Ps. Prob. cath. 1, 80 - 1, 89
18010‘Mas’ Latinum unum monosyllabum repperi tertiae declinationis,
‘‑ris’ faciens genetivo, ‘mas maris’: Vergilius accusativum
pluralem ‘solve mares’. Graeca indifferenter declinabuntur, et
primae declinationis ‘‑ae’ diphthongo terminato genetivo et tertiae
‘‑tis’ terminato genetivo, ‘Mimas Mimae’ vel ‘Mimantis’, ‘Gyas Gyae’
15vel ‘Gyantis’, ‘Athamas Athamae’ vel ‘Athamantis’: in nominativo
sine ‘‑n‑’ littera, in ceteris casibus cum ea, sicut ‘Pallas Pallantis’. Nam
‘mimas’ in ‘‑mas’ acutum ‘‑dis’ facit genetivo, ‘mimas mimadis’ et
melius pereunte ‘‑s’ littera de nominativo fit nomen Latinum
primae declinationis, ‘‑ae’ genetivum terminans, ‘haec mima huius
20mimae’. ‘Mes’ correpta faciunt genetivo ‘‑tis’, ‘limes trames, limitis
tramitis’; producta semper ‘‑mis’, ‘fames famis’. Graeca semper
producuntur et aut ‘‑mis’ faciunt genetivo aut ‘‑tis’, ‘hic Chremes
huius Chremis’ et ‘Chremetis’, Terentius ‘etiam inde abiens puerum
conveni Chremis’ et ‘iubeo Chremetem’. Omnia igitur
5tertiae sunt declinationis, quoniam ‘‑is’ faciunt genetivo. Inveni et
genetivo ‘Chremi’, sed antiqua est ratio declinationis dativo uti pro
genetivo, ‘infelicis Ulixi’, pro ‘Ulixis’, ‘Achilli’ pro ‘Achillis’; ‘ad
bellum Persi Macedonicum’ pro ‘Persis’. ‘Mis’ communia quidem
duum generum ‘‑mis’ faciunt genetivo, ‘unanimis exanimis, huius
10unanimis exanimis’. Dicimus et ‘hic exanimus’ et ‘unanimus’. Unius
ergo generis nomina ‘‑mis’ syllaba terminata ‘‑ris’ faciunt genetivo,
‘hic vomis huius vomeris, ‹hic cucumis huius› {et} cucumeris’,
Martialis cum genere ‘cucumerem rectum’. Ergo omnia ‘‑mis’
terminata tertiae sunt declinationis. ‘Mos’ producta unum monosyllabum
tertiae declinationis legi, ‘‑ris’ faciens | genetivo, ‘hic mos
huius moris’; correpta nullum legi. ‘Mus’ paene omnia secundae
sunt declinationis, ‘‑mi’ facientia genetivo, ‘limus limi, almus almi’;
neutra vero tertiae ‘‑ris’ facient genetivo, ‘nemus nemoris’, secundum
5rationem neutrorum ‘‑us’ terminatorum, de qua frequenter
docuimus. Unum masculini generis legi tertiae declinationis ‘‑ris’
faciens genetivo, ‘hic mus huius muris’, ut Horatius ‘parturient
montes, nascetur ridiculus mus’; et unum secundae declinationis
et quartae ‘‑us’ faciens genetivum, ‘haec domus huius domus’ et
10‘huius domi’, Terentius ‘domi focique fac vicissim ut memineris’.
Memini illius rei, ‘nec meminisse viae media Palinurus in unda’.
81‘Nas’ Latina indifferenter declinabuntur, aut primae
declinationis ‘‑nae’ facientia genetivo, ut ‘Maecenas Maecenae’, aut
tertiae ‘‑tis’ facientia, ut Maecenatis. Graeca tertiae sunt declinationis
15acuto in novissima syllaba contra rationem Latinae linguae,
sed ‘‑dis’ facientia genetivo, ‘Maenas Maenadis’, nomen Bacchae: sic
Persius et Horatius. ‘Nes’ correpta non legi; producta vero, si
Latina fuerint, indifferenter primae vel tertiae declinationis
ratione flectuntur, ut ‘Noranes Nolanes, Noranae’ vel ‘Nolanae,
Noranis’ vel ‘Nolanis’. Graeca vero tunc primae erunt declinationis
apud Latinos, si apud Graecos ‘‑ου’ fecerint genetivo, ‹tunc tertiae,
si apud Graecos ‘‑ουσ’ fecerint genetivo›: ut Hostanes ‘Ὀστάνου
5huius Hostanae, Δημοσθένης Δημοσθένους huius Demosthenis’.
