Ps. Prob. cath. 1, 50 - 1, 59
150‘Q’: nec hac littera nomen aliquod terminatur ratione supra
monstrata.
51‘R’ littera nomina terminata multa sunt. Hoc tamen scire
15debemus, quod generis omnis nomina ‘r’ littera terminata et neutri
solius tertiae sunt declinationis. Nam ‘is’ syllaba finient genetivum,
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc par huius par‹is›, impar imparis, cadaver
cadaveris, iecur iecoris, robur roboris’, excepto uno, ‘hoc ir’, quod
monoptotum est, significans medietatem palmae, quae etiam vola
dicitur, Graece θέναρ. Generis vero masculini et feminini solum
incerta sunt, an secundae sint declinationis ut genetivo ‘i’ finiantur,
an tertiae declinationis, ut ‘is’ syllaba terminentur genetivo; ideoque
per singularum litterarum ‘r’ litteram antecedentium syllabas
5decurrentes doceamus, quae sint declinationis secundae, quae
tertiae.
52‘Ar’ pura nullum nomen repperi terminatum. ‘Er’ pura
terminata masculina secundae sunt declinationis, puer pueri;
feminina, tertiae sunt declinationis, ‘mulier mulieris’, et si qua
10‹t›alia; omnia tamen corripientur. ‘Ir’ pura unum indeclinabile
vel monoptotum repperi, ‘hoc ir’, contra rationem neutrorum
nominum ‘r’ littera terminatorum, quae omnia, sicut ante docui,
tertiae sunt declinationis, id est genetivo ‘‑is’ syllaba terminantur.
‘Or’ pura inventa generis masculini et feminini tertiae sunt declinationis
15‘‑ris’ terminantia genetivum, ‘‑o’ in nominativo correpta, in
genetivo producta, ‘hic’ et ‘haec melior huius melioris’. ‘Ur’ pura
nullum nomen repperi terminatum.
53‘Bar’ terminata tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivum,
‘hoc iubar iubaris’: splendorem diei significat, Vergilius
20‘iubare exorto’, numero semper singulari. ‘Ber’ terminata omnia
et corripiuntur et secundae sunt declinationis. Nam aut ‘‑bri’
facient genetivum, ut ‘coluber colubri, Cantaber Cantabri, |
Insuber Insubri’; aut ‘‑ri’, ut ‘liber liberi’ vel ‘libri’. Tum ‘‑ri’, si deum vel
ingenuum significamus, quamvis in metro ‘Liber’ deus ‹...› ‘li‑’ et
producitur, ut est ‘liber et alma Ceres’, ‹...› et corripitur ‘li‑’, ut
5‘alta liber aret in ulmo’. Sed rationabiliter, cum ‘li‑’ corripitur,
genetivo ‘‑bri’ facimus, ‘liber libri’. Excipiuntur duo ‘‑ber’ terminata,
quae tertiae sunt declinationis, ‘imber imbris’, Terentius ‘imbrem
aureum’: ‘‑em’ enim syllaba terminata accusativo tertiae sunt
declinationis, non secundae, id est ‹a› genetivo ‘‑is’ terminato
10veniunt, non ‘‑i’, ut Vergilius ‘tres imbris torti radios’; ‘hic suber
suberis’, Vergilius ‘raptus de subere cortex’, a genetivo ‘‑is’ terminato.
Nam si ‘‑i’ terminaretur genetivus, ablativus ‘a subero’ diceret.
