Ps. Prob. cath.

3

Ps. Prob. cath. 2, 89 - 3, 8

28912Illorum verborum r terminatorum et non venientium ab 13o littera species perfecta notetur de participio temporis praeteriti. 33 tit., 1DE STRVCTVRIS 13 tit., 2Quoniam de pedibus disyllabis et trisyllabis nec non et 3 tit., 3quattuor syllabarum in primo docuimus libro, de nominum vero 3 tit., 4ratione verborumque in hoc, consequens arbitratus sum de structuris 3 tit., 5placentibus nostro tempore paucis admodum demonstrare, 6quas multi credunt metro debere constare, quorum opinioni non 7libenter consentimus, quoniam et Tullius et ceteri oratores monosyllabo 8struxere verbo, cum una syllaba metrum non sit. Est autem 9structura verborum compositio dicta a struendo, id est componendo, 10unde structores, compositores alicuius rei dicuntur. 11Hae quamvis in omni oratione servari debeant, tamen maxime in 12verbis duobus, novissimo et paenultimo, sunt delectabiliter componendae. 214Antiqui quidem oratores, in quibus maxime Tullius, numquam 15necessariis sensibus praeposuerunt orationis structuram; 16sed magis fortiter et gravi compositione quam molliter vel laxe 0, 1dicere maluerunt et, cum haberent occasionem sic struendi, 0, 2quem ad modum nostri temporis homines delectantur, tamquam 0, 3de industria usi sunt structura forti potius quam delectanti, sicut 0, 4exemplis Tullianis probare breviter pot{u}erimus. 30, 5Quod in primis est nostro tempore vitiosum, Tullius ille 6non dubitavit verbo monosyllabo finire structuram, ut est ab 7istius petulantia conservare non licitum est,| quae cum his 8civitatibus G. Verri communicata sunt, et id quod populus 9Romanus iam flagitat, extincta atque deleta si{n}t. Hae compositiones 10demutatae facient nostri temporis structuras sic: ex tribrachy 11et ditrochaeo ab istius petulantia non est lĭcĭtŭm cōnsĕrvāre, 12ex trochaeo et dactylo et ditrochaeo Quae sunt G. Verri cum 13his civitatibus communicata, ex trochaeo et bacchio a longa 14id quod populus Romanus iam diu flagitat extincta sit atque 15deleta. 416Disyllaba structura, quae non valde quibusdam placet, 17antiquos viros vehementissime delectabat. Est enim fortis admodum 18vitansque etiam nostri temporis barbarismum, si non fuerit 19spondeo et trochaeo post dactylum finita, ut prīmŭs ăb ōrīs e 1in quo meam voluntatem populus Romanus perspicere possit. 2Sic enim versum heroici metri facient, quae sola versificatio est 3oratoribus devitanda. Nam si omnem fugere voluerint, tacebunt, 4quoniam nulla oratio sine metro constat. 55Trisyllaba structura nostro tempore caute ponenda est, ne 6aut versum heroicum faciat ex trochaeo composita et bacchio {o} 7a brevi, ut capta fuissent, aut, ut quibusdam placet, barbarismum, 8si ex spondeo vel iambo vel quovis pede, cuius sit novissima 9syllaba natura longa, componatur et aliquo verbo trisyllabo, 10qui positus bene sonet. Nam si plausibilis non fuerit, barbarismum 11nostri temporis vitans, nec structuram faciet nobis placentem, 12ut illud, inter multa alia similia, Tullianum, sententia sua 13liberat et cuius ego causa laboro. 