‘Nis’ tertiae sunt declinationis similem genetivum nominativo
facientia, ut ‘canis inanis’, excepto uno, quod ‘‑ris’ facit genetivo
‘cinis cineris’. Sed haec Latina. Nam Graeca ‘‑nis’ terminata aut ‘‑nis’
faciunt genetivo aut ‘‑dis’, ‘haec Philenis Philenidis’ ‹vel ‘Philenis’›,
10‘Dardanis Dardanidis’ vel ‘Dardanis’. ‘Nos’ tertiae sunt ‘‑is’ pura
facientia genetivo, ‘‑o‑’ in nominativo producta, in genetivo correpta,
ut ‘Minos Minois’. ‘Nus’ omnia secundae sunt declinationis:
nam ‘‑ni’ faciunt genetivo, ‘Linus Lini, canus cani, sanus sani, Ianus
Iani, annus anni, Severianus Severiani, asinus asini, vannus vanni,
15alnus alni, pinus pini’. Exceptis duobus tertiae declinationis, uno
‘‑ris’ faciente genetivo, ‘Venus Veneris’, altero ‘‑is’ nova ratione, ‘haec
anus huius anuis’, Terentius ‘huius anuis causa, opinor, quae erat
mortua’; et duobus quartae declinationis ‘‑nus’ facientibus genetivo,
‘haec manus hic sinus, huius manus sinus’. Nam neutra nomina
‘‑nus’ terminata omnia ‘‑ris’ faciunt genetivo secundum rationem,
quam frequentissime ante monstravi. Hoc tamen scire
debemus, quod omnis nominativus ‘‑nus’ terminat‹us› corri|pitur,
5excepto eo, qui in genetivo ‘‑u‑’ habet ante novissimam syllabam
habentem dumtaxat consonantem. Nam ‘anus’ et ‘sus’, ‘anuis’ et ‘suis’
habent quidem in genetivo ‘‑u‑’ ante novissimam syllabam, tamen
corripiuntur, quoniam ipsa novissima syllaba genetivo consonantem
non habet.
8210‘Gnas’ tertiae sunt declinationis, ‘‑tis’ faciunt genetivo,
‘praegnas praegnatis’. ‘Gnes’ similiter tertiae sunt declinationis, ‘‑tis’
faciunt genetivum, ‘magnes magnetis’, ‘‑e‑’ ubique producta. ‘Gnis’
tertiae sunt similem facientia genetivum nominativo, ‘ignis huius
ignis’ et si qua talia. ‘Gnos’: non inveni hac syllaba nomen finitum.
15‘Gnus’ omnia secundae sunt declinationis, ‘‑gni’ facientia genetivo,
‘agnus agni, magnus magni’, et si qua talia.
83‘Pas’ Graeca sunt tertiae declinationis, ‘‑dis’ faciunt genetivo,
‘lampas lampadis’ et similia. ‘Pes’ producta Latina vel Graeca tertiae
sunt declinationis, ‘‑pis’ facient genetivo, ‘rupes rupis, vulpes vulpis,
20puppes puppis’, excepto uno monosyllabo, quod ‘‑dis’ facit genetivo,
‘pes pedis’. Ex eo figurata corripiuntur et ‘‑dis’ faciunt genetivo,
‘alipes alipedis, sonipes sonipedis’. Unum excipitur ab eo tractum,
quod in nominativo producitur, in genetivo ‘‑pis’ facit, ‘haec apes
huius apis’. Nam ab eo dicta ‘apes’, quod sine pedibus nascatur,
sicut Vergilius de his ‘trunca pedum’. Nam apes, si ‘‑pes’ corripueris,
barbarismus erit (Graece significans: hominem sine filiis). ‘Pes’
correpta Latina non tracta a pede ‘‑tis’ faciunt genetivo, ut ‘praepes
praepetis, hospes hospitis’, excepto uno, quod ‘‑pis’ facit, non ‘‑tis’,
5‘aucupes huius aucupis’. Nam qui ‘auceps’ declinant, errant. Omnia
enim ‘‑ceps’ terminata ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘praeceps praecipitis,
anceps ancipitis’. Praeterea nominativo plurali Terentius aucupes
dixit, ‘piscatores aucupes’, unde docuit nominativo singulari
‘aucupes’ debere dici, non ‘auceps’: nam ‘aucupetes’ dixisset numero