‘Liberi, filii’, numero semper plurali declinantur. ‘Bir’: hac syllaba
nullum nomen repperi terminatum; qui invenerit, etiam declinationis
15doceat rationem. ‘Bor’ terminata tertiae sunt declinationis:
nam ‘‑ris’ faciunt genetivo, ut ‘labor laboris’. Omnia tamen nomina
‘‑or’ syllaba pura terminata et cum alia consonante praeposita et
iuncta in nominativo quidem corripiuntur, in genetivo vero, si
fuerint appellativa, producuntur: ‘orator oratoris, praeceptor
praeceptoris’, exceptis ‘quattuor’, quae quamvis sint appellativa,
tamen corripiuntur, ‘arbor arboris, marmor marmoris, aequor
5aequoris’, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc memor memoris’. ‘Actor’ si appellativum
fuerit, veniens ab agendo, ‘‑o’ producitur in genetivo, ‘actōris’;
si sit hominis nomen proprium, corripitur, sicut Vergilius ‘actoris
Aurunci spolium’. Omnia enim propria ‘or’ syllaba finita in
genetivo corripiuntur, ut ‘Nestor Nestoris, Hector Hectoris,
10Castor Castoris’, et si qua talia. Quidam putant Vergilium contra
rationem propriorum produxisse ‘Herculis Antorem comitem’;
sed errant: nam hic ‘Antores’ declinavit, non ‘Antor’, sicut ‘hic
Diores’. Et hoc tamen scire debemus, quod appellativa ‘‑or’ terminata,
si tracta fuerint a verbo genus femininum ‘‑trix’ terminant,
15‘ultor ultrix, ulciscor; praeceptor praeceptoris, praecipio’. ‘Auctor’,
si sit tractum a verbo augeo, ‘auctrix’ facit; si non venit a verbo, sed
significat principem, quod nomen non venit a verbo, et feminino
genere auctor facit, sicut Vergilius ex persona Iunonis ‘auctor ego
audendi’, princeps, non quae augeam: nam ‘auctrix’ diceret. Sed
20excipitur unum, quod quamvis non veniat a verbo, tamen feminino
genere | ‘‑trix’ facit, ‘balneatrix’. Nam ‘defens{a}trix’ rationabiliter
debet dici, nisi quoniam male sonat. Et nonnumquam, quamvis
veniat a verbo memini, tamen et feminino ‘‑or’ facit ‘hic’ et ‘haec’
et ‘hoc memor’. ‘Bur’ terminata tertiae sunt: nam ‘‑ris’ facient genetivo
‘‑u‑’ ante ‘‑ris’ habentia, ‘Tibur Tiburis’; unum in genetivo ‘‑u‑’ in ‘‑o‑’
5correptam mutat, ‘ebur eboris’.
54‘Car’ tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘Bomilcar
Bomilcaris’. ‘Cer’ terminata, si sint generis omnis, tertiae
sunt ‹e›t ‘‑ris’ facient genetivo, ‘hic’ et ‘haec’ {et ‘hoc} acer’ – quamvis
Horatius ‘solvitur acris hiemps’–, ‘huius acris’; ‹‘hic’ et ‘haec alacer
10huius alacris’› – quamvis Vergilius ‘alacris palmas utrasque tetendit’.
Sin aliter secundae erunt, ‘‑ri’ terminabunt genetivum, aut
signum caeleste aut fluviale animal ‘cancer cancri, sacer sacri,
macer macri’, exceptis duobus, quae quamvis non sint generis
omnis, tamen tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘hoc
cicer ciceris, hic carcer carceris’. Omnia tamen in nominativo ‘‑cer’
corripiuntur. Ergo breviter hoc observandum praecipiamus. ‘Cer’
terminata generis neutri ‘‑cris’ faciunt, masculini vero ‘‑cri’, excepto
uno ‘carcer carceris’. Ergo generis feminini solum ‘cer’ terminatum
5non reperitur. ‘Cir’: hac syllaba nullum nomen repperi terminatum.
‘Cor’ terminatum unum monosyllabum repperi tertiae
declinationis ‘‑dis’ faciens genetivum, ‘hoc cor huius cordis’, et si qua
ab eo deducuntur, ‘‑s’ littera addita ‘concors concordis, vecors vecordis’
facit. Cetera omnia genetivo ‘‑ris’ faciunt. ‘Cur’ terminata tertiae
10sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo ‘‑u‑’ in ‘‑o‑’ correptam
mutata, ‘iecur iecoris’, et si qua talia inveneris.
