Ps. Prob. cath. 1, 30 - 1, 39
130‘O’ littera pura terminata nomina genetivo ‘‑o’ producant
necesse est et tertiae sint declinationis: nam ‘‑is’ terminant genetivum,
15‘leo leonis, Pollio Pollionis’; excipitur unum quod in genetivo
‘‑o’ in ‘‑e’ correptam mutat, ‘hic Anio huius Anienis’, nomen fluminis.
Cum aliqua vero consonanti praeposita et corripiuntur et producuntur,
ideoque per singulas litteras doceamus iunctas ‘o’ litterae.
31‘Bo’ terminata producuntur in genetivo, ‘Libo Libonis,
20Carbo Carbonis, Narbo Narbonis’. Hoc tamen scire debemus,
quod omnis nominativus ‘‑o’ littera terminatus sive pura sive aliqua
consonante praeposita et iuncta corripitur, exceptis Graecis, quae
producuntur, ut ‘Dido, Manto’: ideoque indifferenter declinantur
et ‹Graeca et› Latina ratione, ‘huius Didus, Mantus’, ut Vergilius
‘fatidicae Mantus et Tusci’.
32‘Co’ syllaba si inventa fuerint, producentur: barbara audivi,
5‘Sico Siconis,| Franco Franconis’.
33‘Do’ omnia in genitivo ‘‑o’ in ‘‑i‑’ mutant, ‘ordo ordinis, hirundo
hirundinis, cardo cardinis’, exceptis duobus, quae ‘‑o’ habent in
genetivo productam, ‘pedo pedonis, cerdo cerdonis’; nam ‘Dido’
Graecum est.
3410‘Fo’ terminata producuntur in genetivo, ‘bufo bufonis,
Gorfo Gorfonis’, et siqua alia.
35‘Go’ finita ‘‑o’ in ‘‹‑i›’ mutent genetivo necesse est et sint
generis feminini, ‘virgo virginis, Carthago Carthaginis, uligo
uliginis’. Excipitur unum, quod in genetivo ante ‘‑nis’ syllabam ‘‑o‑’
15producta terminatur et generis est masculini, ‘ligo ligonis’, instrumentum
rusticum. ‘{mango}, ‹Ambago›’ Latinum non est. Nam
‘ambages’ et ‘compages’ nominativo utriusque numeri declinantur,
sicut ‘strages’. Lucanus ‘sicut compage soluta’, non ‘compagine’, a
nominativo singulari ‘haec compages’, non ‘haec compago’: ‹nam›
‘compaginis’ et ‘compagine’ faceret; Vergilius ‹‘laxis laterum compagibus’
et non ‘compaginibus’ et ‘multae› / ambages’ non ambagines.
Omnia tamen, sicut docuimus, nomina ‘o’ terminata sive
5pura sive aliqua consonanti anteposita tertiae sunt declinationis,
id est genetivum singularem ‘‑is’ syllaba terminant, exceptis Graecis,
quae et Graeca ratione ‘‑us’ faciunt genetivo et Latina ‘‑is’, ‘Dido
Didus, Dido Didonis’, et siqua talia.
36‘Ho’ finita producuntur in genetivo ‘lurcho lurchonis’,
10lectum nomen in Plauto, significans ganeonem, nepotem, devoratorem.
Hoc tamen scire debemus, quod omnia nomina post ‘c‑’
litteram habentia ‘‑h‑’ peregrina sunt, ut ‘chorus, Anchemolus, charta,
Charon, Chrysus, Chalybes’, exceptis tribus quae Latina sunt,
‘lurcho, pulcher, Orchus’: sic enim in antiquioribus reperies, non
15‘Orcus’.
37‘Ko’ non invenies, ideo quoniam ‘k’ non scribitur nisi ante ‘a’
litteram puram in principio nominum vel cuiuslibet partis orationis,
cum sequentis syllabae consonans principium sit, sicut docui
in primo libro.
38‘Lo’ terminata Latina producuntur, ‘Milo Milonis, calo
calonis’; Graeca in ‘‑i‑’ mutabunt, ‘Apollo Apollinis’.
395‘Mo’ producuntur, ‘temo temonis, Almo Almonis’. Excipitur
unum, quod ‘‑o’ in ‘‑i‑’ mutat, ‘homo hominis’, quamvis antiqui
‘homonis’ declinabant.
Critical apparatus
‘O’ littera pura terminata nomina genetivo ‘‑o’ producant] o littera terminata nomina producantur p‘‑is’] nis punum] om. p‘‑e’] om. plittera bo litera ~ 1, 31 (p. 99, 19) bo N1: literae per bo litera ~ 1, 31 (p. 99, 19) bo Putschius Libo] ut bibo bibonis pHoc] Hoc ~ 1, 35 (p. 103, 8) talia om. ppraeposita n ed. princ.: proposita revera Ndeclinantur N1et revera N: om. ed. princ. edd.Graeca et suppl. Simoni 1988, 139latina N1: et graeca Parrhasius n; lationa Nratione, ‘huius] Didonis Mantonis aut Graeca ratione huius Steup 1871a, 158Tusci] filius amnis Parrhasius n ed. princ.duobus g n ed. princ. Keil: duabus N Lindemannuspedo] ut n ed. princ. edd.alia N Lindemannuso in i mutent genetivo ope Sacerdotis Keil: o in mutant genetivo N; o in i mutant in genitivo n ed. princ. Lindamnnusgenetivo N1: genetivm N{mango} Ambago Latinum non est Keil: mango latinum non est N; ambago latinum non est ed. princ.; ambago Parrhasius n; mango ambago latinum non est Lindemannussicut ‘strages’. Lucanus ‘sicut compage] sicut Lucanus compage n ed. princ.; om. del. ope Sacerdotis Keilnam suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.‘compaginis’ et ‘compagine’] compaginis et compaginis Nlaxis laterum compagibus et non compaginibus et multae suppl. Parrhasius ex P ed. princ. edd.anteposita] et iuncta fort. ex P Parrhasius ed. princ.singularem] om. n ed. princ.faciunt n g ed. princ.: faciant revera N edd.latina is N Parrhasius ex g Keil: om. ed. princ.; latina nis ed. princ. Lindemannus‘Ho’ finita] cho finita pproducuntur comprobante B p: producentur N edd.; producunt ed. princ.genetivo] o N ed. princ.lurcho N1: luchro Nlectum N1nomen N1: nonen Nut revera N: om. n ed. princ. edd.anchemolus N1: archemorus N; anchomotus pCharon, Chrysus] charo chyrisus pChalybes] chalubes N p‘lurcho, pulcher, Orchus’: sic enim in antiquioribus reperies, non ‘Orcus’.] om. p; monorchus pko n ed. princ.: om. p; o revera male N edd.; ro N1; om. N; r N1; consequentis N ed. princ.; ut sequentis Parrhasius nterminata Latina] terminata nomina latina pmilo N1: milo milo NGraeca in ‘‑i‑’] graeca o in i p Putschius‘Mo’ producuntur] mo terminata nomina producuntur ptemo temonis n Soncinus: tomo tomonis ed. princ.almo almonis N p Parrhasius ex g: sulmo sulmonis Parrhasius n ed. princ.; salmo salmonis n Lindemannus Keilhomonis N1 p1: hominis N p
Quotation layer
Verg. Aen. 10, 199
Lucan. 1, 72 sicut compage soluta] sic cum compage soluta
Verg. Aen. 1, 122Verg. Aen. 1, 341-342 multae] longae
Plaut. Persa 421