Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 2264-2272 - 2401-2418

Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar. 2265Iugi trimetro Flaccus usus est semel, ut non epodum subderet, vel demeret aut adderet, quo legem iambi verteret, sed simplici carmen per omne evectus est, quod esse notum versibus primis potest: 2270iam iam efficaci do manus scientiae, supplex et oro regna per Proserpinae. Unumque carmen lege tali pertulit. Sed hic trimetrus quando duplicem pedem a capite sumet, tunc quadratus dicitur, 2275idemque dictus est et octonarius. Ante ergo versum collocabo iambicum: phaselus ille quem videtis, hospites; quadratus iste talis effici potest: adest celer phaselus ille quem videtis, hospites. 2280Si[qui] dempta prima syllaba adiecto pedi est, quem de duobus esse iambis perspicis, quod hinc remansit, creticum reddit pedem, est celer phaselus ille quem videtis, hospites, quia, prima cum sit dempta iambo duplici, 2285longam relinqui convenit, post alterum | manere iambum, qui brevem et longam suas iungens priori perficit dictum pedem. Sic creticum siquis velit diiungere, fiet trochaeus longa et una syllaba. 2290Praecedet ergo quando cres iambicum, habet trochaeum, longam et unam; quae sibi primam ex iambo dum sequenti copulat brevem, trochaeos esse iam duos vides, et longam iambi: sic trochaei ceteri 2295fient subinde. Longa dum brevem sibi trahit ex iambo, longa et alia linquitur quae sibi vicissim copulans iungat brevem, volvendo totum coget ordinem pedum, donec trochaeis restet una in extimo, 2300catalexis in quam fiet, ut iam diximus. Nam cretici tres syllabae primo loco, bis sex iambi, quindecim fiunt simul: sic numerus impar post trochaeos septiens habeat necesse est extimam superstitem. 2305Sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus, ut sit trimetrus, tres erunt bini pedes; finem tenebit dactylus vel creticus, quia duplici trisyllabus minor pede est. Trochaicum autem permanebit liberum, 2310dum erit trimetrus ex iambis omnibus: est celer phaselus ille quem videtis, hospites; spondeos autem si sequetur creticum, habere primum quem potest iambicus (nam primus ipse est separato cretico), 2315vel tertio locetur aut quinto pede, seriem trochaei iam labare perspicis, quia post trochaeum longa superans cretici, dum de sequenti copulat longam sibi, vetat trochaeos ire iunctos ordine. 2320Sed quia recepit lex iambi dactylum, spondeon aut qui dactylo est contrarius, ut iam tenemus, impari tamen loco, nunc versu iambi qui pedum primus fuit, erit secundus, ante eunte cretico, | 2325ex quo trochaeus tertiam quia separat, haec de sequenti copulat longam alteram, spondeon esse po[te]st trochaeum propalam est; qui sic secundus et trochaicis datur, iambicis ut impari solet loco. 2330Nec culpa metri est si vel hoc vel talibus pes inseratur temporum est qui quattuor, dum primus ipse, qui trochaicum facit, et tertio locetur et quinto pede. Nam pes uterque, quia sibi est contrarius, 2335gaudet locorum dispari custodia. Trochaeus ergo semper impari loco parique iambus rite collocabitur: nihil nocebit quisque curret ceteris ut quodque metrum lege condetur sua. 2340Ergo qui versus paratur integer trochaicus, cretico fiet remoto rect[i]us idem iambicus. Porro si talis locetur, qualis hic noster modo est, ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret; cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem: 2345talis locetur, qualis hic noster modo est, simulque iambos nunc suis reddet locis, quos in trochaeos retro vertit creticus. Verum a magistris versus iste dicitur acephalus, idem qui trochaicus quoque. 2350Archilochus auctor traditur talis metri. Sed iam pedum cum regulam distinguerem, longam resolvi per duas dixi breves, ipsumque posse quinque totas creticum breves habere, quando longas solveris. 2355Est ergo et ille versus integer meus, quo quinque feci syllabarum creticum: is erit anapaestus, quinque, post spondeus est. Exempla ponam, quae locasse Caesium libro notavi quem dedit metris super: 2360beatus ille qui procul negotiis, est creticus pes Socrates, et versus hic: | Socrates beatus ille qui procul negotiis. Hinc solvo primam, tale fit, nec pes labat: Diogenes beatus ille qui procul negotiis. 2365Cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit: Demophile, beatus ille qui procul negotiis. Utrasque quando solveris, nil laeditur: quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis. Auctore tanto, credo me tutum fore 2370ut pro trochaeo nemo culpet tribrachyn. Archilochus autem creticum sicut dedit, aeque trimetro iunxit Hipponax pedem novissimum trisyllabum ex prima brevi, longis duabus: antibacch[i]o nomen est. 2375Exemplar eius tale possis fingere: phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus. Quadratus ut sit, parte ab ima claudicat; erit quadratus reddita novissima: phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus est. 2380Phaselus ergo quem videtis, hospites, Sabinus, aeque est et ipse syllabarum quindecim, ut ille prima parte qui mulctatus est, sed iambicus manebit, unde et natus est. Illic enim, quia prima pars ex cretico 2385gignit trochaeum, transit in trochaicum; hic ex iambis natus ad finem quoque manebit idem. Veniat externus licet pes antibacchus, non erit dispar tamen: namque est iambus tertiam longam trahens. 2390Sic ergo versus, ex iambis prosatus, suis iambis iungit inde septimum, et hunc, ut illum, terminabit semipes, vel quia est trimetrus, antibaccho desinet. Frequens in usu est tale metrum comicis vetustis, 2395Atella vel quis fabulis actus dedit petulcos, quia fine molli labile atque deserens vigorem | sonum ministrat congruentem motibus iocosis. Claudum trimetrum fecit aliter Hipponax, ad hunc modum quo claudicant et hi versus, 2400idcirco Graece nuncupatus est σκάζων. Hic non iambum reddidit pedem sextum, paenultimam sed pro brevi trahit longam, novitate ductus, non ut inscius legis. Sed quia iugatos scandimus pedes istos, 2405paeona fieri perspicis pedem in fine: epitritos nam primus implet hanc partem, brevis locata cum sit ante tres longas. Quare cavendum est ne licentia sueta spondeon aut qui procreantur ex illo 2410dari putemus posse nunc loco quinto, ne deprehensae quattuor simul longae parum sonoro fine destruant versum; nam dactylum paremve quid tibi dicam cum tantum iambus hoc loco probe poni 2415aliusque nullus rite possit admitti? Hoc Mimiambos Mattius dedit metro[n], nam vatem eundem est Attico thymo tinctum pari lepore [est] consecutus et metro.

Quotation layer

Hor. epod. 17, 1-2

Catull. 4, 1

Hor. epod. 2, 1

Catull. 4, 1; cf. Verg. catal. 10, 1