55‘Dar’ syllaba nullum nomen repperi terminatum; qui
inveniet, etiam rationem declinationis demonstret. (Audi‹vi›
nomen oppidi barbari, ‘hoc Zidar Zidaris’). ‘Der’ syllaba terminata
15et corripiuntur in nominativo et Graeca sunt et ‘‑e‑’ in genetivo
perdunt: secundae declinationis ‘‑ri’ faciunt genetivo, ‘Menander
Menandri, Alexander Alexandri, Leander Leandri, Evander Evandri,
Thersander Thersandri’; quamvis ‘Thersandrus’ et ‘Evandrus’
lectum est. ‘Dir’ unum nomen repperi tertiae declinationis ‘‑ris’
20faciens genetivum, ‘hoc Gadir huius Gadiris’, nomen oppidi. ‘Dor’
terminata tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘‑o’ in
genetivo in propriis, si inventa fuerint, correpta secundum rationem
supra positam. In appellativis vero ‘‑o’ in genetivo producitur,
‘nidor nidōris, splendor splendōris’; et si qua alia appellativa ‘‑or’
syllaba fuerint terminata, ‘‑o’ in genetivo producent, exceptis supra
positis, quae quamvis sint appellativa, tamen ‘‑o’ in genetivo corripiunt,
5sicut propria ‘‑or’ terminata, ‘arbor arboris, aequor aequoris,
marmor marmoris’. ‘Dur’ terminatum unum legi in Plauto accusativo
casu, ‘magadur’: est ergo tertiae | declinationis, ‘‑ris’ faciens
genetivo. Sed vide ne melius sit nominativo non ‘magadur’ dicere,
sed ‘magaduris’; aut si rationabiliter quaeramus, placebit ut monoptotum
10sit vel indeclinabile, quoniam nullus accusativus ‘ur’
syllaba terminaretur. ‘Magadur’ ergo per totos casus declinandum
est.
56‘Far’ terminatum unum repperi monosyllabum neutrum
tertiae declinationis ‘‑ris’ faciens genetivo ‘‑r‑’ duplicata, ‘hoc far huius
15farris’, numero semper singulari. Nam quod Vergilius numero
posuit plurali ‘robustaque farra’, poetice posuit, non rationabiliter,
sicut ‘aera, mella, vina’. Quippe omnia nomina deorum vel
elementorum vel heroum vel earum rerum, quae aut ad pondus
aut ad mensuram pertinent, singulariter declinantur, sicut etiam
in primo docui libro. ‘Fer’ terminata corripiuntur et secundae sunt
declinationis, ‘‑ri’ terminant genetivum, ‘lucifer luciferi, frugifer
frugiferi, signifer signiferi’; et si qua a ferendo fuerint derivata,
habebunt in genetivo ‘‑e‑’ correptam ante ‘‑ri’; sin aliter, ‘‑e‑’ perdunt in
5genetivo, ‘Afer Afri’. ‘Fir, ‑for’: his syllabis nullum nomen repperi
terminatum. ‘Fur’ tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo,
‘hic’ et ‘haec’ {et ‘hoc} fur huius furis’, et si qua talia.
57‘Gar’: non inveni nomen hac syllaba terminatum. ‘Ger’
terminata corripiuntur et omnia secundae sunt declinationis.
10Nam aut ‘‑gri’ faciunt genetivo aut ‘‑ri’; tum ‘‑ri’, si a gerendo nomen
fuerit derivatum, ut ‘armiger armigeri, aliger aligeri’; sin aliter, ‘‑gri’,
ut ‘ager agri, piger pigri, niger nigri’, excipitur unum quod ‘‑ris’ faciet
genetivo, ‘agger aggeris’. ‘Gir’: non repperi nomen hac syllaba terminatum.
‘Gor’ tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo: ‘‑o‑’ in
15nominativo correpta, in genetivo producta, ‘frigor frigoris, fulgor
fulgoris, algor algoris’, et si qua talia. ‘Gur’ tertiae sunt declinationis,
‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc augur huius auguris,
Ligur Liguris’ et si qua talia.