10plurali. ‘Pis’ Latina ‘‑dis’ faciunt genetivum, ‘lapis lapidis’, Graeca aut
‘‑dis’ aut ‘‑pis’, ‘aspis aspidis, iaspis iaspidis, Serapis Serapis’ vel ‘Serapidis’,
omnia declinationis tertiae. ‘Haec senapis huius senapis’, sicut
Plautus in Pseudolo; alii melius genere neutro indeclinabile ‘hoc
senapi’, sicut ‘hoc gummi’. ‘Pos’ producuntur et sunt declinationis
15tertiae. Si sint generis communis, ‘‑tis’ faciunt genetivo, ut ‘hic’ et
‘haec nepos huius nepotis’; quamvis multi ‘haec neptis’ dicant, non
‘haec nepos’. Unius vero generis ‘‑pos’ terminata ‘‑ris’ faciunt genetivo,
ut ‘hic lepos huius leporis’. Nam quod ‘Arpos’ legimus, numero
semper plurali declinatur. Correpta ‘‑pos’ si inventa fuerint, Latina
non sunt et sunt secundae declinationis ‘‑pi’ facientia genetivo. ‘Pus’
Latina secundae sunt declinationis, ‘‑pi’ faciunt genetivo, ‘lupus |
lupi, campus campi, lippus lippi’; exceptis duobus, uno monosyllabo
5indeclinabili, ‘hoc pus’, et uno tertiae declinationis ‘‑ris’ faciente
genetivo, ‘lepus leporis’ ‘‑o‑’ correpta; nam ‹producta› erit
‘leporis’, significans elegantiam, a nominativo ‘lepos’. Graeca ‘‑pus’
terminata tertiae sunt declinationis ‘‑dis’ facientia genetivo, ‘Melampus
Melampodis, Oedipus Oedipodis’: quamvis ‘hic {domus}
10Oedipodes’ lectum ‹est›. ‘Pys’ Graeca sunt: nam ‘y’ litteram Latina
nomina numquam habent. Sunt autem tertiae declinationis ‘‑is’
pura terminata genetivo, ‘hic Capys huius Capyis’. ‘Pans’ tertiae
declinationis ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘stipans stipantis’. Hoc tamen
teneamus, quod omnia nomina ‘{‑e}ns’ terminata ‘‑tis’ faciunt genetivo,
15exceptis duobus, quae ‘‑tis’ faciunt et ‘‑dis’, ‘frons frondis’ et
‘frons frontis’, ‘lens lendis’ et ‘lentis’. Quidam putant ‘haec lentis’
debere dici et ‘haec lendis’, sed errant.
84‘Quas’: non inveni hac syllaba nomen aliquod terminatum.
‘Ques’ correpta ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘eques equitis’ – nam quae
producta ‘‑es’ terminantur, de his et ante tractavi, et sunt tertiae
declinationis, ‘‑is’ faciunt genetivo. ‘Quis’ pronomina reguntur, non
nomina. ‘Quos, quus’ secundae sunt declinationis, ‘‑qui’ faciunt
genetivo, ‘equus equi’.
855‘Ras’ primae sunt declinationis, ‘‑rae’ faciunt genetivo, ‘hic
Hieras huius Hierae’: Cicero ‘Hieras et Blaesamius et Antiochus’
in Caesarianis. ‘Res’ correpta ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘teres teretis’,
producta ‘‑ris’, ‘Antores Antoris, Seres Seris’ – Lucanus ‘sub iuga
iam Seres’ –, ‘verres verris’; exceptis duobus: uno monosyllabo
10quintae declinationis ‘‑e‑’ in genetivo correpta, ‘res rei’; et uno disyllabo,
quod in genetivo ante ‘‑ris’ una syllaba correpta plus crescit,
‘Ceres Cereris’: in nominativo ‘‑e‑’ littera producta, in genetivo
utraque ‘‑e‑’ correpta. Ergo omnia ‘‑res’ terminata sive producta sive
correpta tertiae sunt declinationis, excepto uno monosyllabo
15quintae declinationis, ‘res rei’. ‘Ris’ tertiae sunt declinationis, ‘‑ris’ vel
‘‑dis’ faciunt genetivo, ‘Iris huius Iris’ vel ‘Iridis’, ‘‹Paris› huius Paris’
vel ‘Paridis’. Unum ‘‑ris’ solum facit, ‘Liris huius Liris’, nomen fluminis.
