Ps. Aug. reg. 7, 8 - 8, 6
                    78Figurae coniunctionum duae sunt, simplex, ut ‘nam’,
composita, ut ‘namque’.
9Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositivae
7, 5coniunctiones sunt, ut ‘at’, ‘ast’, aut subiunctivae, ut ‘que’, ‘autem’, 
aut communes, ut ‘et’, ‘igitur’.
10Sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniunctiones 
an praepositiones an adverbia nominemus, ut ‘cum’ et
‘ut’, quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones 
10pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur potes
tate mutata.
8DE PRAEPOSITIONIBUS
1Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem 
hae: aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque.
215Accusativae per casum accu|sativum enuntiantur, ut ‘ad’,
‘apud’, ‘ante’, ‘adversum’, ‘cis’, ‘citra’, ‘circum’, ‘circa’, ‘contra’,
‘erga’, ‘extra’, ‘inter’, ‘intra’, ‘infra’, ‘iuxta’, ‘ob’, ‘penes’, ‘per’, ‘prope’, 
‘propter’, ‘praeter’, ‘post’, ‘pone’, ‘secundum’, ‘supra’, ‘trans’,
‘ultra’.
320In his praepositionibus servanda genera nominum, id est
masculinum, femininum, neutrum, commune, servandi etiam
numeri, ut puta masculino singulari ‘ad agrum’, plurali ‘ad
agros’; feminino singulari ‘ad villam’ vel ‘ad possessionem’, plurali 
‘ad villas’ vel ‘ad possessiones’; sic neutro singulari ‘ad templum’, 
‘ad Capitolium’, plurali ‘ad templa’, ‘ad Capitolia’; sic
communi genere singulari numero ‘ad civem’, ‘ad hostem’, ‘ad
sacerdotem’, plurali ‘ad cives’, ‘ad hostes’, ‘ad sacerdotes’.
45Sic ergo omnes praepositiones observabis servatis, ut dixi,
generibus, servatis numeris singulari et plurali, servatis similiter
pronominibus secundum genera: masculino ‘ad hunc’, plurali
‘ad hos’; feminino ‘ad hanc’, plurali ‘ad has’; neutro ‘ad hoc templum 
vado’, plurali ‘ad haec templa’; sic communi genere ‘ad
10hunc’ et ‘ad hanc sacerdotem’, plurali ‘ad hos’ et ‘ad has sacerdotes’; 
sic ‘ad hos’ et ‘ad has hostes’.
5De praepositionibus ablativis. In his ablativum adtende
tam in singulari quam in plurali servatis generibus numerisque,
ut puta ‘a’, ‘ab’, ‘abs’, ‘cum’, ‘coram’, ‘clam’, ‘de’, ‘e’, ‘ex’, ‘pro’,
15‘prae’, ‘palam’, ‘sine’, ‘absque’, ‘tenus’: masculino singulari ‘a fratre’, 
plurali ‘a fratribus’; feminino singulari ‘a sorore’, plurali ‘a
sororibus’ vel ‘a civitate, a civitatibus’; ab masculino singulari
‘ab amico’, plurali ‘ab amicis’, ‘ab agro, ab agris’; feminino singulari 
‘ab urbe’, plurali ‘ab urbibus’; neutro singulari ‘ab templo’, 
20plurali ‘ab templis’; a communi singulari ‘a cive’, plurali ‘a
civibus’, ‘ab hoste, ab hostibus’. Hanc declinationem serva in
omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numerum.
6Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur
5utriusque, quod et accusativum tenent casum et ablativum, sed
plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione 
intellegatur non aperte expositum est. Differentia autem
haec est in motu et in situ.                
            Critical apparatus
                        quia aut V F: quiaut  F; quia ut  Odictiones α: consensus codd. βF: distinctiones  Oconiunctiones an O:  om.  α: consensus codd. βFut cum et ut O:  om.  α: consensus codd. βFsensu O:  om.  α: consensus codd. βFmutata F: tantum  V; tantam  E; mutate  Ode praepositionibus ω: consensus codd. Oα: de praepositione  ς: consensus edd. UKAGRH Keilhae ς: consensus edd. UKAGRH: haec  V F; ex  E; e  Oaccusativum α: consensus codd. βF: accusativae  Oad H:  om.  ω: consensus codd. Oαinter intra O: intra inter  α: consensus codd. βFprope α: consensus codd. βF: porpe  Ogenera nominum H: genera omnium  α: consensus codd. βF; generanda omnia  Ovel α: consensus codd. βF:  om.  Oneutro singulari O Keil: neutrum singulariter  α: consensus codd. βFcommuni α: consensus codd. βF: commune  Ogenere V O ς: consensus edd. UKAGRH: generis  E; generi  Fplurali O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter  α: consensus codd. βFpraepositiones α: consensus codd. βF: prepossiones  Onumeris O: numero  Ogenera masculino O ς: consensus edd. UKAGRH: genere masculino  β: consensus codd. EV; genus masculinum  F Keilplurali ad hos O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos  α: consensus codd. βF Keilfeminino β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: femininum  F Keilplurali ad has ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad has  α: consensus codd. βF Keil;  om.  Oneutro E O ς: consensus edd. UKAGRH: neutrum  V F Keilplurali ad haec E O ς: consensus edd. UKAGRH: plurariter ad haec  V F Keilplurali ad hos E O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos  V F Keilad has sacerdotes E O U A G: has sacerdotes  V F Keilsic ad hos et ad has hostes O ς: consensus edd. UKAGRH: sic ad hos et has hostes  β: consensus codd. EV;  om.  F Keilde praepositionibus ablativis O: item alia de praepositionibus  β: consensus codd. EV; de praepositionibus  F;  om.  Keilin his α: consensus codd. βF: in is  O; ablativae  Keiladtende O: adtendet  β: consensus codd. EV; adtendit  F; attendunt  R H Keilabs α: consensus codd. βF: absque  Oclam F O P:  om.  β: consensus codd. EVabsque α: consensus codd. βF:  om.  Oabsque α: consensus codd. βF:  om.  Oa civitatibus β: consensus codd. EV ak F: civitatibus  pc F Omasculino singulari α: consensus codd. βF: singulari masculino  Oab templis V F: a templis  E Oserva α: consensus codd. βF:  om.  Oomnibus his α: consensus codd. βF: his omnibus  Onumerum β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: numeros  F Keilremanet α: consensus codd. βF: remanent  Odicuntur β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: dicitur  Fquod β: consensus codd. EV O: quae  F Keiltenent O A G R H: teneat  α: consensus codd. βFintellegatur β: consensus codd. EV O R H: intellegat  F; intellegantur  Keilnon aperte E O Keil: non apte  V; ut non aperte  F; ut non appareat  ς: consensus edd. UKAGRHest β: consensus codd. EV O: eius  F Keilautem β: consensus codd. EV O:  om.  F Keilmotu O ς: consensus edd. UKAGRH: motum  α: consensus codd. βFsitu V O ς: consensus edd. UKAGRH: sito  E; situm  F