614Quattuor syllabarum structura sic vitabit nostri temporis 15barbarismum, sicut disyllaba{m}, quamvis multi non sapienter 16et in tali compositione barbarismos esse dixerunt, si paenultima{m} 17habeant novissimam syllabam natura longam, ut ad meas 18capsas admisero et industriaeque meae contenderem. 71Ergo si nos ad huiusmodi structuras aliqua necessitas detulerit, 2poterimus reprehendentes imperitissimos comprobare, si 3nostrum nosmet officium fecerimus, corripientes syllabas breves 4et producentes longas, causa laboro sa producentes, capsas 5admisero as producentes. In istis enim tantummodo syllabis, si 6correptae fuerint, erit barbarismus, non in tota compositione 7structurae, capsas admisero, quoniam barbarismus una parte 8orationis fit, pluribus numquam. Nam si hoc ita esset, non in 9tantum doctrina latuisset, ut eam Tullius ignoraret, vel tantum 10potuisset, ut ea{m} post illum et multos ante alios nostris temporibus 11disceretur; quorum obscuram peritiam devitabo illorum 12nobilissima neglegentia decoratus.| 813Nunc quoniam docuimus haec, quae a nobis stultissime 14reprehenduntur indifferenter a prioribus posita{s}, structuras 15nobis delectabiles componamus. Amphibrachys et molossus 16probāre dēberēs, amphibrachys et bacchius a longa dolōre dētrūsus, 17anapaestus et paeon III fierī potuīsset, anapaestus et ionicus 18minor modicīs coluērūnt, antispastus et molossus coherēdem 19dētrāxī, amphimacrus et hippius secundus optimē nāvigāvī, 20bacchius a longa geminatus detrudit heredem, bacchius et molossus 1cāntāre fecerunt, bacchius a brevi et hippius II dolores 2detulerunt, choriambus et hippius primus condidimus sepūltūrā, 3chorius, id est trochaeus, et bacchius a longa esse delectum, 4trochaeus et paeon III faciet illam structuram Tullio peculiarem 5esse videatur, dactylus et ditrochaeus hostibus temperare, dactylus 6et ionicus a minore omnia placuerunt, ditrochaeus et bacchius 7a longa vindicatur electus, dactylus et paeon III curiam 8renovare, dactylus et dispondius lumina deponebant, epitritus 9quartus et bacchius a longa deducente subducit, epitritus quartus 10et molossus impellente devincens, epitritus tertius et ditrochaeus 11piratica liberasset; hippius tertius, id est tertius epitritus, et 12hippius primus provincia recedentis, hippius tertius et hippius 13II dilexerant Caepiones, praedonios vindicasti, ionicus 14maior et ionicus minor contagia doluerunt, ionicus maior et 15ditrochaeus depellere castitatem, paeon primus et hippius IIII 16decipere contendebant, paeon II et dispondius pericula devitavi, 17trochaeus et bacchius a longa sume deceptum, tribrachys et 18ditrochaeus Cererem decanamus.

