Ars Ambian. rec. A 4, 1 - 4, 10
253Incipit tertia declinatio
254Quomodo intelleguntur nomina tertiae declinationis
255in ultimis syllabis? Ita: nominatiuus huius ‹declinationis› multas
256formas habet in singulari numero atque aliquando breuis, aliquando
257longus. Omnia latina nomina, quae in tertia declinatione
258‹declinantur›, aut in ‘‑e’, ut ‘rete’, aut in ‘‑o’, ut ‘uirgo’, aut in ‘‑el’, ut ‘mel’,
259aut in ‘‑il’, ut ‘uigil’, aut in ‘‑ul’, ut ‘consul’, aut in ‘‑n’, ut ‘carmen’, aut in
260‘‑or’, ut ‘doctor’, aut in ‘‑t[e]’, ut ‘caput’, terminantur. Nominatiuus et
261uocatiuus semper in tertia declinatione similes sunt et breues
262sunt. Quae ‹ue›ro nomina terminantur nominatiuo in ‘‑as’, ut
263‘facultas’, aut in ‘‑on’, ut ‘Mempnon’, aut in ‘‑c’, ut ‘allec’, aut in duas
264consonantes, ut ‘mons, glans, dens, mercs, urbs’, aut in duplicem, ut ‘rex’,
265aut monosyllaba in ‘‑ol’, ut ‘sol’, aut in ‘‑al’, ut ‘sal’, aut in ‘‑ur’, ut
266‘fur’, aut in ‘‑ar’, ut ‘far’, aut in ‘‑es’, ut ‘pes’, aut in ‘‑is’, ut ‘glis, uis’, aut
267in ‘‑er’, ut ‘uer’, aut in ‘‑us’, ut ‘pus’, aut in ‘‑os’, ut ‘ros’, aut in ‘‑ors’,
268ut ‘sors’, aut in ‘‑or’, ut ‘cor’, nominatiuo et uocatiuo longi sunt.
269Dissillaba in ‘‑er’, ut ‘pater f‹r›ater’, in ‘‑ar’, ut ‘Cessar’, et
270omnia in ‘‑a’, ut ‘dogma’, aut in ‘‑ur’, ut ‘femur’, aut in ‘‑is’, ut
271‘omnis’, nominatiuo et uocatiuo breues sunt. Genetiuus
272singularis tertiae declinationis in ‘‑is’ exit et semper breuis est.
273Datiuus in ‘‑i’ longus. Accusatiuus in ‘‑em’ aut in ‘‑im’| breuis
274est. Vocatiuus, ut diximus, regulam nominatiui sequitur in
275longitudine et breuitate. Ablatiuus in ‘‑e’ breuis, excepto ‘fame’;
276quando uero in ‘‑i’, longus est, ut ‘ab hac naui’. Nominatiuus
277et accusatiuus et uocatiuus plurales in masculino et
278feminino in ‘‑es’ terminantur et longi sunt; neutra uero in
279‘‑a’ exiunt et breues sunt. Genetiuus, datiuus, ablatiuus
280plurales in tercia declinatione breues sunt semper;
281datiuus et ablatiuus in ‘‑bus’ terminantur; genetiuus ‘‑i‑’ ante
282‘‑um’ habet, ut ‘nauium’; aliquando non habet, ut ‘regum’.
283Masculina et neutra quae in ‘‑us’ terminantur in tertia
284declinatione breuia sunt, ut ‘lepus’; neutrum, ut ‘tempus, nemus’ et
285reliqua. Feminina uero aliquando producuntur in nominatiuo
286et uocatiuo, ut ‘uirtus, iuuentus, senectus’. Omnia no‹mina›
287commonia trium generum in ‘‑ix’, ut ‘felix’, in ‘‑ens’ ut ‘uechimens’,
288in ‘‑ans’, ut ‘constans’, in ‘‑ox’, ut ‘atrox’, aut in ‘‑ax’, ut ‘rapax’, in ‘‑i’
289mittunt ablatiuum et ‘‑i‑’ ante ‘um’ habent in genetiuo plurali;
290sed quando propria sunt in ‘‑e’ mittunt ablatiuum, ut ‘Felice’,
291‘Vechimente’ et reliqua. Omnia nomina quae habent genetiuum
292similem nominatiuo, ut ‘haec nauis, ignis, turris, ratis’, in ‘‑i’ mittunt
293ablatiuum, licet raro in ‘‑e’; et quae habent accusatiuum in ‘‑im’,
294ut ‘pupis pupim, sitis, securis, coruis, febris, beluis’. Et nomina neutra
295in ‘‑al’ ut ‘tribunal’, et nomina neutra adiecta in ‘‑e’, ut ‘hoc uitale,
296ostile’, in ‘‑i’ mittunt ablatiuum. Fortia enim in ‘‑e’, ut ‘hoc mare’,
297ut ‘hoc rete’, aliquando in ‘‑i’, aliquando in ‘‑e’ mittunt ablatiuum.
