Ps. Prisc. acc.

Ps. Prisc. acc. 1, 1 (p. 5, 2 + p. 7, 14) - 2, 1 (p. 7, 15 + p. 9, 6)

1, 2 + p. 71 (p. 5, 2Littera est nota elementi quae cum scribitur et in 1 (p. 5, 3uoce minime resonat nihil aliud quam nota ad informandum 1 (p. 5, 4elementum esse reperitur. Sed cum ex sono in uocem prorumpitur, 1 (p. 5, 5elementi uocabulum concipit, quod, dum ratio ita sese 6habeat, quasi imago huius rei esse uidetur, quippe cum ex aere 7percusso ictu linguae constat, unde uox formatur. Vox namque 8corpus esse ostenditur. Nam si corpus non esset auditus 9aurium mimine ui percuteretur. Sed dum tangit auditum et 10reuerberat elementum tripertito diuiditur, altitudine scilicet, 11latitudine, longitudine. Habet quippe littera altitudinem in 12pronuntiatione, latitudinem in spiritu, longitudinem in tempore, 13hoc est si alte aut late aut longe auditur. Habent etiam 14syllabae suum elementum, quod productio dicitur, sed inter 15elementum litterarum et syllabarum hoc distare uidetur, quod 1, 1elementum litterarum sunt ipsae pronuntiationes, syllabarum 1, 2uero ipsae productiones. Quid est enim aliud elementum 1, 3quam pars minima partium uocis articulatae? Illud uero quod 1, 4remanet nota uel figura elementi est. Distat autem etiam 1, 5illud inter elementum et litteras, quod elementa proprie ipsae 6pronuntiationes dicuntur, notae autem eorum litterae. 7Sed abusiue elementa pro litteris et litterae pro elementis uocantur. 8Nam aliud est littera quae uidetur, aliud quod per eam colligitur 9Videntur namque esse litterae aut longae aut rotundae seu quadratae. 10Colligitur namque per eas res gesta alicuius, dum 11coguntur in syllabis, de syllabis in partibus, de partibus in 12orationibus. Sed nos locuturi de partibus ad accentum, qui 13in dictionibus necessarius est, transeamus, cuius ministerium 14praebente deo uitam latius tractemus. 1, 15 + p. 915Accentus namque est certa lex et regula ad eleuandam 2, 1et deprimendam syllabam uniuscuiusque particulae orationis, 2, 2qui fit ad similitudinem elementorum litterarum syllabarumque, 2, 3qui etiam tripertito diuiditur, acuto graui cir|cumflexo. 2, 4Acutus namque accentus ideo inuentus est, eo quod acuat siue 2, 5eleuet syllabam; grauis uero eo quod deprimat et deponat; circumflexus 6uidem eo quod deprimat et acuat.

Witnessess layer

Littera ~ tractemus A D Y B C E S T V F G H I J K L M N O P Q R Tr X W

Critical apparatus

reperitur Keil: experitur ω; comperitur κsi κ B J S: etsi ω; si et Rpercuteretur S T: percuteret ωdum β ε S: cum γ η B C Etripertito F J K S: tripertite ωdiuiditur η κ B C D S G J K N: diuidit γ A E F H I L Y; uidetur Mproductiones β δ: dicuntur γ η N Squae α ι θ W: quod ν P S W1seu α ι I L M N W: aut κ ν C E J Kquadratae ε ι C J: quadrae γ η λ B E Scoguntur praeeunte Bodley 186 Giammonade syllabis B S1 J R X1 W: om. C F K P S; et ε η μ E I K1 L M N Tr; in syllabis O; et syllabae Qde partibus γ B E1 F L P: vero μ λ C S; et ε η; et de quibus Tr; fit O; ad accentum E; et partes Qcuius γ ε μ: om. η B C E I Q X; rei θ A1 Y1; misterium ι F G S R W; om. ι P