‘Ros’ omnia producuntur et sunt tertiae declinationis, ‘‑ris’
faciunt genetivo: monosyllabum ‘‑ris’ facit, ‘ros roris’. Graeca secundum
20rationem suam, si apud illos ‘‑ος’, apud nos ‘‑is’, {‘pulcher’}; si
apud illos ‘‑τος’, apud nos ‘‑tis’, ‘‹ἔρως› ἔρωτος erotis’. ‘Tharros’
nomen est numeri semper pluralis. ‘Rus’ terminata, si aliud ex se
genus fecerint, secundae erunt declinationis: ‘‑ri’ faciunt | genetivo,
‘carus cari, austerus austeri, mirus miri’. Hac ratione, id est secundae
declinationis, etiam Graeca nomina declinantur, quamvis non
faciant aliud genus, ut ‘Tartarus Tartari, Gargarus Gargari’. Haec
tamen numero singulari sunt masculina, pluraliter neutra, sicut
5‘Maenalus Maenala’. Quae vero Latina aliud genus non faciunt ‘‑rus’
terminata, quartae sunt declinationis et ‘‑rus’ faciunt genetivo, ‘hic
currus huius currus’. Excipiuntur quattuor: unum ‘‑ri’ faciens genetivo,
quamvis aliud genus ex se non faciat, ‘hic murus huius muri’;
alterum indifferenter declinatum, secundae declinationis ‘‑ri’
10faciens genetivo, et quartae ‘‑rus’, ‘haec laurus huius lauri’ et ‘huius
laurus’; altera duo monosyllaba, quae tertiae sunt declinationis ‘‑is’
vel ‘‑ris’ facientia genetivo, ‘haec grus gruis, hoc rus ruris’. Hoc
tamen teneamus, omnia monosyllaba tertiae esse declinationis ‘‑is’
facientia genetivo, exceptis duobus quintae declinationis ‘‑ei’ separatis
15genetivo facientibus, ‘‑e‑’ in genetivo correpta, ‘spes spei, res rei’:
rationem supra docui.
86‘Sas’: hac syllaba nullum nomen repperi. ‘Ses’ terminata
Graeca sunt, indifferenter declinantur et primae declinationis ‘‑sae’
genetivo et tertiae ‘‑sis’, ut ‘Cambyses Cambysae’ vel ‘Cambysis’,
20‘Perses Persae’ vel ‘Persis’. Nam quod Sallustius ait ‘ad bellum Persi
Macedonicum’, non declinationem mutavit, sed antiqua usus est
consuetudine: dativum posuit pro genetivo, ut Cicero ‘filiumque
Verri’ pro ‘Verris’, et Vergilius ‘inmitis Achilli’ pro ‘Achillis’. ‘Sis’
omnia tertiae sunt declinationis, ‘‑is’ faciunt genetivo: Latina quidem
‘‑sis’, ‘hic ensis huius ensis’; peregrina ‘‑sis’ vel ‘‑dis’, haec Isis huius
Isis’ vel ‘Isidis’, ‘haec basis huius basis’ vel ‘basidis’, ‘cassis cassis’ vel
5‘cassidis’, quamvis Vergilius ‘haec cassida’ declinavit. ‘Sos’ pura Latinum
nullum repperi terminatum; unum Graecum legi in Sallustio
secundae declinationis ‘‑si’ faciens genetivo, ‘haec Amisos huius
Amisi’. ‘‑Sons’ correpta in medio habens ‘‑ntis’ facie{n}t, ‘insons
insontis’: sic Horatius. ‘Sons’ non legi. Sallustius numero plurali
10utrumque ‘insontis sic uti sontis’. De ‘‑n‑’ et ‘‑s’ terminatis frequentissime
docui. ‘Sus’ terminata propria vel aliud genus ex se facientia
secundae sunt declinationis: ‘‑si’ faciunt genetivo, ‘Nisus Nisi’,
proprium et participium. Appellativa vero non facientia aliud ex
se genus quartae erunt declinationis: ‘‑sus’ faciunt genetivo, ‘hic
15occasus huius occasus’. Nam ‘plausus’, si sit participium, ‘huius
plausi’, si nomen appellativum non faciens aliud ex se genus, ‘huius
plausus’; sicut ‘nisus’, participium nisi, appellativum unius | generis,
‘nisus’. Excipitur unum monosyllabon ‘‑is’ faciens genetivo, ‘sus suis’,
ratione monosyllaborum, de qua frequenter tractavi.
