Ars Ambian. rec. A 2, 1 - 2, 10
49‹Incipit prima declinatio›
50Quomodo intelleguntur nomina primae declinationis
51in ultimis syllabis? Nominatiuus et uocatiuus singulares in ‘‑a’
52et accusatiuus in ‘‑am’ breues sunt; genetiuus et datiuus in ‘‑ae’
53diptongon longi sunt; ablatiuus in ‘‑a’ longus est; nominatiuus
54et uocatiuus plurales in ‘‑ae’ diptongon longi sunt; genetiuus
55in ‘‑rum’ breuis est; accusatiuus in ‘‑as’ et datiuus et ablatius in
56‘‑[h]is’ longi sunt; quando uero in ‘‑bus’ exeunt differentiae causa,
57ut ‘filiabus’, ‹‘‑bus’› breuis est.
58Nominatiuus grecus in ‘‑as’ aut in ‘‑es’, ut ‘Enias, An‹c›hises’,
59longus est, et in ceteris cassibus singularis longi sunt, nisi
60accusatiuo: ipse enim breuis est; uocatiuus in grecis nominibus
61aliquando corripitur, aliquando producitur appud poetas.
62Genetiuus primae declinationis aliquando in ‘‑as’ inuenitur, ut
63‘esca escas, familia familias, Maia Maias’. Aliquando in ‘‑ai’,ut ‘aulai,
64pictai, terrai’ et alia. Accusatiuus in grecis nominibus aliquando
65in ‘an’, ut ‘hunc Enian’, apud poetas.
66Prima igitur declinatio habet litteras terminales duas,
67‘‑a’ et ‘‑s’; terminationes uero tres, ‘‑a, ‑as, ‑es’ producta, ut ‘poeta,
68Aeneas, Anchises’. Alii addunt ‘‑am’ in hebreicis nominibus,
69ut ‘Adam, Abraham’.
70In prima declinatione masculina propria greca in ‘‑a’
71‹in›ueniuntur, ut ‘Iugartha’; appellatiua greca masculina, ut ‘hic
72citharista’; propria feminina greca, ut ‘haec Deana’; appellatiua, ut
73‘haec syllaba’; propria latina masculina, ut ‘hic Catilena’; appellatiua,
74ut ‘hic scriba’; feminina propria, ut ‘‹haec› Gaia’; appellatiua latina
75feminina, ut ‘haec scriptura’ et alia innumerabilia; communia
76duorum generum, ut ‘hic’ et ‘haec conuiua’ et alia multa; trium
77generum II tantum, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc aduena’ et ‘nequa’: sed
78‘nequa’ indeclinabile est; et promiscua, ut ‘haec aquila’; alii dicunt
79neutra greca in ‘‑a’, ut ‘hoc Pascha, hoc manna’, quae alii ebraica et
80feminini generi esse dicunt; et alii ‘hoc Toria’ et ‘hoc Eliria’, quia
81secundum Seregium masculina sunt et nomina[m] fluminum.
82Et omnia nomina sicut dicit Priscianus seu greca seu
83latina, seu masculina uel feminina, seu commonia| et participia
84feminina in ‘‑a’ dessinentia primae sunt declinationis, exceptis
85paucis femininis quae in secunda declinatione declina‹n›tur
86pronominis; ut sunt ista nouem nomina: ‘‹una,› ulla, nulla, sola,
87tota, alia, altera, utra, neutra’: in ‘‑us’ enim faciunt genetiuum.
88Neutra omnia in ‘‑a’, ut ‘hoc dogma’, tertiae sunt declinationis.
89Literarum enim nomina indeclinabilia et neutra sunt
90semper, ut ‘hoc alpha, hoc beta, hoc a’.
91In ‘‑as’ et in ‘‑es’ propria greca sunt in hac declinatione
92tantum, ut ‘Aeneas’; hebraicum, ut ‘Isaias’; in ‘‑es’, ut ‘Anchises’;
93patrinomica, ut ‘Atrides’ et alia multa.
94Et ita declinantur masculina greca in ‘‑a’, ut ‘hic citharista’;
95‘huius citharistae; citharistae’, et reliqua; pluraliter: ‘hi citharistae’
96et reliqua. Et ita declinantur omnia masculina greca, ut ‘poeta,
97propheta, proreta, anathleta, agonatheta, anchorita, heremita, euangelista’,
98Propria greca masculina, ut ‘Iugartha’; et non habe‹n›t pluralem
99numerum quia propria sunt.
100Appellatiua feminina greca, ut ‘haec syllaba’; et sic
101declinatur ‘ecclesia’.
102Propria feminina greca, ut ‘haec Deana, Minerua, Helena,
103Cassandra, Filomella’.
104Appellatiua masculina latina,ut ‘hic scriba, huius scribae’ et
105reliqua. Et ita declinantur ‘pincerna, auriga, nauta, agricola, deacola,
106palestra, caelicola, auriga, acula, indegina, pirata’.
107Propria latina masculina, ut ‘hic Sisenna, Perpenna, Catilena, Silla,
108Nerua, Galua, Gallicula’.
Critical apparatus
incipit prima declinatio suppl. Giammona: om. Anominatiuus A1: nominatiuum Avocatiuus A1: vocatiuum Asingulares corr. Giammona: singulari Abreves corr. Giammona: brevi Anominatiuus A1: nominatiuum A[h]is corr. Giammona: his A‘-bus’ suppl. De Nonno: om. Aut Enias A1: aut...enias AAnchises corr. Giammona: Αnhises Aaliquando] post aliquando fort. dativus supplendum est (cf. rec. G p. 37, 68; rec. MOW p. 84, 19; praeeunte Char. 16, 22-27) Giammonainueniuntur suppl. Giammona: veniuntur AIugartha A1: Iugarha Ahaec suppl. Giammona: om. Aalia multa trium A: del. A1toria A1: protoria Ahoc Eliria A1: hoc proria Anomina[m] corr. Giammona: nominam Anomina A1: nominam Adessinentia A1: desinentia Aexceptis paucis femininis A1: except pauc feminini Adeclinantur corr. Giammona: declinatur Anomina A1: nominam Auna suppl. (cf. Prisc. ars 6, 9, 11; l. 96 G; l. 44 MOW) Giammona: om. Aneutra corr. Giammona: neutro Aanathleta A1: anahleta Aagonatheta A1: agonathleta Ahabent corr. Giammona: habet Adeclinatur A1: declinat... Adeclinantur A1: declinat... (fort. ‑tio) Anauta A1: mauta Adeacola A1: om. Acaelicola A1: celicola A
Linguistic layer
Quotation layer
Prisc. inst. 6, 5-11; 23, 6-12
Prisc. inst. 6, 12-14