Ps. Prob. cath. 1, 20 - 1, 29
120 ‹...›
21‘C’ littera unum nomen reperitur terminatum generis
neutri declinationis III: ‘‑is’ enim facit genitivo, ‘hoc lac huius lactis’.
10Quidam putant ‘hoc lact’ debere dici, sed non legi nisi in Varrone
de lingua Latina. Vergilius ‘lac mihi non aestate nova d.’, Plautus
‘hoc lacte’ declinavit ubique, ‘sicut lacte lactis simile est’, numero
tantummodo singulari. Nam quod Plautus posuit ‘lactes’ {i} non a
nominativo ‘hoc lac’ vel ‘hoc lacte’, sed ‘hi lactes’ genere masculino
numero semper plurali. Sunt autem ‘lactes’, partes corporis in
intestinis pinguissimae.
22‘D’: hac littera nullum nomen repperi terminatum: doceat
5declinationem qui potuerit reperire.
23‘E’ littera terminata nomina generis masculini et feminini
non inveni Latina, sed Graeca ‘‑e’ producta terminata, quae aut
Graeca ratione ‹declinabuntur – nulla ratione› Latinitatis –, ut
‘haec Danae huius Danaes’, qua syllaba nullus genetivus Latinus
10terminatur; aut ‘‑e’ in ‘‑a’ mutans nominativo, declinabitur ratione
primae declinationis, ‘‑ae’ diphthongo faciens genetivum, ‘Dana‹a
Dana›ae, Helena Helenae’. Generis neutri Latina nomina repperi
‘‑e’ terminata, sed correpto, quae ‘‑is’ facientia genetivo declinabuntur
secundum rationem tertiae declinationis, ‘hoc suave huius
15suavis, hoc monile huius monilis’. ‘Hoc praesepe huius praesepis’
hoc genere declinatur: nam quod Plautus ‘haec praesepes mea
est’, genere feminino, sicut apud Graecos, auctoritas est, non ratio
– ‘‑pes’ enim terminata nomina, sive correpta sive producta, aut ‘‑tis’
facient genetivo aut ‘‑dis’, ‘praepes praepetis, pes pedis’. Nam dapes
5numero semper plurali declinantur, dapem tantummodo legi
numero singulari; sicut multorum nominum aliqui casus inveniuntur,
ut ‘sponte, tabo, Iuppiter o Iuppiter’. Nam qui declinat
‘hic Iuppiter huius Iovis’ potest et ‘hic Phoebus huius Apollinis’
declinare et ‘haec Minerva huius Palladis’ et ‘hic Hercules huius
10Alcidae’. {‘E’ ergo nomina terminata Graeca sunt, ut ‘haec Danae,
Euterpe, Circe, Agave’, et si quis voluerit declinare, hoc modo faciet
secundum Graecos: immo addat in genetivo ‘‑es’ et in accusativo ‘‑en’
et faciet ‘huius Danaes’, unde est illud ‘aestiferae Libyes’, ‘hanc
Danaen’; ablativum enim, quia Graecum est, non habet, et convertuntur
15sic: ex ‘‑e’ littera ‘‑a’ facit et dicitur Circa, unde est illud Horati,
‘volente Circa’, Helena. Ergo in genetivo ‘aestiferae Libyes’,
Lucanus; Sallustius, ‘apollinis filia et Cyrenes’}|.
24‘F, g, h’: his litteris nomen non repperi terminatum.
25‘I’ littera terminata nomina quattuor tantummodo repperi
sine aliqua declinatione. Nam monoptota sunt duo generis omnis
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nihili frugi’, et duo generis neutri numero tantummodo
singulari, ‘hoc gummi, hoc sinapi’; quamvis Plautus in
5Pseudulo ‘haec senapis’ declinaverit. Inveni et duo in numero
plurali masculina, in numero singulari neutra, ‘hi Argi hoc Argos,
hi porri hoc porrum’.
26‘K’: hac littera nullum nomen terminatur.
27‘L’ littera terminata nomina Latina generis masculini et
10feminini, exceptis quattuor, nulla reperies: ‘hic sol, haec Tanaquil’
(‘Tanaquil’ enim uxor fuit Tarquini Prisci, appellativum quidem
est sed pro proprio habetur), ‘hic consul’, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc exul’.
Generis vero neutri plurima nomina reperies hac littera terminata,
quae, si erunt monosyllaba, in genetivo ‘l’ littera duplicabitur,
15‘mel mellis, fel fellis’; excipitur unum, ‘sal salis’, unde quidam ‘hoc
sale’ declinant. Omnia tamen ratione tertiae declinationis flectuntur:
nam ‘‑is’ syllaba genetivum proferunt. Si qua alia inventa
fuerint, exceptis supra positis generis masculini, barbara sunt, ut
‘Hannibal, Hasdrubal, Hiempsal, Adherbal’. Inveniuntur et generis
20neutri barbara ‘l’ littera terminata, ‘hoc Muthul, Suthul’.
