Ps. Prob. cath.

1

Ps. Prob. cath. 1 tit. - 1, 9

12DE CATHOLICIS NOMINVM 13Quoniam instituta artium sufficienter tractavimus, nunc de 4catholicis nominum verborumque rationibus doceamus. 25Quidam sic esse nominum declinationes numero quinque 6voluerunt, sicut verborum coniugationes tres, et omnem declinationem 7ex genetivo casu numeri singularis posse cognosci. Et 8primae quidem declinationis genetivum singularem ae diphthongo 9terminant generis masculini et feminini, ut hic poeta 10huius poetae, haec Musa huius Musae. Nam prima declinatio 11neutrum nomen non habet, id est ae diphthongo singularis 12genetivus terminatus generis neutri non invenitur; exceptis 13quibusdam generis omnis, hic et haec et hoc verna, hic et haec et 14hoc advena, huius vernae et huius advenae: dicimus enim verna 15puer, verna puella, verna mancipium. Lectum est unum hac 16declinatione nomen generis neutri apud Sallustium et dextrum 17flumen Thuria huius Thuriae. Nam e sola sive correpta sive 18producta nullius generis casus genetivus reperitur terminatus, nisi 1antiqu{a}e, ut Vergilius libra die somnique pares ubi fecerit 2horas et Sallustius dubitavit aci{a}e pars. 33Secundae declinationis genetivus singularis i littera terminatur 4in omni genere, ut hic Plautus huius Plauti, haec fraxinus 5huius fraxini, hoc bellum huius belli. 46Tertiae declinationis genetivus singularis is syllaba terminatur 7in omni genere, hic orator huius oratoris, haec virgo huius 8virginis, hoc carmen huius carminis. 59Quarta declinatio genetivum singularem us syllaba terminat 10in genere masculino et feminino, ut hic fluctus huius fluctus, 11haec manus huius manus. Nam generis neutri genetivus singularis 12quartae declinationis u producto terminatur, ut cornu huius 13cornu, quoniam genetivus singularis us syllaba terminatus in 14genere neutro numquam reperitur. 615Quintae declinationis genetivus singularis ei separatis 16terminatur et regit genus tantummodo femininum, ut haec 17species huius speciei, excepto uno communi duum generum | 18masculini et feminini, hic et haec dies huius diei. E autem, quae 19ante i est in genetivo, et producitur et corripitur: tunc producitur, 20cum nominativus singularis es pura producta syllaba terminatur, 21ut haec series huius seriei; tunc corripitur, cum es syllaba habet 22ante se aliquam consonantem pariter copulatam, ut fides fidei, res 23rei, spes spei. 724Prima declinatio dativum singularem similem genetivo 25faciat necesse est ae diphthongo terminatum: huic poetae, huic 26Musae; accusativum am, hunc poetam, hanc Musam; vocativum 1a, o poeta, o Musa; ablativum a, sed producto, ab hoc poeta, ab 2hac fortuna; nominativum et vocativum pluralem ae diphthongo, 3hi et o poetae; genetivum rum, horum poetarum; dativum et 4ablativum is, his et ab his poetis; accusativum as, hos poetas. 86Secunda declinatio dativum et ablativum singularem o 7terminat in omni genere, huic et ab hoc grammatico, huic et ab 8hac fraxino, huic et ab hoc regno; accusativum um, hunc grammaticum, 9hanc fraxinum, hoc regnum; vocativum generis quidem 10masculini aut e correpta aut i vel similem nominativo, ut o 11magne, {vel} o Sallusti, o puer. Invenies antiquitus et us syllaba 12terminatum vocativum singularem secundae declinationis, ut 13Vergilius corniger Hesperidum fluvius pro fluvie. Feminini 14generis secundae declinationis vocativus singularis semper e correpto 15terminatur, ut o fraxine, neutri um, ut o regnum. Nominativum 16et vocativum pluralem generis masculini et feminini i facit 17secunda declinatio{ne}, hi et o magistri, hae et o fraxini, neutri 18a, haec et o regna; genetivum in omni genere rum, horum 19magistrorum harum fraxinorum horum regnorum; dativum 1et ablativum is in omni genere, his et ab his magistris, fraxinis, 2regnis; accusativum generis masculini et feminini os, hos grammaticos, 3fraxinos, neutri vero a, haec regna. 94Tertiae declinationis dativus singularis in omni genere i 5finitur, huic sacerdoti, huic carmini. Accusativus generis quidem 6masculini et feminini em, hunc et hanc sacerdotem; neutri vero 7similis erit nominativo et vocativo, hoc carmen. Vocativus generis 8omnis similis erit nominativo, o sacerdos, o carmen. Ablativus 9singularis genere masculino vel feminino aut e correpta terminabitur, 10ut ab hoc et ab hac sacerdote, aut i, ut ab hoc et ab hac agili; 11in genere neutro semper e correpto, ut ab hoc carmine, ab hoc 12suave. Nominativum, accusativum et vocativum plurales generis 13masculini et feminini es producta syllaba terminabit tertia declinatio, 14hic et hae, hos et has et o sacerdotes, interdum accusativum 15is, hos et has agilis; neutri vero a, et haec et o carmina; genetivum 16in omni genere um, horum et harum sacerdotum, horum carminum; 17dativum et ablativum in omni genere bus, his et ab his 18sacerdotibus.