87‘Tas’ omnia tertiae sunt declinationis, ‘‑tis’ faciunt genetivo,
‘facultas facultatis’ et si qua talia; ‘hoc naptas’ primae est, ‘‑tae’ genetivo
faciens, ‘huius naptae’: nomen barbarum neutrum contra
rationem neutrorum, quae Latina genetivum ‘‑ae’ diphthongo non
5terminant, exceptis quattuor, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc verna huius vernae’,
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc advena huius advenae’, et ‘hoc Turia huius
Turiae’, flumen, et ‘hoc naptas huius naptae’ – genus olei cedro
simile, sicut Sallustius historiarum libro IIII –, sed melius erit
indeclinabile. ‘Tes’ Latina ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘rates ratis’. Graeca
10autem, si apud illos ‘‑του’, apud nos ‘‹‑tae›’, ‘Achates Achatae
Ἀχάτου’, aut ‘‑tis’ crescente syllaba, si apud illos ‘‑τος’, ‘Κράτης Cratetis
Κράτητος’, ut Bibaculus de Catone grammatico ‘iecur Cratetis’.
‘Tis’ omnia tertiae sunt declinationis: ‘‑tis’ faciunt genetivo
Latina, ‘hic mitis huius mitis, haec neptis huius neptis’; Graeca ‘‑tis’
15vel ‘‑dis’, ‘hic Attis huius Attis’ vel ‘Attidis’, ‘haec amystis huius amystis’
vel ‘amystidis’, nomen lectum in Horatio. ‘Tos’ omnia corripiuntur
et Graeca sunt et secundae declinationis: ‘‑ti’ faciunt genetivo,
‘Neritos Neriti, Berytos Beryti, Pontos Ponti’, quae poterunt
Latine melius dici, si ‘‑o‑’ in ‘‑u‑’ mutaverint. ‘Tus’, exceptis istis Graecis
venientibus a syllaba ‘‑τος’, cetera facientia aliud genus, secundae
5sunt declinationis, ‘‑ti’ faciunt genetivo, ‘stultus stulti’, ‘venatus’
participium, ‘venati’, ‘hic artus huius arti’, angustus {quod redditur}
– nam ‘artus, membra’, numero semper plurali declinantur; non
facientia ‘‑us’, ut ‘vestitus huius vestitus’, res ipsa: Terentius ‘vestitu
nimio indulges’, qui ablativus ‹a› genetivo venit ‘‑tus’ syllaba
10terminato. Nam participium, ‘hic vestitus huius vestiti’: facit enim
aliud ex se genus. Excipiuntur duo ‘‑tis’ facientia genetivo, ‘virtus
iuventus, virtutis iuventutis’. Nam hoc tus neutrorum ratione ‘‑us’
finitorum ‘‑ris’ facit genetivo, ‘huius turis’, Vergilius ‘ture calent
arae’; praeterea monosyllabum est.
8815‘Ctus’, si fecerint aliud ex se genus, ‘‑cti’ faciunt genetivo,
‘rectus recti, lectus lecti, erectus erecti’; non facientia aliud genus
quartae erunt declinationis, ‘hic rictus huius rictus, hic luctus
huius luctus’. Excipitur unum, quod quamvis non faciat aliud ex se
genus, tamen ‘‑cti’ facit genetivo, lectus lecti, non, ut quidam imperiti,
‘huius lectus’: nam Cicero ‘me in meo lecto’, qui ablativus ab ‘‑i’
littera terminato genetivo venit, non ‘‑us’; et Terentius ‘et lectos
sterni iube et parari cetera’: accusativus ‘‑os’ terminatus a genetivo
venit ‘‑i’ terminato, non ‘‑us’. Unum | excipitur tertiae declinationis
5‘tis’ faciens genetivo, ‘senectus senectutis’.
89‘Ptus’, si fecerint aliud ex se genus, secundae sunt declinationis
‘‑pti’, ‘hic raptus huius rapti’; sin minus quartae, ‘‑ptus’ facient
genetivo, ‘hic sumptus’, erogatio, ‘huius sumptus’: Terentius ‘sumptus
quos faciunt’. ‘Sumptus’, acceptus significans, ‘huius sumpti’:
10facit enim ‘haec sumpta’.
