Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 2, 69 - 2, 78

2696Nunc ad syllabas consonantium veniamus. Quae consonantes 7si sint ante novissimam litteram o, aut primae coniugationis 8facient verbum aut | tertiae correptae. Nam secunda coniugatio 9vel tertia producta, id est quarta, consonantem ante o litteram 10numquam habent, sicut frequenter docui: secunda quidem e 11solam, ut doceo doces, tertia vero producta, id est quarta, duas, e 12et i, ut redeo redis redii, munio munis munii. 7012Bo terminata, 13primae si sint, bavi facient specie perfecta, ut libo libas libavi; 14tertiae vero correptae psi, ut nubo nubis nupsi, aut bui, ut sorbo 15sorbis sorbui, quamvis et sorpsi lectum sit. 7115Co primae si sint, 16cavi facient perfectam speciem, ut sicco siccas siccavi, dico dicas 17dicavi: Vergilius propriamque dicabo; aut cui, ut mico micas 18micui. Tertiae vero correptae aut ci, ut vinco vincis vici; aut xi, ut 19dico dicis dixi, duco ducis duxi; aut vi, ut cresco crescis crevi; aut 20nui, senesco senescis senui; aut vi, pasco pascis pavi. 7220Do 21primae si sint, aut di facient in specie perfecta, ut do das dedi, aut 22davi, ut laudo laudas laudavi. Tertiae vero correptae aut didi 23facit, addo addis addidi, credo credis credidi; aut si, ut cedo 1cedis cessi; aut cidi, ut cado cadis cecidi. Nam c{a}edo, quod 2significat da, sine verbi totius substantia solum re{p}peritur 3numero singulari; cedo, numero plurali cette sic Plautus et 4antiqui comoediographi , sicut et salve salvete salvere. Nam 5quod Plautus in Truculento non salveo, inridenter posuit pro 6persona rustici. 736Fo non inveni. 746Go primae gavi facit, ut 7rogo rogas rogavi. Tertiae vero correptae aut xi reddit, ut pingo 8pingis pinxi, sugo sugis suxi; aut si, ut tergo tergis tersi lectum 9est et tergeo, unde in Vergilio utramque declinationem indifferenter 10inveni{a}mus, et spicula lucida tergunt a{ut} tergo tergis, 11et tergent a tergeo terges et vergo versi facit; aut gi (ut tango 12tetigi) et in principio syllabam adiecit, ut pungo pupugi, pango 13pepigi. Quidam pepigi defectivum tempore putant esse, ut odi, 14novi, memini (alii praesentis, alii praeteriti aestimant). 7514Ho 15primae est, havi facit, ut incoho incohas incohavi. Quidam 16putant inchoo debere dici, imperitissime. Nam neque post c 1litteram h Latina verba regunt, exceptis nominibus tribus, quae 2supra posui, pulcher, Orchus, lurcho; neque o littera ante o alteram 3in Latinorum verborum prima persona reperitur; sed illae 4tres vocales, quas ante docui, e, i, u, {nam} nec a nec o. Igitur quod 5Plautus posuit reboo, non Latine sed Graece posuit: βο βος, 6unde derivativum reboo reboas. Nam Latinum verbum o ante o 7habens numquam reperitur. Tertiae vero coniugationis correptae 8verba ho terminata xi faciunt speciem perfectam, traho traxi, 9veho vexi. 769Ko: non invenitur | verbum hac syllaba terminatum, 10rationabiliter. Nam k littera non scribitur nisi ante a 11litteram in principiis nominum vel verborum, cum sequentis 12syllabae {et} consonans principium sit, sicut in institutis 13artium, hoc est in primo libro, monstravi, Kamenae kaleo. 771Lo 2primae si sint, lavi facient ut caelo caelavi; tertiae vero correptae 3aut lui, ut excello excellis excellui, aut li, tollo tuli, sustollo sustuli 4{tuli} (sustuli de utroque verbo: nam tuli ab eo venit, quod est 5fero, tuli). 785Mo primae aut mavi facit, ut amo amavi, clamo 6clamavi, aut mui, ut domo domui; tertiae vero correptae aut psi, 7ut sumo sumis sumpsi, aut mui, ut tremo tremis tremui.