28‘M’ littera terminatum nomen generis masculini vel feminini,
excepto uno generis omnis monoptoto, Latinitas non habet,
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nequam’. Neutri generis plurima reperies, quae
genetivo casu aut una ‘i’ aut duabus terminabuntur: tunc una, si
5ante ‘um’ syllabam nominativus ‘i’ non habuerit, ut ‘hoc bellum
regnum sceptrum, belli regni ‹sceptri›’; si habuerit, genetivus
duabus ‘i’ terminabitur, ‘hoc sacrificium huius sacrificii’; sicut etiam
quae ante ‘us’ syllabam habent ‘i’, ‘Terentius Terentii’.| Ex quibus
una syllaba sublata fit vocativus, si sint nomina propria, ut ‘o
10Terenti’; sin appellativa, novissimam ‘us’ in ‘e’ correptam mutabunt
vocativo, ut ‘o egregie’. Omnia tamen nomina ‘m’ terminata secundae
sunt declinationis: nam ‘i’ faciunt genetivo, excepto ‘nequam’,
monoptoto.
29‘N’ littera terminata nomina tertiae sunt declinationis: nam
15omnia genetivo ‘‑nis’ faciunt. Latina quidem generis masculini et
feminini rara habentur: duo figura simplici ‘hic rien huius rienis,
hic lien huius lienis’; composita generis omnis, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc
tibicen cornicen fidicen, tibicinis cornicinis fidicinis’, quamvis
Terentius ‘fidicinam’ et ‘tibicinam’ posuerit. Neutri generis multa
20reperiuntur ‘‹‑e›n’ in nominativo correpta, in genetivo ‘‑e‑’ in ‘‑i’
mutata, ut ‘hoc pollen pollinis, carmen carminis, lumen luminis,
gluten glutinis, crimen criminis, limen liminis’. Sed quoniam
multa Graeca vel barbara nomina reperiuntur generis masculini
vel feminini (nam Latina, exceptis supra positis et uno altero
proprio, ‘hic Idmon Idmonis’, ‘‑o’ et in nominativo et in genetivo
correpta, alia non inveniuntur), observandum est ut tunc producamus
Latine, si apud illos producuntur, ut ‘Sinon Sinonis, Rubicon
Rubiconis’, tunc corripiamus, si apud illos corripiuntur, ut
5‘Memnon Memnonis’, ‘hic’ et ‘haec Saxon Saxonis’; ‘hic Titan Pan,
Titanis Panis’ vel ‘Titanos Panos’, ut Vergilius ‘Panos de more
Lycaei’, sine alicuius declinationis ratione: nulla enim declinatio
genetivo ‘‑nos’ syllaba terminatur. Excipitur unum ‘‑tis’ faciens
genetivo, ‘Laocoon Laocoontis’. Posuit Lucretius ‘hoc sanguen’,
10novo more, cum sit ‘hic sanguis huius sanguinis’, contra rationem
‘‑guis’ terminatorum, quae genetivum similem nominativo faciunt,
‘hic anguis pinguis, huius anguis pinguis’.