Critical apparatus
declinabuntur Parrhasius: om. p; declinantur n ed. princ.; gras grae vel grantis g ed. princ.; sic edd.; om. ed. princ.; haec mimas ed. princ.; hic mimas Putschiushuius revera N: om. ed. princ. edd.is Parrhasius: mis n ed. princ.inveni et p: et inveni N ed. princ. edd.sed p: et N ed. princ. edd.antiqua est ratio declinationis] antiquae declinationis p; antiquae est declinationis Putschiusulixis N1: ulicis Nachilli N1: achili Nunanimis N1: om. p; unaminis N; omnia n ed. princ.; hic vomis huius vomeris Martialis cum genere cucumerem rectum N; hic vomis huius vomeris Martialis cum genere cucumerem et cucumeris rectum N1; hic vomis huius vomeris Martialis cum genere et cucumeris rectum g; hic vomis huius vomeris Martialis cum genere et cucumeris rectum n; hic vomis huius vomeris cum vomere genere et cucumis rectum Parrhasius n; hic vomis huius vomis huius vomeris Martialis cum genere et cucumis rectum ed. princ. Soncinus Ascensius; hic vomis huius vomis huius vomeris Martialis cum genere et cucumeris rectum Parrhasius ex g; hic vomis huius vomis huius vomeris, cucumis huius cucumeris vel cucumis Martialis masculino genere in quo nec cucumis iacere rectus (f. XXXIXv) Luscus Putschius; hic vomis huius vomis huius vomeris et cucumeris Martialis cum genere cucumerem rectum (qui esse legendum vomeris cucumis huius cucumis et cucumeris Martialis etc. coni. in app.) Lindemannus; hic vomis hic cucumis huius vomeris et cucumeris Martialis cum genere cucumerem rectum Keil; facies N; humus humi ed. princ. edd.; neutro N ed. princ. edd.; neutra Bramanti; om. n ed. princ.parturient n ed. princ. edd.: om. p; parturiens Nfaciens genetivum partim comprobante B p: finiens genetivo N ed. princ. edd.fac vicissim ut memineris revera N: fac ut vicissim memineris n ed. princ.; fac vicissim memineris edd.; om. pindifferenter p Parrhasius n ed. princ.: differenter N edd.nae comprobante Sac. p: ae N ed. princ. edd.aut] at male Ndeclinationis comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.acuto] acuta pratione flectuntur] om. pnoranes nolanes noranae vel nolanae noranis vel nolanis Keil: roranes nolanes nolanae vel noranae noranis vel nolaris N; noranes nolanes nolanae vel noranae noranis vel nolaris N1; nostranes nostranae vel nostratis p; noranes vel nolanes nolanae vel noranae noranis vel nolanis ed. princ. Lindemannus; noranes nolanes nolanae vel noranae noranis vel nolanis Parrhasiusfecerint Parrhasius ex g: facient n ed. princ.tunc tertiae si apud Graecos ουσ fecerint genetivo suppl. cf. app. Sacerdotis BramantiHostanes ‘Ὀστάνου huius Hostanae] astanes astanos hic astanes nae p; hoϲtanoυ NΔημοσθένης Δημοσθένους huius Demosthenis] dhμοϲθenhϲ dhμοϲθenουϲ N; demostenes demustenois hic demustenes nis pnis N2declinationis comprobante Sac. p: om. N ed. princ. Lindemannus Keilsimilem genetivum] similia genetivo p Putschiussed comprobante B p: et N ed. princ. edd.haec] om. pnam revera N p: om. n ed. princ. edd.‘Dardanis Dardanidis’ vel ‘Dardanis’] dardanis dardanis vel dardanidis Parrhasius n ed. princ.nos corr. manus recentior pro haec p‘‑o‑’ in nominativo producta, in genetivo correpta] in is nomina correpta pgenetivo vitiose N n: genitivum p; in genetivo ed. princ. edd.exceptis g n: expectis vitiose Nduobus Parrhasius ex g: om. n ed. princ. Soncinus Ascensiusanus] anus p ed. princ. edd.; anuis contra mentem grammatici N nTerentius ‘huius anuis] om. pnomina Parrhasius ex g: om. n ed. princ.