Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 2569-2579 - 2714-2728

Hic per commata septies feritur, 2570quales hexametron tomas habere iamdudum tibi disserens probavi. Ex quis nunc duo metra copulari | in unum solidum videbis, ortum cum componitur ex utroque metro. 2575Pars heroica tum prior duobus spondeo pede dactyloque constat et quem semipedem est necesse linqui, ut sit pentameris tome locata; exin cetera portio est iambi. 2580Quod non difficile est statim notare, cum talis fuerit figura versus: carmen Pierides struunt sorores. Haec exordia versuum duorum, carmen Pierides, quod hexametri est, 2585atque iambicon hoc, struunt sorores, compleri poterunt utroque metro: carmen Pierides pangunt memorabile Musae, struunt sorores Atticae dirum nefas. Haec divisio prima computetur. 2590At quae nunc pedibus duobus orta sermonem cohibet nec exit ultra, sicut semipedem prior trahebat, coniungit sibi phallicos trochaeos, ut dixi modo: Bacche Bacche Bacche. 2595Tum versum videas sonare talem: pangunt carmina iam novem sorores. Nam si quattuor his pedes duobus addas, hexameter profecto fiet: pangunt carmina tergeminae memoranda sorores. 2600Post hos phallica de tribus trochaeis pars est cetera: iam novem sorores. Exin tertia latius patescit: carmen Pierides dabunt sorores. Nam cum dempsero versui sorores, 2605carmen Pierides dabunt manebit. Carmen Pierides dabunt: hoc metrum choriambicum est | quod pars bacchiacum vocant. Hinc primas capiti duas 2610nec non et totidem ultimas excrementa magis putant, nec ducunt numero pedum. Sunt haec carmen, item dabunt; solum Pierides manet, 2615quod reddit geminum pedem, dicunt quem choriambicon, quia longam sequitur brevis, claudit longa[m] brevem alteram: nam des longa fit altera 2620iuncta post sibi consona. Sic ponunt medium pedem primas inter et ultimas: carmen Pierides dabunt. Pars prima hic varie solet 2625spondeum modo sumere, idem saepe et iambus est. Hoc de Septimii potes iunctis noscere versibus: geritque intus in oppidum 2630anhelos Panopae greges. Alter consimiles dedit: opima adposui senex Amori arma Feretrio. Trochaeum quoque sic locat: 2635purpurae leguli senes, intus hic ubi consitum est. Utque est mobilis hic locus, immotus manet ultimus, namque hic semper iambus est. 2640Tendunt latius hoc genus, duos ut choriambicos includant medios pedes et sit versus ad hunc modum: carmen Pierides dulcisonum dabunt. 2645Duplex hic choriambus est: | primus Pierides, dulcisonum sequens. Sic carmen prius est, finis item dabunt, ut pes haec habuit prior. 2650Sunt qui tradiderint, ultima versui tamquam pentametro syllaba dempta sit, quam si restituas, pentametrum fore: carmen Pierides dulcisonum dabunt, carmen Pierides dulcisonum dabitis, 2655ut versus quoque sic constet Horatii: Maecenas atavis edite regibus, Maecenas atavis edite remigibus. Usque autem videas hoc procul a fide, ut metri genus hoc vatibus inclitis 2660non uno aut gemino constiterit pede, verum in tres etiam consimiles eat, clausos in medio partibus exteris, quod iam pentametri non patitur modus. Nam sic tres videas esse pedes datos: 2665carmen Pierides dulcisonum, si mereor dabunt. His est omnibus in suis libris usus Horatius; quo, dicam, et quotiens modo. Nam primum minime suo 2670solum carmine protulit, ut vates alii solent, exemplum et Senecae dabo, Thebis laeta dies adest: aram tangite supplices, 2675pingues caedite victimas. Tales continuos legis. Hunc praeponit Horatius, epodum ex geminis subicit alterum. Exemplum sat erit semel 2680nos hoc ponere, ceterum bis sex carminibus suis hunc servat stabilem modum: sic te diva potens Cypri, | sic fratres Helenae, lucida sidera. 2685Sic te diva potens Cypri, hic unus choriambus est; sic fratres Helenae, lucida sidera, hic interpositi duo. Talem, quem geminis perspicis effici, 2690servat carminibus perpetuum tribus, quorum exordia cum praedita videris, stabit continuum consimili modo: Maecenas atavis edite regibus, exegi monumentum aere perennius, 2695donarem pateras grataque commodus. Nec non continuos tres pariles dedit versus et cecinit post alium brevem ex uno simili pede; ususque est genere hoc carminibus novem, 2700quae sunt talia, quale est modo quod dabo: scriberis Vario fortis et hostium victor Maeonii carminis alite, quam rem cumque ferox navibus aut equis miles te duce gesserit. 2705Tres binis pedibus cernimus editos, unum quartus habet pedem. Hanc docti tetracolon vocitant strophen: nam post quattuor hos altera vertitur ad legem similem consimilis strophe, 2710in qua sunt alii quattuor hoc genus versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares praemissi, biiugos qui capiant pedes, unum quartus in omnibus. Iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum, 2715tales continuos carminibus composuit tribus: tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi, nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem, o crudelis adhuc et Veneris muneribus potens. Binas hic capiti totque itidem deme novissimas: 2720fient in medio perspicui tres choriambici, ut versus meus est, quem similem composui ex tribus: carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt. Et supra positi sic quoque sunt duo: | carmen Pierides dulcisonum dabunt, 2725Maecenas atavis edite regibus. Ex uno quoque sic fuit: carmen Pierides dabunt, sic te diva potens Cypri.