Ps. Prob. cath. 1, 90 - 1, 99
190‘Stus’, si fecerint aliud ex se genus vel si propria sint, secundae
sunt declinationis, ‘hic castus huius casti, hic Augustus huius
Augusti’; non facientia, quartae erunt declinationis: ‘‑stus’ facient
genetivo – excepto uno, ‘mustus musti’ –, ‘hic aestus huius aestus’,
15‘hic quaestus’, adquisitio, ‘huius quaestus’. ‹‘Hic questus’›, si participium
sit, ‘huius qu{a}esti’, si non faciet aliud genus, ‘huius qu{a}estus’:
Vergilius ‘qu{a}estuque cruentus’. Excipitur unum, quod et
‘‑sti’ facit ‹et ‘‑stus’› genetivo: hic c‹a›estus, tunica Veneris, huius
caesti, hic caestus, pugilum, huius caestus: Vergilius ‘quid si quis
caestus ipsius’. Et orthographia distant et declinatione. Ergo
omnia ‘‑sti’ faciunt genetivo exceptis quattuor, c‹a›estus, aestus,
quaestus, ‹questus› (querella).
915‘Thas’ unum nomen barbarum generis neutri legi, ‘hoc
napthas huius napthae’ – de hoc et supra docui –, sed melius
indeclinabile est. ‘Thes’ productum Graecum inveni apud Ovidium,
‘Ianthes huius Ianthis’ vel ‘Ianthidis’. ‘This’, et hoc tertiae est
declinationis, ‘‑this’ vel ‘‑dis’ facit genetivo, ‘‹Atthis› Atthis’ ‹vel›
10‘Atthidis’: sic Ovidius. ‘Thos’: non inveni hac syllaba nomen terminatum:
qui reppererit, doceat rationem. ‘Thus’ secundae sunt
declinationis, ‘‑thi’ faciunt genetivo, ‘hic Parthus huius Parthi, hic
acanthus huius acanthi’ – Vergilius ‘croceo velamen acantho’ –,
‘Xanthus Xanthi’. ‘Thus’ vel ‘tys’ terminata tertiae sunt declinationis,
15‘‑thus’ vel ‘‑t{h}ys’ faciunt genetivo, ‘hic Panthus huius Panthus,
hic Atys huius Atys, hic Othrys huius Othrys’.
92‘Vas’ terminata et ‘‑sis’ faciunt ‹genetivo› et ‘‑dis’, ‘hoc vas
huius vasis’ (utrumque Varro ait de lingua Latina) ‘hic vas huius
vadis’, Cicero ‘vultu tamquam vade’. ‘Ves’ corripiuntur omnia et
tertiae sunt declinationis: nam ‘‑tis’ faciunt genetivum, ‘hic dives
5huius divitis’, ‹ut› ‘miles militis’, et si qua talia. ‘Vis’ et ipsa tertiae
sunt declinationis et similem nominativo faciunt geneti|vum, ‘civis
huius civis’, ‘haec vis huius vis’ et plurali ‘hae vis’ (sicut Lucretius et
Varro); nam ‘hae vires’ numero semper plurali declinantur. ‘Vos,
vus’ supra docui quod secundae sunt declinationis, ‘‑vi’ faciunt
10genetivo, ‘cervos cervi, servus servi’.
93‘Xas’: nullum repperi nomen hac syllaba terminatum. ‘Xes’
vero producuntur et tertiae sunt declinationis, ‘‑xis’ faciunt genetivo,
‘Araxes Araxis, Xerxes Xerxis’. ‘Xis’ Latina sic terminabuntur
et genetivo, ‘hic axis huius axis’; Graeca et ‘‑xis’ et ‘‑dis’, ‘hic Alexis
15huius Alexis’ vel ‘Alexidis’, tertiae declinationis. ‘Xos’ corripiuntur
et Graeca sunt secundae declinationis: ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘haec
Naxos huius Naxi’, Vergilius ‘bacchatamque iugis Naxon’; potest
‘haec Naxus huius Naxi hanc Naxum’ dici. ‘Xus’ omnia secundae
sunt declinationis, ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘laxus laxi, fluxus fluxi,
20taxus taxi, buxus buxi’. Excipitur unum quartae declinationis ‘‑xus’
faciens genetivo, ‘hic luxus huius luxus’, luxuriam scilicet significans:
Terentius ‘adulescens luxu perditus’; nam ‘luxus’, vacillans,
‘huius luxi’ facit: Sallustius ablativo ‘luxo pede’.