‘‑nus’] in n ed. princ.omnia] genetivo similiter p‘‑ris’] ris ~ 1, 82 (p. 171, 11) praegnatis om. pterminatus suppl. n ed. princ. edd.: terminat male Ngnes N2: gens Ntis faciunt genetivum p Putschius Lindemannus: om. N ed. princ. Keile N1: me Ngnis N: ignis N1; gnis ~ 1, 83 (p. 171, 18) similia om. prupes rupis vulpes vulpis puppes puppis p: puppes valles rupes vulpes N; puppis vallis rupis vulpis asspes N1; puppes puppis valles vallis ruspes ruspis vulpes vulpis aspes aspis ed. princ.; puppes puppis valles vallis ruspes ruspis vulpes vulpis Parrhasius ex g; puppes puppis valles vallis rupes rupis vulpes vulpis edd.; puppes puppis rupes rupis vulpes vulpis Keilfacit N1: faciunt Ndicta p: dictae N ed. princ. edd.nascatur p1: nascitur p; nascantur N ed. princ. edd.Graece] apaes Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; apes Keilsignificans hominem sine filiis p: significans hominem sine filiis dicunt N Keil; significat hominem sine filiis Parrhasius n ed. princ. (qui coni. totum locum esse additamentum erudituli) Lindemannus; significantes hominem sine filiis dicunt Parrhasiusa] a N1aucupes p Parrhasius edd.: aucupis Nenim revera N: om. p; om. n ed. princ. edd.genetivum p: genetivo n ed. princ.; om. N edd.iaspis iaspidis, Serapis Serapis’ vel ‘Serapidis’,] iaspis iaspidis vel iaspis serapis serapidis p; iaspis huius iaspis vel iaspidis serapis huius serapis vel serapidis Parrhasius n ed. princ.haec senapis huius senapis N g Parrhasius n Keil: haec sinapis pis p; haec sinapis huius sinapis ed. princ. Lindemannuspseudolo Lindemannus: pseudologo N; psedulo p; pseudulo Parrhasius n ed. princ.senapi N Keil: sinapis p; sinapi g Parrhasius n ed. princ. Lindemannusgummi] cummi N; gumi put revera N p: om. n ed. princ. edd.correpta pos comprobante Sac. p: pos correpta N edd.; pus correpta latina sunt et secundae declinationis pi faciunt genetivo ed. princ.; pos correpta si inventa fuerint latina non sunt et secundae declinationis pi faciunt genetivo n; om. N ed. princ. edd.; pi ~ 1, 84 (p. 177, 22) plurales om. pproducta suppl. ope Sacerdotis Keil: om. N ed. princ. Lindemannuslepos n ed. princ. edd.: lepus N om. del. Keil: domus N ed. princ. (qui conie. h.l. locos Statii confusos esse Theb. 1, 48 hic Oedipodes et Theb. 1, 17 domus Oedipodae) Lindemannusest suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.: om. Nis Keil: ys N ed. princ. Lindemannuscapyis Putschius Lindemannus: capys N ed. princ.tamen N1: tamem Nns ed. princ. edd.: ens N ntis N1: dis Nfrons frondis n ed. princ. edd.: frons frontis Nquas N1 Parrhasius ex g: quias N; quia n ed. princ. edd.eques equitis N1: aeques aequestris Nnam quae producta es terminantur de his et ante tractavi et sunt tertiae declinationis is faciunt genetivo ope codicis P Parrhasius Keil: namq· producto es tterminantur de his et ante tractavi et sunt tertiae declinationis is faciunt genetivo N; nam quies et inquies es faciunt genetivo terminantur non ques et de his ante tractavi et sunt tertiae declinationis is ed. princ.; nam quies et inquies producto es terminantur de his ante tractavi et sunt tertiae declinationis is faciunt genetivo Lindemannus; et de his ed. princ.e N1: eo Nin revera N n Parrhasius ex g: om. ed. princ. edd.e littera Parrhasius n ed. princ. edd.: a littera Nparis suppl. ed. princ. edd.: om. N n om. del. Parrhasius n del. ed. princ. del. edd.: pulcher Nἔρως ἔρωτος erotis suppl. Parrhasius n ed. princ.: ερωτοϲ eroris N; ἔρωτος erotis Lindemannustharros fort. ex P Parrhasius ed. princ.: tartaros N Parrhasius ex g perperam; tarrhos Lindemannus; tarros Keilsecundae erunt declinationis N ed. princ. Keil: secundae declinationis sunt p Putschius Lindemannusmirus miri] murus muri n ed. princ. Parrhasius ex grus N1: ris Ndeclinatum Parrhasius ex g: om. n ed. princ.is N1correpta N1: correpto Nrationem supra docui] rationem ~ 1, 85 (p. 179, 21) mutavit om. put comprobante Sac. p: et N ed. princ. edd.