Critical apparatus

de catholicis nominum suppl. BramantiQuoniam instituta artium sufficienter tractavimus] artium instituta quoniam Putschius; om. p; tractabimus Ndeclinationes numero] declinationes nominum ed. princ. Putschiuset omnem declinationem ex genetivo casu numeri singularis posse cognosci. Et primae quidem declinationis genetivum singularem ‘‑ae’ diphthongo terminant generis masculini et feminini, ut ‘hic poeta huius poetae, haec Musa huius Musae’. Nam prima declinatio neutrum nomen non habet, id est ‘‑ae’ diphthongo singularis genetivus terminatus generis neutri non invenitur] om. p; omnium ed. princ. Putschius; numero revera N; difthongum revera N; dipthongos N; dipthongo N1; sing. genetivus revera N; genitivus singularis ed. princ.; genetivus singularis legit sing. genitivi Lindemannus male edd.hic N ed. princ. Lindemannus: ut p Keilhuius vernae et huius advenae p Putschius: om. N edd.enim] om. phuius N1: Turia huius Turiae p Keil; huiut NNam] Nam ~ 1, 6 (p. 75, 17) species om. pantiqu{a}e n ed. princ. edd.: antiquae Naci{a}e n ed. princ. edd.: aciae Nproducto N: producta N1reperitur] repetitur revera Nduum] duorum lectio facilior p‘hic’] ut pquae N: quam N1‘‑i’] om. pet corripitur tunc producitur N1tunc] et pspes] spes ~ 1, 11 (p. 81, 7) Unde om. phuic Musae N1am N1 edd.: ham N; in n ed. princ.hanc Musam N1o Musa suppl. n ed. princ. Lindemannusablativum a sed producto ab hoc poeta ab hac fortuna Parrhasius n ed. princ. Lindemannus: ablativum a ab hoc poeta set producto ab hac fortuna N; ablativum a ab hoc poeta Keilet suppl. Bramanti: hi poeta o al. man. suppl. N; hi poetae o g n ed. princ.; hi o edd.is suppl. g Parrhasius n Keil: om. N Lindemannus; his n; in is ed. princ.accusativum as suppl. ed. princ. Keil: om. N Lindemannus; as accusativum add. g net ablativum suppl. Parrhasius n ed. princ. edd. ut e codicein] om. ed. princ.accusativum um Parrhasius n ed. princ. edd.: accusativo um N um s.l. N1vel similem nominativo N1 om. del. Bramanti: vel revera N; om. g ed. princ. edd.o puer N1: feminini semper e correpto o fraxine neutri um o bellum in mg. N1 in textu g del. n1 om. ed. princ. suppl. in mg. sed postea del. Parrhasius om. edd.masculini et feminini] masculini et feminini generis ed. princ.declinatio{ne} Parrhasius n ed. princ. edd.: declinatione Nhae suppl. ed. princ. Keil: et h o N; et o N1; et o Lindemannushorum magistrorum suppl. Putschius Bramanti: harum fraxinorum N edd.et feminini N1hos N1: hoc Nhoc N1: oc Ncorrepto, ut] correpto terminatur ut ed. princ.plurales n Putschius edd.: pł N; pluralem g ed. princ.terminabit n ed. princ. edd.: terminatur N; terminavit N1; terminabitur gaccusativum] accusativus ed. princ.is hos revera N: is ut hos edd. ut e codice inda a ed. princ.et haec revera N n ed. princ.: ut haec edd. ut e codice

Quotation layer

Sall. hist. frg. 2, 54Verg. georg. 1, 208 die] dies
Sall. hist. frg. 1, 41

Verg. Aen. 8, 77