Ter. Mavr. 2861-2881 - 2976-2981
2861Quod restat, ‘segetes meum laborem’,
2862tale est, ceu ‘triplici vides ut ortu
2863Triviae rotetur ignis,
2864volucrique Phoebus axe
2865rapidum pererret orbem’.
2866Non nulli metron hoc magis putarunt
2867quod sit postera pars ionicorum, |
2868quos dicunt ἀπὸ μείζονος vocandos,
2869ut versus reparetur inde plenus,
2870‘segetes meum laborem’,
2871‘o quam relevarunt segetes meum laborem’,
2872‘Triviae rotetur ignis’,
2873‘cernis quotiens hic Triviae rotetur ignis’,
2874nec pars haec anapaeston atque iambos
2875nec non et catalecticam supremam,
2876sed sumat pariambon et trochaeos,
2877‘segetes meum laborem’,
2878quod metron soleant pedes ione‹s›,
2879nunc longas brevibus brevesque contra
2880alterna vice commodando longis,
2881versum claudere saepe ditrochaeis.
2882Nec mirum puto, quando Varro versus
2883hos, ut diximus, ex ione natos
2884distinguat numero pedum minores.
2885Hoc si sic repetamus, ut secundo
2886supremam dare syllabam negemus,
2887iuncto commate galliambos exit:
2888‘segetes meum laborem, segetes meum labo[rem]’.
2889Sonat hoc subinde metro Cybeleium nemus,
2890nomenque galliambis memoratur hinc datum,
2891tremulos quod esse Gallis habiles putant modos,
2892adeo ut frequenter illum prope ab ultimo pedem,
2893mage quo sonus vibretur, studeant dare tribrachym.
2894Anapaestus esse primus, spondeus aut solet,
2895duo post erunt iambi, tribrachysve subicitur,
2896linquitque comma primum catalecticam brevem.
2897Pariambus et trochaei duo comma posterum
2898tribrachysve continebunt, superatque semipes.
2899Servasse quae Catullum probat ipse tibi ‘Liber’: |
2900‘super alta vectus Attis celeri rate maria’.
2902At quae septima fit tome videtur
2903Hipponactis habere claudicantem,
2904quem supra posui. Quod ipsa iam nos
2905versus formula posta perdocebit:
2906‘carmen nemo facit meo Sabino’.
2907‘Carmen nemo’ potest heroum reddere versum,
2908‘carmen nemo dabit, magno quod par sit Homero’.
2909Claudum est porro ‘facit meo Sabino’:
2910nam reddo partes, ut quadratus claudicet, ‹priores›,
2911partemque et istam, versus hic ad hunc modum sonabit:
2912‘quis carmen aut versum novum facit meo Sabino’.
2913‘Phaselus ille quem vides, facit meo Sabino’.
2914Hinc iam cetera metra persequemur,
2915quae Flaccus varie suis epodis,
2916nunc unum recinens dato priori,
2917nunc binos geminis, tribus vel unum,
2918aut binos varie dedit sonantes,
2919ut sit tertius atque quartus impar.
2920Quem tibi tetrametrum iam diximus, hunc tribus trochaeis
2921adiunctis pedibus talem dedit, ut dedi gemellos:
2922‘solvitur acris hiems grata vice veris et favoni’.
2923Hunc differre supra fuit utile, quod sequens epodus
2924cum parte iambi tres habet trochaeos,
2925et nondum species mixtas simul ex utroque metro
2926tractare adortus aptius putavi
2927hunc differre, magis postquam tibi tota lex iambi
2928distincta utrumque planius probaret.
2929‘Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,
2930trahuntque siccas machinae carinas’:
2931‘solvitur acris hiems grata vice’, tetrametros hic est
2932et tres trochaei, ‘veris et favoni’;
2933‘trahuntque siccas’ portio est iambi,
2934‘‑cas’ hinc superfit, semipes habetur;
2935similes trochaei, ‘machinae carinas’. |
2936Posset videri claudus hic trimetrus,
2937duos ut esse duplices primos pedes,
2938‘trahuntque siccas machinae’, putemus,
2939claudum antibacchum qui facit ‘carinas’.
2940Sed talem epodum dicitur dedisse
2941Callimachus ante de tribus trochaeis
2942in fine versum phallicis sonantem,
2943quem dico dudum sapphicum vocandum:
2944‘siccas ducite navitae carinas’.
2945Nam tale cernis ‘navitae carinas’,
2946ut finis ille est, ‘veris et favoni’.
2947‹Et› quamquam iambum Flaccus antemisit,
2948‘trahuntque siccas’,
2949magis putandum est tres datos trochaeos,
2950quam pos[ci]t iambos ultimum antibacchum,
2951uterque finis lege ut esset una:
2952‘solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,
2953trahuntque siccas machinae carinas’.
2954Semelque metrum tale copulavit.
2955Heroo trimetrum semel idem subdidit unum,
2956geminus ut iste versus ostendet tibi:
2957‘mella cava manant ex ilice, montibus altis
2958levis sonante lympha desilit pede’.
2959Utrumque apertum est, immorari desinam.
2960Et dimetrum heroo talem subiunxit epodum,
2961bis usus hoc nec amplius:
2962‘mollis inertia cur tantum diffuderit imis
2963oblivionem sensibus’,
2964‘nox erat, et caelo fulgebat luna sereno
2965inter minora sidera’.
2966Nec non trimetro talem epodum comparat,
2967pentametri partem dactylicam subicit
2968atque dimetron ad hoc, unumque versum redd‹id›it: |
2969‘Petti, nihil me sicut antea iuvat
2970scribere versiculos amore perculsum gravi’.
2971Prior trimetrus quaestionem non habet;
2972pentametri pars est ‘scribere versiculos’,
2973at hoc dimetrum perspicis:
2974‘amore perculsum gravi’.
2975Semelque et istud functus est.
2976Itemque epodum non trimetro reddidit,
2977sed versum heroum voluit praemittere totum,
2978dein dimetrum collocat commaque dactylicum,
2979et hic, ut ante, versus unus ut foret:
2980‘horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
2981nivesque deducunt Iovem, nunc mare, nunc silvae’. |