94‘Zas’ barbara sunt primae declinationis, ‘‑zae’ faciunt genetivo,
5‘hic Ormizas huius Ormizae’. ‘Zes’ et ipsa barbara producta
primae declinationis, ‘Artabazes Artabazae’. ‘Zis, zos, zus’ syllabis
nulla nomina repperi terminata.
95‘T’: hac littera duo nomina tantummodo Latina terminata
reperiuntur: unum indeclinabile ‘hoc git’, genus seminis nigri, quo
10panis conditur; et unum tertiae declinationis ‘‑tis’ faciens genetivo
caput capitis, et, si quid ab eo nascitur, ‘sinciput sincipitis’ (Varro
posuit in Aetiis).
96‘U’ littera nomina terminata omnia neutra sunt quartae
declinationis ‘‑u’ terminantia genetivum et dativum et ablativum,
15sed producto; nominativum accusativum et vocativum ‘‑u’ terminant,
sed correpto, ut ‘hoc cornu, gelu, genu, veru’ et si qua talia.
Docueram tamen quod quarta declinatio genere quidem masculino
et feminino ‘‑us’ genetivo terminaretur, in genere vero neutro
‘‑u’, ‘huius cornu, gelu, veru, genu’.
97‘X’: hac littera terminata nomina omnia tertiae sunt declinationis:
nam ‘‑is’ faciant genetivo necesse est ante eam ‘‑c’ vel ‘‑g’
posita, ut ‘pix picis, arx arcis, nux nucis, crux crucis, rex regis, grex
gregis’. Excipiuntur IIII, quae nec ‘‑cis’ faciunt genetivo nec ‘‑gis’, ‘nix
5nivis, nox noctis, senex senis, supellex supellectilis’: Terentius
‘supellectile opus est’. Unde ‘x’ littera supervacua non est, sicut
quibusdam placet.
98‘Y, z’: his litteris nulla nomina terminantur.|
99Omnia nomina monosyllaba tertiae sunt declinationis:
10nam ‘‑is’ faciunt genetivo exceptis quinque, tribus indeclinabilibus,
‘git, ir, pus’, et duobus declinationis quintae ‘‑ei’ separatis genetivo
terminatis, ‘res rei, spes spei’, ‘‑e‑’ contra rationem quintae declinationis
in genetivo correpta, quoniam nominativus ante ‘‹‑e›s’ consonantem
habet iunctam, ut ‘fides fidei’.
