Ars Ambian. rec. A

Ars Ambian. rec. A 3, 4 - 3, 13

Quomodo in -ir? Ita: hic uir, huius uiri et reliqua. Ita in ur: hic satur, huius saturi et reliqua. 215In us masculinum, ut hic magnus, magni, magno, magnum, magnus uel magne, magno. Et sic declinantur iustus, perfectus, sanctus et alia adiecta nomina innumerabilia. Ita in us propria: Marcus, Marci. Et sic Petrus, Paulus et reliqua. 220Item fortia, ut hic sonus, somnus, mundus, furnus, focus, fribulus, fimus, murus, giluus, pannus, pagus, puluellus, taurus, annus, locus, tartarus sed loca neutro et tartara. Ita in ius gladius, pius, impius, filius sed fili facit in uocatiuo. Alia enim appellatiua nomina i ante us in 225nominatiuo habentia, ut impius et reliqua, in e uocatiuum mittunt, nisi filius tantum. Ita propria in ius: ut Gregorius, Antonius, Vergilius et reliqua; et non habent pluralem numerum quia propria sunt. Ita in eus, ut hic ligneus, lignei, ligneo, ligneum, lignee, 230ligneo et reliqua. Et sic declinantur arboreus, marmoreus, ferreus, igneus, tartareus et reliqua. Ita in us ut hic et haec rubus, huius rubi. Ita appellatiua, abysus, aluus, herimus, humus. Ita propria feminina Damascus, Birintus, Corintus, Effesus, 235Aegyptus. ... [lignorum] fraxinus, alnus, pronus, busus, pirus, platanus, copressus, cerasus et reliqua. Et sunt V nomina arborum quae in secunda et in quarta declinatione| inueniuntur, ut quercus, laurus, chorus, ficus, pinus. 240Et alia de ipsis femininis pluralem numerum non habent. Haec domus et haec cholus in secunda et in quarta declinatione inueniuntur. Greca in eus diptongon ita declinantur, ut hic Protheus, huius Protei. Pene similiter declinantur ebraica, ut hic Matheus, 245huius Mathei, et reliqua. Et ita neutrum in us, ut hoc pilagus, pilagi. Et ita neutrum in um: hoc templum, templi, hoc solium, solii. Et sic scamnum, fenum, lignum, lutum, labrum, ferrum, membrum, regnum, sceptrum, stagnum et alia multa. 250Et ita feminina in um: haec Glygerium Glygerii, Dortium Dorcii; et non habent pluralem numerum quia propria sunt.

Critical apparatus

declinantur corr. Giammona: declinatur ABirintus scil. ‘Berytus’ A: ‹...›] lac. statuit Giammona[lignorum]] om. seclusit ut glossam Giammonachorus cf. cyrus rec. G 3, 2 (p. 47, 315) et 3, 9 (p. 51, 442) A: cornus desideratur (cf. Prisc. inst. 11, 7-8)​ Giammonafemininis corr. Giammona: feminini sunt Asic scamnum corr. Giammona: sciscannum A

Linguistic layer

Quotation layer