58‘Har’ non invenies nomen terminatum. ‘Her’ pura syllaba
20non invenies; adiecta ‘c‑’ ante ‘‑h‑’ inveni unum, ‘‑e‑’ correpta in nominativo,
in genetivo vero pereunte, ‘hic pulcher huius pulchri’: hoc
solum Latinum repperi secundae declinationis: nam genetivum ‘‑i’
littera terminat{um}. Inveni et ‘‑her’ producta finitum ’‑t‑’ litteram
ante se habens, sed Graecum, ‘‑e‑’ in genetivo corripiens, declinationis
tertiae, ‘‑is’ genetivo terminatum, ‘aether aetheris’. Hoc tamen
scire debemus, quod post ‘c‑’ litteram ‘‑h‑’ Latinitas non habet exceptis
5‘pulcher, lurcho, Orchus’, sic in antiquis. Nam ‘Chalybes’ Latinum
non est: ‘y’ enim litteram habet, | quae in peregrinis adhibetur,
in Latinum numquam. ‘Hir, hor, hur, iar, ier’ nulla nomina
repperi terminata: qui invenerit, doceat rationem. ‘‑Ior’ tertiae
sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘‑o‑’ in nominativo correpta,
10in genetivo producta, ‘hic’ et ‘haec maior maioris, peior peioris’. ‘Iur,
kar, ker, kir, kor, kur’: his syllabis nullum nomen terminatur.
59‘Lar’ tertiae declinationis est, ‘‑ris’ facit genetivo, ‘hic Lar
huius Laris’: Plautus ‘ego sum Lar familiaris’, Vergilius ‘Pergameumque
Larem’. Multi numero semper plurali declinant. Quidam
15dicunt ‘hic hilar’ debere dici, sed barbarismus est: ‘hilaris’ legi et
‘hilarus’ in Terentio. ‘Ler’ {hac littera duo nomina terminantur,
‘siler’ et ‘celer’, quae tertiae sunt declinationis.} ‘Lir’: nullum nomen
repperi his syllabis terminatum. ‘Lor’ tertiae sunt declinationis, ‘‑o‑’
‹in› nominativo correpta, in genetivo producta ‘‑ris’ syllaba terminato:
20‘hic calor pallor, caloris palloris, color colōris’; quamvis
Sallustius ‘igitur colos exsanguis’, sicut ‘labos’ et ‘labor’. ‘Lur, mar,
mir’: his syllabis nulla nomina terminantur.
Critical apparatus
supra N1: suspro N1‘is’] i N; is N1paris suppl. n ed. princ. edd.: par Ncadaver] cadaver cadaver Nrobur roboris N Parrhasius ex g: om. ed. princ. edd.hoc ir quod monoptotum est comprobante B p Putschius: quod monoptotum est hoc ir N edd.; om. n ed. princ.; quod monoptotum est Parrhasius ex gsint Parrhasius ex g: om. p; an melius scribendum solius Bramanti coll. Sacerdotis; om. n ed. princ.; et edd.ut Parrhasius ex g: om. n ed. princ.ar N1: er Nmasculina secundae sunt declinationis, puer pueri; feminina] om. ptertiae sunt declinationis mulier mulieris et si qua talia Keil: mulier mulieris tertiae sunt declinationis et si qua talia N ed. princ. Lindemannus; tertiae sunt declinationis is syllaba finiunt genitivum ut mulier mulieris et quae talia p; is syllaba finiunt genitivum, ut mulier mulieris tertiae sunt declinationis et si qua alia Putschiusomnia tamen corripientur] nomina tamen corripiuntur p‘Ir’ pura unum indeclinabile vel monoptotum repperi, ‘hoc ir’] om. pcontra] q contra pneutrorum Parrhasius ex g: om. n ed. princ.terminatorum n Parrhasius: terminata p; terminatum ed. princ.omnia, sicut ante docui] omnia sicut antea docui pid est genetivo ‘‑is’ syllaba terminantur] om. pfeminini comprobante B p ed. princ. edd.: femini N‘Ur’ pura nullum nomen repperi terminatum.] om. pomnia Parrhasius ex g: nomina n ed. princ.facient] faciunt