Quotation layer
Verg. ecl. 2, 22 lac mihi non aestate nova d.] lact non mihi aestate novom non frigore defit
Varro ling. 5, 104Plaut. Bacch. 7Plaut. Curc. 319; Plaut. Pseud. 319
Lucan. 1, 206Hor. epod. 17, 17Lucan. 1, 206Sall. hist. frg. 2, 6
Plaut. Pseud. 817
Ter. Eun. 985; Ter. Phorm. 109Ter. Ad. 905 tibicinam] tibicina
et 907 tibicinam] tibicinas
Verg. Aen. 8, 344Lucr. 1, 837; et 853 Lucr. 1, 860
Critical apparatus
‘C’] C ~ 1, 21 (p. 91, 3) pinguissimae om. n ed. princ.reperitur p Putschius edd.: reperi N; reperri g Parrhasiushoc lac huius lactis N g Parrhasius: hoc lac lactis p Putschius edd.lact p Putschius Keil: lacte g Parrhasius Lindemannuslegi] legimus p Putschiuslac mihi non aestate nova d. N g: lac mihi non aestate nova non frigore defit Parrhasius; lac mihi non aestate novum non frigore defit p Putschius edd.lactes {i} non a nominativo Bramanti: lactes non a nominativo N; lactes nominativo p Putschius; lactes id non a nominativo Lindemannus; id est non a nominativo Keil; lactes in uno nominativo g; lactes non est a nominativo Parrhasiusnumero] om. g ParrhasiusD hac littera nullum nomen repperi terminatum doceat declinationem qui potuerit reperire N1: om. p ed. princ.‘E’] E ~ 1, 23 (p. 93, 1) declinatur om. pGraeca] graece N1declinabuntur nulla ratione suppl. ope Sacerdotis KeilLatinitatis] om. del. Parrhasiusnominativo] in nominativo N1declinabitur] declinatur ed. princ.; declinabis in app. coni. KeilDanaa Danaae g Lindemannus: Dana ae N; huius Danae ed. princ.declinabuntur N1: terminabuntur Nhoc genere N1 n: hoc enim genere ed. princ. Lindemannushaec N1: hoc Npraesepes Parrhasius n Parrhasius: praesepis ed. princ.mea p ed. princ. edd.: meus N; meas N1facient g Parrhasius: faciunt ed. princ.genetivo revera N n ed. princ. Parrhasius: genetivum edd.pedis N1: dedis No Iuppiter] om. ppotest] om. pdeclinare] om. phercules Parrhasius n ed. princ.: herculis revera N edd.‘E’] E ~ 1, 24 (p. 93, 18) terminatum om. pquis n1 Keil: quid N; qui ed. princ. Lindemannusimmo ed. princ. Lindemannus: inmo N; in nominativo Keilaestiferae Parrhasius n ed. princ. edd.: iferi N; aestiferi N1dicitur edd.: d. N ed. princ.; declinat sed postea del. Parrhasiushelena Keil: elena N; om. del. Parrhasius n del. ed. princ. del. Lindemannusduo] om. pomnis hic et haec et hoc nihili frugi et duo generis p Putschius edd.: om. N n ed. princ.gummi p ed. princ. Lindemannus: cummi N Keilin Pseudulo Parrhasius n ed. princ. edd.: ipsenudulo N; om. psenapis N Keil: sinapis p g Parrhasius n ed. princ. Lindemannus coll. loco plautinodeclinaverit] declinaberit N‘hi Argi hoc Argos, hi porri hoc porrum’] hii argi huius argorum hoc porrum hii porri p‘K’: hac littera nullum nomen terminatur.] om. p; nomen reperi terminatum n; reperi terminatum ed. princ.(‘Tanaquil’ enim uxor fuit Tarquini Prisci, appellativum quidem est sed pro proprio habetur)] om. p Putschiusin genetivo ‘l’] om. pduplicabitur] duplicantur pfel N1: fell Ngeneris N1: geris NHasdrubal] hasdrybal N; hamilcar N om. p ed. princ. edd. del. Steup 1871a, 157Hiempsal] iempsal NAdherbal] aderbal N; om. pl littera terminata p Putschius: om. n ed. princ.Suthul] Suthul ~ 1, 29 (p. 97, 15) faciunt om. pfeminini N1: feminino NNeutri generis] generis neutri ed. princ.sceptri suppl. g Parrhasius ope Sacerdotis Keilhoc] ut N n ed. princ.etiam] om. ed. princ.Terentius] ut N n edd. ed. princ.correptam] om. ed. princ.vocativo] in N n ed. princ. edd.egregie N1: egregi N‘m’ terminata] m littera terminata ed. princ.excepto ‘nequam’] excepto uno nequam ed. princ.genetivo ‘‑nis’ faciunt] nis faciunt genetivo ed. princ.simplici] simplices p‘fidicinam’ et ‘tibicinam’ posuerit] tibicena et fidicena fieri posuerit pen suppl. ope Sacerdotis Keil: om. p; n N ed. princ. Lindemannus; pollen recentior manus adnotavit N nam] om. psupra] idem phic Idmon Idmonis n ope g Parrhasius: hic Idemon huius Idemonis p; hic Ligmon Ligmonis ed. princ.; hic Ligmo Ligmonis Putschius‘‑o’] om. pLatine] latina psi apud illos producuntur ut (qui si aput illos producitur idos producitur legit male) Lindemannus: si apud illos illos producitur N; si apud illos producitur ut p ed. princ.corripiamus] corripimus pcorripiuntur] corripitur psaxon saxonis p Parrhasius n ed. princ. Keil: sason sasonis N ope g Parrhasius Lindemannus; sasson sassonis in app. coni. Lindemannus‘hic Titan Pan, Titanis Panis’ vel ‘Titanos Panos’] hic titan huius titanos et huius panos vel panis et titanis psine N1: om. p; ne N; unum N; sanguem N