298Quae du‹a›bus crescunt syllabis in genetiuo ablatiuum in ‘‑i’
299mittunt, ut ‘hic suppellex, huius subpellectilis, ab hoc subpellectili’; ita
300‘preceps, anceps’.
300Tertia declinatio habet litteras terminales X: ‘‑a’, ‑e, ‑o,
301‑c, ‑l, ‑n, ‑r, ‑s, ‑t, ‑x’ – ali‹i› addunt ‘‑i’, ut ‘gummi, sinapi’, et
302‘‑m’ ut ‘nequam’ –, ut ‘‹...› hoc munile, hic’ et ‘haec homo, hoc lac, hic
303sol, hoc nomen, hic orator, haec ciuitas, hoc caput, hic et haec felix’; et
304XL (alii L et octo) syllabas terminales habet, ut ‘‑a, ‑e, ‑o, ‑ac,
305‑ec, ‑ut, ‑al, ‑al, ‑el, ‑il, ‑il, ‑ol, ‑ul, ‑ ēn, ‑ ēn,| ‑ōn, ‑on,
306‑ār, ‑ar, ‑ēr, ‑er, ‑ir, ‑ōr, ‑or, ‑ūr, ‑ur, ‑ās, ‑as, ‑ēs, ‑es,
307‑ īs, ‑is, ‑os, ‑ūs, ‑us, ‑āx, ‑ax, ‑ēx, ‑ex, ‑ōx, ‑ox, ‑ūx,
308‑ux, ‑aex, ‑aus, ‑aes, ‑ūis, ‑uis’. Item i‹n› duas consonantes
309ut ‘‑als, ‑alx, ‑anx, ‑ans, ‑ors, ‑abs, ‑arxs, ‑ers, ‑ebs, ‑ens,
310‑ems, ‘erx, ‑erps, ‑irps, ‑ōns, ‑ons, ‑obs, ‑urbs, ‑ubs, ‑uns’.
311Quomodo declinatur nomen neutrum in ‘‑a’ in tercia
312declinatione? Ita: ‘hoc dogma, huius dogmatis, huic dogmati,
313hoc dogma, o dogma, ab hoc dogmate’; pluraliter: ‘haec dogmata,
314horum dogmatum, his dogmatibus, haec dogmata, o dogmata, ab
315his dogmatibus’. Sic declinantur ‘sagma, flegma, enegma, migma,
316fantasma, crisma, baptisma, poema, thema, anathema, problesma,
317diadima, stemma, caeliuma, toriuma, toregma, plasma, stigma,
318emblima, scema, paradigma’ et reliqua. Haec nomina neutra
319sunt et greca sunt et tertiae declinationis sed alia de ipsis
320feminini generis et primae declinationis fuerunt; alii dicunt
321‘ebdoma’ femininum genus esse: ‘haec ebdoma, huius ebdomadis’
322et reliqua.
323Quomodo declinatur nomen neutrum in ‘‑e’? Ita: ‘hoc
324luminare, huius luminaris, huic luminari, hoc luminare, o luminare,
325ab hoc luminare’ uel ‘luminari’; pluraliter: ‘haec luminaria, horum
326luminarium, his luminaribus, haec luminaria, o luminaria, ab his
327luminaribus’. Ita declinantur fortia, ut ‘presepe, mare, rete, altare,
328munile, cocliare, superliminare’ et reliqua; et multa adiecta, ut ‘omne,
329mirabile, stabile’ et alia multa.
330Ita masculinum in ‘‑o’: ‘hic sermo, huius sermonis, huic
331sermoni, ‹hunc› sermonem, o sermo, ab hoc sermone’; pluraliter:
332‘hi sermones, horum sermonum, his sermonibus, hos sermones, o
333sermonies, ab his sermonibus’. Et ita declinantur masculina, ut ‘ordo,
334draco, praedo, latro, cardo, stelleo’ – fit uero ‘stelleo’ genus serpentis,
335et quando uident eum alii serpentes magno pauore timent – ,
336‘praeco, fullo, spado, crabro, leo, caupo, mucro’, ‘hic’ et ‘haec homo, leno,
337comedo, Chilo, bu[r]bo, uespello, margo’. Ita feminina: ‘haec imago,
338huius imaginis, huic imagini, hanc imaginem, o imago, ab hac imagine’;
339pluraliter: ‘hae imagines,harum imaginum’ et reliqua. Ita declinantur
340‘origo, rubigo, nigrido, formido, urido, conpago, propago, dulcido,
341indago, albugo,| salsugo, turpido, magnitudo, altitudo, latitudo,
342longitudo, fortitudo, rectitudo, beatitudo, amaritudo, solitudo, habitudo,
343pulchritudo, mans‹u›etudo’. Quaedam de supradictis masculinis
344obseruant ‘‑o’ in oblicis cassibus, ut ‘sermo’ et alia multa; quaedam
345non obseruant, ut ‘margo, homo, cardo’; et feminina quae ‘‑i‑’ ante ‘‑o’
346habent eam obseruant in oblicis casibus, ut ‘cogitatio, natio, adiectio’
347et reliqua. Item masculina propria, ut ‘Appollo, Nero, Cato, Cicero’.