ed. princ.coluber colubri N ed. princ. Keil: ut coluber colubri cantaber cantabri calaber calabri aut ri ut insuber insubri et liber liberi vel libri faciunt genitivum p; insuberi N p; calaber calabri Putschius ex p Lindemannustum Parrhasius ex g: tunc p n ed. princ.ri si p ed. princ. edd.: ris si N; beri si Putschiussignificamus] significat plac. statuit Bramanti; lac. statuit Bramanti; quamvis in metro liber deus vestri et producitur li ut alta liber aret in ulmo p; quamvis in metro liber deus et liber ingenuus producitur ut est liber et alma ceres in alio significatu corripitur li ut alta liber aret in ulmo Parrhasius n ed. princ. sed ingenuus li producit Parrhasius nisi quod producitur li ut est Putschius Lindemannus; quamvis in metro Liber deus Libri faciat li et producitur ut est Liber et alma Ceres et corripitur ut alta liber aret in ulmo Keil‘imber imbris’] inbrer N; inber N1; ut est p; hymber hymbris ed. princ.; imber imbris na suppl. Parrhasius Keil: om. pa subero Parrhasius n ed. princ. edd.: om. p; a libero Nbir n Parrhasius: om. p; bur ed. princ. Soncinusvero Parrhasius ex g: om. n ed. princ.praeceptoris] labor laboris amor amoris pet hoc p Putschius Keil: om. N ed. princ. Lindemannusmemor] memor memor N‘‑o’] om. n ed. princ.producitur in genetivo, ‘actōris’; si sit] producit in genitivo et facit ris si sit p Putschiussicut N p Putschius edd.: ut ed. princ.declinavit N1: om. p; declinativit N; om. n ed. princ.acutor p g n ed. princ. edd.: autor Naugeo, ‘auctrix’ facit; si non venit a verbo] om. g del. Parrhasius; om. pet N p Keil: etiam Parrhasius n ed. princ. Lindemannusauctor p n ed. princ. edd.: autor Nauctor N1: autor N; auector Lindemannusaugeam] augeat p Putschiusauctrix n ed. princ. edd.: autrix N pgenere trix p Keil: genetrix N ed. princ. Lindemannusfacit p Parrhasius n ed. princ. edd.: om. Nbalneatrix nam defens{a}trix Keil Freund 1832, 101: balneatrix nam defensatrix N ed. princ.; ut bellenatrix nam defensatrix p; nam balneatrix defensatrix Ascensius Lindemannusquoniam] defensrix Freund 1832, 101sonat N Parrhasius Keil: sonant p n ed. princ.memini Bramanti: om. p; veniant ed. princ.; adverbo N; om. ed. princ. edd.; om. del. Parrhasius n ed. princ. edd.tertiae sunt] declinationis p Putschiusgenetivo] genitivum p ed. princ.‘‑ris’] om. pmutat N ed. princ. Lindemannus: mutans Keilebur] ebor N‘Car’ tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ faciunt genetivo, ‘Bomilcar Bomilcaris’] om. psint] sunt Parrhasius n ed. princ.sunt N1: declinationis p Putschius; sint Net ris suppl. n ed. princ. edd.: tris N g1; cris p gfacient] faciunt ed. princ.genetivo] genetivum p Putschius om. del. ut admonuit in app. Lindemannus Bramanti: et hoc N p edd.hiemps] hiems ed. princ.