‘filiumque] filium in quam ed. princ. Soncinus Ascensiuspro achillis comprobante Sac. p fort. ex P Parrhasius ed. princ. Lindemannus: om. N Keil; et fallacis ulixi pro ulixis p Putschius Lindemannussunt N p ed. princ.: om. edd.declinationis N ed. princ.: declinationis terminata p Putschius edd.sis Parrhasius ex g: om. n ed. princ.huius basis’ vel ‘basidis’] huius vasis vel vasidis Nhaec amisos huius amisi ope Sacerdotis Keil: om. p; haec camisos huius camisi N ed. princ. Lindemannus; cumisos Parrhasius ex g; facient N; glossema esse coni. Steup 1871a, 154propria vel N1: propria pro vel Nse p Putschius edd.: is N; iis ed. princ.aliud ex se genus comprobante Sac. p Putschius: aliud genus N ed. princ. edd.sunt Parrhasius ex g: erunt n ed. princ.non faciens aliud ex se genus, ‘huius plausus’; sicut ‘nisus’, participium nisi, appellativum] om. pnisus N1: huius nisus Nmonosyllaborum n ed. princ. edd.: om. p; monosyllabarum Net si qua talia comprobante Sac. p Putschius: om. N ed. princ. edd.naptas] napthas p Putschius; napthas ed. princ.; naphthas Parrhasius Lindemannusest comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.‘‑tae’] ae pnaptae] napthae p; naphtae ed. princ.; naphthae Parrhasius Lindemannusneutrum comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.terminant p n ed. princ. edd.: terminat Nhic p n ed. princ. edd.: om. N‘hoc Turia huius Turiae’] hoc thuria huius thuriae Nflumen] nomen fluminis pet p (pro signo in codice post flumen ˁ) Lindemannus: om. N ed. princ. Keil‘hoc naptas huius naptae’] hoc napthas huius napthae N p; hoc naphtas huius naphtae ed. princ.; naphthas naphthae Parrhasius; hoc naphthas huius naphtae Putschius; hoc naphthas huius naphthae LindemannusIIII] quarto p edd.tae suppl. n ed. princ. edd.: om. N; ae pτος Parrhasius n ed. princ. edd.: του N; tos p‘Κράτης Cratetis Κράτητος’] κρaτhϲ cratetis κρατhτοϲ N; cratos hic crates huius cratis p; Κράτης Κράτητος crates cratetis Parrhasius n ed. princ.; Κράτητος hic crates cratetis Putschius; Crates Cratetis Κράτητος Lindemannusut Bibaculus de Catone grammatico ‘iecur Cratetis’] om. p; vivaculus N; secur videtur N; om. n ed. princ.; en cor cratetis Parrhasius ex gtertiae sunt comprobante Sac. p: sunt tertiae N ed. princ. edd.attis huius attis vel attidis N ed. princ. Keil: hic atis tis vel dis p; atthis huius atthis vel atthidis Putschius Lindemannusvel N p ed. princ.: om. Putschius edd.‘‑ti’] tis pneritos neriti (licet meritos tis) comprobante Sac. p: om. N ed. princ.berytos beryti Putschius edd.: verutos veruti N; beritos beriti p Parrhasius n ed. princ.pantos Parrhasius ex g: paltos ed. princ.; pontos Parrhasius nponti p Parrhasius ex g Lindemannus: pontos N; palti ed. princ.; panti Parrhasius nipsis p Putschius: om. ed. princ. del. Parrhasiusτος Keil: του N Lindemannus; τους Parrhasius n ed. princ.; tos pangustus] ti p om. p del. fort. ex P Parrhasius ed. princ. del. Bramanti: quod redditur N Parrhasius ex g edd.non facientia us n ed. princ. Keil: non facient is N; non facient i Lindemannus; om. pneutrorum p n ed. princ. Keil: neutro N; neutrum Putschius Lindemannusratione N1us p Keil: nus N Lindemannus; tus n ed. princ.ture] ture N ppraeterea] quod p‘Ctus’] c.t.s. pfecerint g n ed. princ. edd.: fecerunt N; fuerint pfacientia] et Naliud genus] aliud ex se genus n ed. princ.hic luctus huius luctus’] om. paliud ex se genus N comprobante Sac. p ed. princ. edd.ablativus p n ed. princ. edd.: ablativo Net] om. n ed. princ.parari ed. princ. edd.: iubet p; om. p; parare N nsenectutis] nenectutis N; necectutis N1fecerint n ed. princ. Keil: om. p; fecerit N Lindemannus; sint minus N; simptus N2; sumptus ed. princ. Lindemannus