Critical apparatus

illorum verborum r N edd.: illorum vero verborum idest r Parrhasius ex P ed. princ.notetur Na: no[...]ur Npraeteriti] FINIT DE CATHOLICIS PROBI ARS SERVI GRAM’ EXPLICIT FELICITER N; finit de catholicis Probi gDE STRVCTVRIS suppl. Hantsche 1911, 64 Bramanti: de structura Parrhasius n ed. princ. edd.Quoniam] de participio t[...] preteriti Npedibus N Lindemannus: del. N2 n ed. princ.et trisyllabis nec non et quattuor syllabarum] et triṣ[...] quattuor syllabarum N; et trisyllabis nec non et iiii syllabarum Nade nominum vero ratione verborumque] de nom[...] vero ratione verborumque N; de nominum vero Nade structuris Na Parrhasius n Parrhasius ex g: de [...]is revera N; de terminationibus ed. princ. edd.; determinare ndemonstrare N2: demostrare Nquas multi N in mg. Naconsentimus N in mg. Nastruxere Parrhasius n ed. princ. edd.: struere Nverborum N in mg. Na: utde N; structurae compositiones ed. princ.; structuras compositiones n; structores compositores Parrhasius ex g; om. Ntamen N in mg. Nadelectabiliter N: de Nain quibus N in mg. Nafortiter Parrhasius: forti Parrhasius n ed. princ.et cum Keil coll. Sac.: ut cum N ed. princ. Lindemannussic struendi n ed. princ. edd.: si struendi Nprobare breviter N2: prouare bebiter Npoterimus g Parrhasius ex P ed. princ.: potuerimus N Lindemannusille] om. del. Parrhasius n ed. princ.his suppl. Keil: is N ed. princ. Lindemannus; iis Putschiusextincta] extructa n ed. princ. Soncinus Putschiussit Lindemannus: sint N ed. princ. Keildemutatae Parrhasius ex g: mutatae n ed. princ.et ditrochaeo revera N Parrhasius ex g: om. n ed. princ. edd.G. N Parrhasius ex g edd.: igitur g n ed. princ.his suppl. Keil: is N ed. princ. Lindemannus; iis Putschiustrochaeo Parrhasius ex g: trocheo revera N; ditrochaeo n ed. princ. edd.flagitat N ed. princ.: efflagitat Putschius edd.sit Parrhasius ex g: extincta atque deleta sit Putschius; sint n ed. princ. Soncinus Ascensiusbarbarismum fort. ex P Parrhasius ed. princ. Keil: barbarismos N Parrhasius ex g Lindemannusmetri N1: versi Nheroicum Parrhasius ex P ed. princ. Keil: stichum N Lindemannus om. Parrhasius n del. ed. princ. del. edd.: o Net Keil: ex N ed. princ. Lindemannusut Putschius edd.: et N ed. princ.liberat] liberaverant N ed. princ. edd.; libuerint Parrhasius ex Pdisyllaba Parrhasius n ed. princ. edd.: disyllabam N Parrhasius ex gquamvis suppl. Parrhasius ex P ed. princ. edd.: qua N Parrhasius ex gpaenultima habeant Parrhasius ex P ed. princ. Lindemannus: paenultimam habeant N; paenultimum verbum habeat ed. princ.meas capsas] meam capsam N ed. princ. edd.reprehendentes] reprehendentis N Lindemannus; reprehendentes n ed. princ.sa Parrhasius n ed. princ. edd.: a revera Ncorreptae Putschius edd.: corrept[...] N; correptis g; correpta ed. princ.fuerint Parrhasius n ed. princ. edd.: fuerit revera Nnon in tota Parrhasius n ed. princ. edd.: nim tota N; in tota nut ea Ascensius Putschius edd.: ut eam N ed. princ.ante] Tullium n ed. princ.disceretur Parrhasius ex P: nosceretur ed. princ.devitabo Keil: debitab[...] N; debitas g; devitare ed. princ.; devitare constitui Parrhasius; devitavo LindemannusNunc] vero Parrhasius n ed. princ.posita Parrhasius n ed. princ. edd.: positas Ndēberēs ed. princ. edd.: debe[...] N; debere gdētrūsus N Parrhasius ex P edd.: derisus ed. princ.modicīs] modicos Parrhasius n ed. princ.dētrāxī Parrhasius ex P: detraxit ed. princ.haeredem n: haederem ed. princ. Soncinussepūltūrā] sepulturam n ed. princ.faciet N Keil ex schedis Lindemanni: facient Parrhasius ex P ed. princ. Lindemannushostibus] hospitibus Parrhasius ex P ed. princ.renovare n: revocare ed. princ.deducente subducit Eichenfeld-Endlicher 1837, 72 n. a Keil: deducente sbducunt N; deducentes abducunt n ed. princ. sed in app. deducenter aut adverbium in -enter coni. Lindemannusdevincens Parrhasius ex P: devinxit ed. princ.hippius primus provincia recedentis hippius tertius et h suppl. Bramanti coll. Sac.: om. N ed. princ. edd.praedonios] praedones n ed. princ.doluerunt] diluerunt n ed. princ.dispondius N ed. princ.: dispondeus Putschius edd.deceptum Keil ex Sac.: decertum N n; decretum ed. princ. Lindemannus