Ter. Mavr. 92-100 - 173-181
92Illis sonus obscurior impeditiorque,
93utcumque tamen promitur ore semicluso,
94vocalibus atque est minor auctiorque mutis:
95his caeca soni vis penitus subest latetque,
96ut non labiis hiscere, non sonare lingua,
97ullumve meatum queat explicare nisus,
98vocalia rictum nisi iuncta disserarint.
99Res cum tenuis, difficile est probare verbis,
100exempla solent sensibus admovere lucem.
101‘B’ cum volo vel ‘c’ tibi vel dicere ‘d, g’,
102‘e’ quae sonitum commodat hisce si negetur,
103et labra prementur simul et revincta lingua:
104haec vim tacitam sponte sua nimisque mutam
105coniuncta potentem sonitus facit latentis,
106geminumque refert auribus ex utraque sensum,
107si proprietas tradita, si regula nota est.
108Nunc singula quam possideant in ore sedem,
109ictusque suos concipiant et unde rumpant,
110ut quivero, versu blaterabo sotadeo.
111‘A’ prima locum littera sic ab ore sumit:
112immunia rictu patulo tenere labra |
113linguamque necesse est ita pendulam reduci
114ut nisus in illam valeat subire vocis,
115nec partibus ullis aliquos ferire dentes.
116‘E’ quae sequitur vocula dissona est priori,
117quia deprimit altum modico tenore rictum
118et lingua remotos premit hinc et hinc molares.
119‘I’ porrigit ictum genuinos prope ad ipsos
120minimumque renidet supero tenus labello.
121‘O’ Graiugenum longior altera est figura,
122alter sonus est et nota temporum minor‹i›;
123compendia nostri meliora crediderunt,
124vocalibus ut non nisi quinque fungeremur,
125productio longis daret ut tempora bina,
126correptio plus tempore non valeret uno:
127hinc ‘ἦτα’ minus scribimus, hinc et ‘ω’ supremum,
128una quoniam fas habitum est notare forma,
129pro temporibus quae geminum ministret usum.
130Igitur sonitum reddere cum voles minori,
131retrorsus adactam modice teneto linguam,
132rictu neque magno sat erit patere labra.
133At longior alto tragicum sub oris antro
134molita rotundis acuit sonum labellis.
135‘Y’ quam memorant, vocibus avia est Latinis:
136vocalibus autem quoniam iugata Graecis
137in nostra etiam verba dabat frequenter usum,
138subiecimus illam, cui nomen ‘u’ dederunt,
139vocale[m] sonantes sibi quae iugaret omnes
140et sola sonum redderet ex sua figura,
141quam scribere Graius, nisi iungat ‘‹o›υ’, nequibit.
142Hanc edere vocem quotiens paramus ore,
143nitamur ut ‘o’ dicere ‑ sic citetur ortus ‑,
144productius autem coeuntibus labellis
145natura soni pressior altius meabit.
146Hanc et modo quam diximus ‘i’ simul iugatas
147verum est spatium sumere vimque consonantum,
148ut quaeque tamen constiteri[n]t loco priore. |
149Nec tunc modo cum iungimus hoc valebit ipsas,
150sed si qua erit his altera vocalis adhaerens,
151vis ha‹e›c manet illis, quasi cum simul iugantur.
152Nam si ‘iuga’ qui‹s› nominet, ‘i’ consona fiet,
153‘u’ qualis erat permanet in loco sequenti;
154et cum ‘iaculum’ aut dico ‘iecur, Iovem, iuvencum’,
155nil ordo secundis tribuit, prior iuvatur.
156Versa vice si sit prior ‘u’, sequatur illa,
157cum dico ‘vide’, contulit ‘i’ sonum priori,
158ast ipsa manet tempore quo sonabat ante;
159vocalibus hoc et reliquis praedita servat,
160ut ‘vade, veni, vota’ refer, teneto ‘vultum’:
161crevisse sonum perspicis et coisse crassum
162(unde Aeoli‹i›s littera fingitur digammos,
163quae de numero sit magis una consonantum,
164vocalis in istum mage quam versa sit usum).
165Sed ut, altera quo differat altera[m] sciamus,
166‘‑i‑’ cum medio nomine sic erit locata,
167vocalis ut illam ex latere utroque coartet,
168‘Baiana’ velut, ‘peior’, item ‘Troia’ vel ‘huius’,
169ipsa, ut docui, consona fiet a sequenti
170et si brevis est quae posita est loco priore,
171longam faciet non minus hanc consona sola,
172ceu longa fit olim, quotiens duae sequuntur.
173Aut si nimium est hoc dare, vocalis ut una
174fiat similis tempore consonis duabus,
175atque ‘i’ geminum scribere nos iubent magistri,
176‘i’ consona fiet simul et sequens priorem,
177et quae prior est, auxilio posterioris.
178Hoc ‘u’, simili si fuerit loco, nequibit:
179cum dico ‘lavor’, dico ‘nives, pluvia[m], novales’,
180sola consonans ipsa fit, ut prius notasti,
181perstat brevitas quae fuit ante collocatis.