Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 2, 49 - 2, 58

2491B ante uo tertiae correptae repperi, 2bui faciens specie perfecta, imbuo imbuis imbui. Primae non 3inveni: inventor | doceat rationem. 503C: et hanc litteram ante 4uo tertiae correptae regentem verba repperi, cui facientem in 5specie perfecta, ut acuo acuis acui. 515D: nec hanc litteram ante 6uo positam regentem verba primae coniugationis inveni, sed 7tertiae correptae dui facientem in specie perfecta, induo induis 8indui. Nam, sicut ante docui, u{i} ante o posita aut primae coniugationis 9verba regit aut tertiae correptae; secundae vero vel tertiae 10productae, hoc est quartae, numquam. 5210E: huius litterae 11ante uo positae verbum tertiae correptae repperi, vi faciens specie 12perfecta, cevo cevis cevi, Persius tempore futuro posuit, an, 13Romule, ceves?: significat autem cum turpitudine cedere vel 14turpiter incurvari. Primae coniugationis verbum e ante uo habens 15non inveni. 5315F: hanc litteram ante uo positam verba 16regere non inveni. Novo more unam declinationem: ex hac quasi 17descendentem legi apud Terentium fors fuat pol, in Hecyra 18scilicet. 5418G: huius litterae ante uo positae verbum primae 19coniugationis non inveni, sed tertiae correptae, gui faciens specie 20perfecta, ut arguo arguis argui et unguo unguis unxi: nam ungueo 21non legi. 5521H: hanc litteram ante uo positam regentem verba 22non inveni. 5622I ante uo posita primam regit coniugationem et 23speciem perfectam avi facit, derivo derivas derivavi. 5723K ante 1uo posita nullum verbum regit. 581L ante uo posita tertiam 2correptam regit, lui facit in specie perfecta, diluo diluis dilui.

Critical apparatus

‘B’] bo N‘‑uo’ tertiae] uo posita tertiae n ed. princ.ante uo n g2 ed. princ. edd.: ante o Ntertiae] positam n ed. princ.u ante o Lindemannus Keil ex Sac.: ui ante o N; vi ante o ed. princ.tertiae correptae; secundae vero vel] om. ed. princ.Keil ex Sac. coni. in app. Lindemannus: lac. statuit Lindemannusspecie perfecta] in specie perfecta n ed. princ.incurvari Parrhasius n ed. princ. edd.: incubare incupari N; incurbare incupari N1‘uo’] bo Nhabens suppl. Parrhasius ex P ed. princ. edd.fors fuat pol in hecyra scilicet Lindemannus: fors foat polinecyra scl̅ī N; fors fortunaat polinecyra scl̅ī N1; in Ecyra fors fuat pol Parrhasius ex P ed. princ.; in Ecyra fors fuat Parrhasiusunguo] ungo Putschiusverba n Parrhasius: om. ed. princ.facit Parrhasius ex g: facies ed. princ. Soncinus Ascensius; faciens n Putschius