348Item propria feminina, ut ‘Iuno, Dido’. Item communia inter
349masculinum et neutrum, ut ‘duo, ambo’: et ita declinatio[nem]:
350‘duo’ – producit ‘‑o’ in masculino, et in neutro correpta –, ‘duum’,
351‘duobus, duo, duo, duobus’; feminino: ‘duae, duarum, duobus, duas, duae,
352duabus’. Et ita ‘ambo’ declinatur et ‘ambae’ et non habet singularem
353numerum. Alii uero declinant ista nomina secundum regulam
354secundae declinationis ita dicentis: ‘duo, duorum’ et reliqua.
355‘Octo’ uero commune III generum et imdeclinabile est; similiter
356et ‘tabo’, id est ablatiuo.
357IIII nomina in ‘‑i’ inueniuntur: duo greca, ut ‘gummi,
358sinapi’, quae aptota sunt exceptis genetiuis, ut ‘huius gummis,
359huius sinapis’; et II latina, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc fru‹g›i, nihili’, quamuis
360inuenitur ‘nihilum nihili’.
361Neutra ita in ‘‑[h]ac’: ‘hoc lac, huius lactis, lacti, lac, lac, lact[a]e’.
362‘Lactes’ enim pluraliter aliam significationem habet.
363Ita in ‘‑[h]ec’: ‘hoc allec, huius allecis, huic alleci, hoc allec, o
364allec, ab hoc allece’.
365Ita in ‘‑ut’ unum nomen netrum, ut ‘hoc caput, huius capitis’
366et reliqua; pluraliter: ‘haec capita’ et reliqua. Neutrum in his tribus
367terminationibus inuenitur, sed apud Priscianum ‘hic sincaput,
368huius sincapitis’ inuenimus.
369Ita neutra in ‘‑al’: ‘hoc animal, huius animalis’; pluraliter:
370‘haec animalia’ et reliqua. Ita declinantur alia neutra: ‘ceruical,
371tribunal, crismal’, et unum masculinum, ut ‘hic sal, huius salis, sali,
372salem, sal, ab hoc sale’; pluraliter sub alio intellecto, ‘hi sales’; alii
373dicunt neutrum, ut ‘hoc sal’. Et sic scribebantur ista nomina
374apud antiquos: ‘hoc ceruicale, tribunale’ et reliqua. Et unum
375proprium masculinum, ut ‘hic Channibal, huius Chanibalis’ et
376reliqua.
Critical apparatus
declinationis suppl. suppl. Giammona 2016: om. Adeclinationis suppl. Giammona: om. Adeclinantur suppl. suppl. (cf. l. 495 G) Giammona 2016: declinantur suppl. cf. rec. G 495, 53 Giammona: om. A‑t[e] corr. Giammona 2016: te At[e] corr. Giammona: te Aquae vero corr. Giammona: quaero Afrater corr. Giammona: fater Aut A1: u Aut corr. Giammona: in Anomina suppl. corr. Giammona: noam Aix corr. Giammona: xi Aquae corr. Giammona: quod Abeluis scil. peluis cf. Smaragd.85, 324 A: duabus corr. Giammona: duobus Aalii suppl. corr. Giammona: ali Alac. deest exemplum nominum in -a terminantium Giammona: ‑o corr. Giammona: oo Ain suppl. corr. Giammona: i Acaeliuma scil. celeuma : toriuma scil. ‘toreuma’ : declinationis corr. Giammona: declinatione Adeclinatur corr. Giammona: declinatio Ahunc suppl. Giammona: om. Abu[r]bo corr. Giammona: burbo Anigrido cf. Tatuin. ars 24, 1062 nigritudo A: mansuetudo corr. Giammona: mansetudo Adeclinatio[nem] corr. Giammona: declinationem Asecundae corr. Giammona: secundum Aduorum A1: doorum Aaptota corr. Giammona: aptoto Afrugi corr. Giammona: frui A[h]ac corr. Giammona: hac Alact[a]e corr. Giammona: lactae A[h]ec corr. Giammona: hec Asincaput corr. Giammona: sincapit Asub corr. Giammona: sup A
Linguistic layer
Quotation layer
Prisc. ars 6, 2, 1