‘huius acris’] om. phic et haec alacer huius alacris suppl. in app. coni. Lindemannus Keil: om. N ed. princ.; acer acris vel alacer alacris p Putschiusalacris palmas utrasque tetendit Putschius: alacris palmas N edd. edd. Lindemannus Keil; alaceris palmas utrasque tetentit pterminabunt] terminabuntur pcarcer carceris N1: cancer canceris Nin revera N: om. p; om. n ed. princ. edd.; s N; ris Parrhasius n ed. princ.; maciunt N; faciunt N1; ri Parrhasius n ed. princ.; genetivo ed. princ.; secors secordis edd.; saecors saecordis ncorreptam mutata] correptam mutans p; correptum mutans p‘iecur iecoris’] aequur aequoris paudivi suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.: om. p; audi N; digar digaris Net] om. ed. princ.et e in p Parrhasius n ed. princ. edd.: te in Nsecundae declinationis] om. pthersander thersandri quamvis thersandrus Parrhasius n ed. princ. edd.: thessander thessandri quamvis thessandrus N; om. p‘hoc Gadir huius Gadiris’] hoc gradir gradiris pnomen oppidi] nomen est oppidi p Putschius edd.ris N1: om. p; tris N; om. Putschius edd.; producunt N ed. princ. Lindemannus; talia n ed. princ.; producunt n ed. princ.; pripria N; ut n ed. princ. edd.accusativo casu Parrhasius ex g: om. ed. princ.magadur Parrhasius ex g: magudur ed. princ.faciens N1: facit Ngenetivo N1magadur N p Parrhasius ex g Putschius edd.: magudur n ed. princ.dicere] doceris pmagaduris N p edd.: maguderis n ed. princ.; magadiris Parrhasius; magaderis Putschiusplacebit ut N1: licebit aut Nur syllaba terminaretur Keil: im syllaba terminaretur N; in syllaba terminaretur N1; vel ris vel ur terminaretur sillaba p; ur syllaba terminatur Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; in ur syllaba terminatur Parrhasiusmagadur p Parrhasius Putschius edd.: magador N; magudur n ed. princ.monosyllabum] monosyllabum N ed. princ.; nomen p Putschius edd.numero posuit plurali ‘robustaque farra’, poetice posuit, non rationabiliter, sicut ‘aera, mella, vina’] om. pquippe omnia nomina N1vel heroum p: om. N ed. princ. edd.sicut etiam in primo docui libro. ‘Fer’ terminata corripiuntur et secundae sunt declinationis, ‘‑ri’ terminant genetivum, ‘lucifer luciferi, frugifer frugiferi, signifer signiferi’; et si qua a ferendo fuerint derivata, habebunt in genetivo ‘‑e‑’ correptam ante ‘‑ri’; sin aliter, ‘‑e‑’ perdunt in genetivo, ‘Afer Afri’] om. p; declinata Parrhasius ex g om. del. Bramanti: haet hoc Nhuius furis Parrhasius ex g: om. n ed. princ.talia N1 edd.: alia N; alia sunt p Putschius; sunt edd.‘Gar’: non inveni nomen hac syllaba terminatum.] om. p; nomen ed. princ.a gerendo] armi gerendo put N1aliger aligeri N1: alliger alligeri Nfaciet p: faciat N; facit n ed. princ. edd.agger] ut p Putschius edd.; et liger ligeris uaesano talia dicta u. ligeri Verg. N1 Verg. Aen. 10, 584-584terminatum N1: om. p; terminata N; rigor coni. Parrhasius nGur tertiae sunt declinationis ris faciunt genetivo hic et haec et hoc augur huius auguris Ligur Liguris’ et si qua talia N1har N1: ar N; om. p; andiecta Nc ante h p Parrhasius n ed. princ. edd.: ante h Nsolum latinum n: latinum solum ed. princ.declinationis N p ed. princ. Lindemannus: repperies secundae declinationis genetivo i terminatum p Putschius; om. Keil; terminatum N p ed. princ.Inveni] Inveni ~ 1, 59 (p. 123, 12) hic om. ppulcher lurcho orchus Keil: pulcher orchus lurcho N ed. princ. Lindemannus; archus Nsunt] sunt sunt Nterminatur Parrhasius ex g: invenitur n ed. princ.hic hilar p ed. princ. Lindemannus: hicilar N; hilar N
Quotation layer
Verg. Aen. 4, 130