Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 1, 40 - 1, 49

1408No terminatum nullum nomen repperi: qui invenerit, 9doceat rationem. 4110Po syllaba terminata producuntur, vappo vapponis 11animal est volans, quod vulgo animas vocant , lectum est apud 12Lucretium hos vappones. 4213Q.o: hac syllaba ideo nulla pars orationis terminatur, 14quoniam q littera numquam scribitur, nisi quando u littera et alia 15vocalis | sequens iuncta fuerit, sicut docui in primo libro. 4316Ro terminata producuntur in genetivo, Cicero Ciceronis, 17Varro Varronis, tiro tironis. Unum o litteram in genitivo et in 18omnibus casibus utriusque numeri perdit, haec caro huius carnis, 19excepto vocativo singulari, o caro. 4420So producuntur, Naso Nasonis, Piso Pisonis. 451To: Latina quidem nomina hac syllaba terminata in genetivo 2corripientur, Britto Brittonis, San{c}to San{c}tonis, nomina 3sunt gentium. Graeca aut producuntur aut u habebunt in genetivo 4Manto Mantonis vel Mantus, Leto Letonis vel Let{o}us. 465Vo: non inveni hac syllaba nomen aliquod terminatum. 476Xo: nec hac syllaba inveni finitum nomen nisi barbarum, 7quod audivi, Brixo Brixonis. 488Zo: hac quoque syllaba nullum nomen repperi terminatum, 9nisi unum barbarae civitatis lectum in Sallustio, Vizzo 10Vizzonis. 4911P: hac littera nullum nomen finitum potuit reperiri.

Critical apparatus

‘No’ terminatum nullum nomen repperi: qui invenerit, doceat rationem.] om. psyllaba] polisyllaba ed. princ. Soncius Ascensiusterminata Parrhasius ex g: om. n ed. princ.volans N1: volas Nvulgo p ed. princ. edd.: a vulgo Nqo N Parrhasius ex g Keil: quo n ed. princ. Lindemannus; Quo ~ 1, 51 (p. 107, 18) uno om. pvarro varronis tiro tironis N1piso pisonis N1corripientur] corripiuntur ed. princ.finitum ope g Parrhasius: om. ed. princ.