Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 2, 28 - 2, 37

22810Quoniam sufficienter, ut arbitror, de verbis e ante o 11habentibus docui, consequens puto de his tractare, quae i ante o 12habent per singulas litteras antepositas, quae regunt primam 13coniugationem vel tertiam utramque. Nam secunda coniugatio 14eo tantummodo terminatur. 2914A ante -io habens verbum tertiae 15correptae inveni, ai faciens speciem perfectam, aio ais ait, ai{o} aisti{s} ait (aie aiat). 3016B ante io habentia tertiae productae, id est quartae coniugationis, 17inveni vi vel ii facientia speciem perfectam, ambio ambis 18ambivi vel ambii. 3118C ante io habentia tertiae productae vi 19vel xi facient specie perfecta, sarcio sarcivi, vincio vinxi; tertiae 20vero correptae ci, ut inicio inieci. 3220D ante io non inveni. 3321E: hanc quoque litteram non inveni. 3421F ante io habentia verba 22tertiae sunt productae, vi vel fii faciunt specie perfecta, suffio 1suffivi vel suffii. Unum repperi eiusdem coniugationis defectivum 2genere, sicut soleo solitus sum, sic fio fis fit factus sum. 352G ante io habens verbum non inveni. 361H ante | io verba habentia 2primae repperi coniugationis, avi facientia specie perfecta, hio 3inhio, hiavi inhiavi. 375I, k: his litteris ante io verba terminata 6non inveni. (Unum i inveni tertiae correptae xi faciens perfecto, 7meiio meis mexi: Persius modo infinito matronae immeiiere 8vulvae).

Critical apparatus

antepositas] ante io positas Parrhasius n ed. princ.; ante positas Parrhasius ex g‘‑vi’ vel ‘‑ii’ facientia] vi vel ii facient n ed. princ.productae suppl. n ed. princ. edd.litteram] ante io Parrhasius n ed. princ.sunt] om. n ed. princ.fii N edd.: ii n ed. princ.vel suffii n Parrhasius: om. ed. princ.repperi] reperies n ed. princ.fit] om. Keilunum Parrhasius n ed. princ.: uno N edd.‘i’] om. del. Parrhasius n ed. princ.meiio Bramanti‘matronae immeiiere vulvae’] matronae inmeiiere vulvae N; matronae inmeite vulvae N1; matronae immeite vulvae g; matronae immeiere vulvae n ed. princ. edd.