Critical apparatus

veniamus Parrhasius n Parrhasius ex g: deveniamus ed. princ.habent] habet Soncinus Ascensius Putschiuse et i N: e et ii i N1redii] redi Putschius; et n ed. princ. edd.munii] muni Putschiusnupsi N1: nubsi Nsorbo sorbis Keil: sorbeo sorbes N ed. princ. Lindemannussorpsi N ed. princ. Putschius: sorbsi edd.speciem perfectam Parrhasius: specie perfecta n ed. princ.mico N1vici N1: vinci Ncrevi’; aut ‘‑nui’, ‘senesco senescis senui’; aut ‘‑vi’, ‘pasco pascis pavi’] crevi et pasco pascis pavi aut nui ut senesco senescis senui Parrhasius ed. princ.tertiae vero correptae revera N ed. princ.: tertia vero correpta Lindemannusfacit Parrhasius ex g: om. n ed. princ.ut suppl. n ed. princ. edd.ut] at perperam Ncedo n ed. princ. edd.: caedo Nsolum] solum no N no del. N1reperitur n ed. princ. Keil: repperitur N Lindemannussicut et salve salvete salvere Parrhasius n ed. princ. Keil: sicut et salvete salvere N; sicut et salve salvete Lindemannuspinxi N1: pingi Ntergeo n g2 ed. princ. edd.: tergo Ninvenimus n ed. princ. edd.: inveniamus revera Na Parrhasius n ed. princ. edd.: aut Ntergo tergis et tergent a tergeo terges et vergo Keil: tergo tergis et tergent ergo terges et vergo N Lindemannus; tergo tergis a tergeo terges tergent et vergo ed. princ.; et tergent a tergeo terges coni. in app. Lindemannuspango pepigi quidam pepigi suppl. ed. princ. edd.: om. N; pungo pango pupugi pepigi Parrhasius ex Pincoho incohas incohavi g2 Parrhasius n ed. princ. edd.: inchoo inchoas inchoavi Nquidam putant inchoo debere dici Parrhasius n Keil coll. Sac.: [...]dam putaṇ[...]choo debere dici N; quidam putant inchoere dici Na; quidam putant inchoare dici ed. princ.; quidam putant inchoare debere dici Lindemannuslitteram ‘h’ Latina verba regunt] [...]teram h latina verba regunt N; litteram h latina verba regunt Na; regit Keil coll. Sac.nominibus] nominimus perperam Nsupra Na: [...]pra Norchus N2: horcus Nalteram in Latinorum verborum Keil: in alterum [...]ṭinorum verborum N; alteram [...]ṭinorum verborum N2; in latinum in activorum vebrorum Na; alterum latinorum verborum ed. princ. Lindemannusillae N2: illas revera N ed. princ. Keil Lindemannusvocales, quas ante] voca[...]as ante N; les quas ante Na om. del. coll. ut videtur Sac. Keilreboo Na: po[...]ḅoo Nnon Latine N2‘reboo reboas’] βoω reβoas N; reβoω reβoas N2nam Naante o N2: ante eo Nnumquam n g ed. princ. Keil: non inquam N Lindemannus; no inquam N1tertiae Na: [...]ae Nspẹciem perfectam N Parrhasius: specie perfecta ed. princ.traho] veho vexi his N2; traho trahis traxi veho vehis vexi ed. princ.verbum N in mg. Nanisi ante a litteram suppl. Parrhasius ex P ed. princ.: nisi a littera N Parrhasius ex g edd.cum sequentis Bramanti coll. Sac.: consequentis N ed. princ. edd. om. del. Bramantiin suppl. Putschius edd.‘Kamenae kaleo’] kareo et si qua talia ed. princ. Lindemannus; kamenae kalendae kaleo kareo et si qua talia Parrhasius ex P; caleo Ntollo tuli sustollo sustuli N Parrhasius Keil: ut n g ed. princ. edd.; tollo sustollo sustuli ed. princ. Lindemannussustuli de utroque verbo nam tuli ab eo venit quod est fero tuli N: om. del. Keil; de utroque verbo nam tuli ab eo venit quod est fero tuli Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; gero Nclamo N1: clami Nclamavi N1: clamiavi N