Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 2, 38 - 2, 48

2388L ante io verba tertiae productae sunt, vi vel ii 9facient perfectum, polio polivi vel polii participium passivum 10posuit Vergilius, iam parte polita, et modi indicativi activitatis 11speciem imperfectam, polibant , salio salis salivi vel salii. 4012N ante io habens 13verbum, si primae fuerit coniugationis, vi faciet specie perfecta, 14lanio lanias laniavi; si tertiae productae, id est quartae, vi vel ii, ut 15munio munivi vel munii. 4115O ante io positam in verbis non 16inveni. 4216P ante io posita tertiae correptae inveni, ui facientia 17perfectam speciem, rapio rapui, ivi vel ii, cupio cupivi vel cupii. 4318Q ante io nusquam inveni, et rationabiliter, quia q littera 19non scribitur, nisi ante u et aliam quamcumque vocalem iniunctam. 4420R ante io posita{m} tertiae correptae inveni, ri faciens 21speciem perfectam et pe syllaba correpta in principio addita, pario 22peperi. Quidam putant hoc verbum tertiae productae, id est 1quartae, esse, sed errant: nam infinitum modum perfectum 2Terentius posuit, parere hic divitias. Quod si esset tertiae 3productae, ri habuisset syllabam ante re, parire; praeterea re 4utraque correpta est: nam si produxeris erit secundae coniugationis, 5parere, veniens a verbo pa{re}reo pares, paret Amor dictis 6carae genetricis. 456S ante io habens verbum primae repperi 7coniugationis, vi faciens specie perfecta, basio basiavi: sic Martialis. 468T ante io habens, si tertiae productae fueri{n}t, vi faciet 9specie perfecta, partio partivi: sic Cicero, partiverant. Dicimus 10et partior sub eodem intellectu activitatis vel verbi communis 11partior: Vergilius p. et socios partitur in omnes, sic uti obsono 12obsonor. Si primae fuerit, vi faciet specie perfecta, satio satias 13satiavi. 4713U, x, y, z: ante io nulla de his litteris inveni terminata 14verba; qui invenerit, etiam declinandi doceat rationem. 4815A ante uo posita primae coniugationis verba regit et 16tertiae correptae. Nam secundae coniugationis vel tertiae longae, 17id est quartae, verba u ante o numquam habent, sed secunda e 18solam, tertia{m} producta{m}, id est quarta, e et i. Ergo a 19ante uo posita, si primae fuerit coniugationis, avi facit specie 20perfecta, lavo lavavi; si tertiae, vi, lavo lavis lavi. Dicimus et lavor 1lavaris sub uno intellectu.

Critical apparatus

salio salis salivi vel salii Parrhasius n ed. princ. Lindemannus: silio silis silivi vel silii N Keilsi N1munio] munis n ed. princ.in verbis non inveni p ante io posita in ~ 2, 42 (p. 213, 16) posita N1rapio rapui ivi vel ii Bramanti: rapio rapui vel ii N Parrhasius n edd.; sapio sapui vel sapii Struve 1823, 295 n. *posita Bramanti†perfectum Bramanti: perfectum N Lindemannus; om. del. Keil; infinitum perpetuum modum perfectum ed. princ.; infinitum modum perfectum Parrhasius ex P Parrhasius ex g‘ri’] tri Ncorrepta est N1: producta est Npareo g n ed. princ. edd.: parereo revera Ncarae n ed. princ. edd.: cari Nfuerit Parrhasius n ed. princ. edd.: fuerint Npartior N edd.: partitur ed. princ.; partior n Parrhasiusp. et socios partitur in omnes N: petit et socios partitur in omnes Lindemannus; et socios partitur in omnes n ed. princ. Keilsi N1: pi Nnulla N1: nullam Ntertia producta n ed. princ. edd.: tertiam productam Ne suppl. Keil ex Sac.a suppl. n1 ed. princ. edd.avi facit suppl. Bramanti: vi facit N; vi faciet ed. princ. Lindemannus; avi faciet Ascensius Keil