Critical apparatus
aliud ex se genus Bramanti coll. Sac.: ex se aliud genus p Putschius; aliud genus N ed. princ. edd.si comprobante Sac. p Putschius: om. N ed. princ. edd.quartae] aliud genus p Putschius Lindemannusadquisitio] deadquisitione phic questus suppl. Keil: om. p; huius quaesti N ed. princ. Lindemannus; faciens N ed. princ. edd.; aliud ex se n ed. princ.; quaesti N ed. princ.questuque Putschius Lindemannus: quaestuque N ed. princ.; quaestusque Parrhasius ex g; questusque pet stus suppl. ed. princ. Keil: quod isti facit genetivum nominativo cestus tum cavernis huius cesti hic questus pugillum huius questus p; om. N Lindemannus; et stus et sti facit Parrhasius n; cestus N p ed. princ. edd.; caesti N; pugilium N‘quid si quis caestus ipsius’] quod si quaestus ipsius et hercolis arma vidisset psti Steup 1871a, 153: glossema esse coni. Steup 1871a, 153; om. p; tis N edd.; is ed. princ. Putschius; quattuor cestus aestus quaestus quaerella N; quattuor caestus aestus questus querela Parrhasius n ed. princ.; quattuor caestus aestus quaestus querela Putschiusunum p g n ed. princ. edd.: unus Nhoc napthas huius napthae revera N: hoc naphthas huius naphthae Parrhasius n ed. princ. edd.huius ianthis Ascensius Bramanti: huius ianthes N ed. princ. edd.; huius hianthis p‘This’] This ~ 1, 92 (p. 191, 3) vade om. patthis atthis vel atthidis suppl. Loers 1846, 44: atthis atthidis N ed. princ. edd.reppererit Keil: reperit N; repperit ed. princ. Lindemannusthus vel tys n: thus vel thys ed. princ.thus vel tys coni. in app. Lindemannus Bramanti: hic vel thys N n; thus vel thys ed. princ. edd.hic atys huius atys Parrhasius ex g: om. n ed. princ.sis N1: cis Ngenetivo suppl. n ed. princ.: om. N edd.nam tis faciunt genetivum hic dives huius divitis ut miles militis et si qua talia vis et ipsa tertiae sunt declinationis s.l. et in mg. N1: genetivo n ed. princ. Keil; hic vestis huius vestis p; om. N p Keil; om. pcivis N1: cives Nhaec vis huius vis et plurali hae vis p: haec vis N; huius vis et plu hae vis N2lucretius et varro Parrhasius ex g Keil: reneus et varro N; renus et varro N1; sicut ritienus et varro p; terentius varro Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; terentius et varro ndeclinantur] declinantur ~ 1, 93 (p. 191, 11) terminatum om. pcervos N Keil: cervus n ed. princ. Lindemannustertiae declinationis. ‘Xos’ corripiuntur et Graeca sunt secundae declinationis: ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘haec Naxos huius Naxi’, Vergilius ‘bacchatamque iugis Naxon’; potest ‘haec Naxus huius Naxi hanc Naxum’ dici] om. p; civī N2; civitas Parrhasius ex g; civit. n del. Parrhasius nhic p n ed. princ. edd.: haec NTerentius] Terentius ~ 1, 94 (p. 193, 5) Ormizae om. Sallustius] Sał Nablativo N2luxo N2: laxo Nzae faciunt genetivo Parrhasius ex g: om. n ed. princ.ipsa barbara producta N1: ipsae barbarae productae Ndeclinationis] facientia genetivum zae pzis N2: om. phac n: om. ed. princ.reperiuntur] repperiuntur Nsi quid ab eo nascitur] sic ab eo nascitur pVarro] Varro ~ 1, 97 (p. 195, 4) gregis om. pin aetiis Keil: in actia s.l. N2 ed. princ. Lindemannus; in aetia coni. in app. Lindemannus; in actionibus Ritschl 1845b, IX n. *nominativum accusativum et vocativum Parrhasius n ed. princ. edd.: nominatibo acc. vocat' N; nominativo accusativo vocativo Parrhasius ex gterminant Parrhasius n ed. princ. edd.: terminato N Parrhasius ex gus genetivo Lindemannus Parrhasius ex g: us gen' N; genere us ed. princ.; genet us nneutro N2nomina revera N: om. n ed. princ. edd.faciant n ed. princ. edd.: faciunt Nc N1: o NIIII N: quattuor p ed. princ. edd.faciunt g n ed. princ.: faciant revera N edd.senex N1: necenex NTerentius] Terentius ~ 1, 98 (p. 195, 8) terminantur om. pnon N Parrhasius ex g Keil: del. N1 ed. princ. Lindemannussicut N1: si Ngit N1: sic Ne p N2 g ed. princ. Lindemannus: et Ncontra Na: [...]tra Nes suppl. n ed. princ. edd.: s N put ‘fides fidei’] ut fides res p Putschius