Ps. Prob. cath. 1 tit. - 1, 9
                    1‹DE CATHOLICIS NOMINVM›
1Quoniam instituta artium sufficienter tractavimus, nunc de
catholicis nominum verborumque rationibus doceamus.
21, 5Quidam sic esse nominum declinationes numero quinque
voluerunt, sicut verborum coniugationes tres, et omnem declinationem
ex genetivo casu numeri singularis posse cognosci. Et
primae quidem declinationis genetivum singularem ‘‑ae’ diphthongo
terminant generis masculini et feminini, ut ‘hic poeta
10huius poetae, haec Musa huius Musae’. Nam prima declinatio
neutrum nomen non habet, id est ‘‑ae’ diphthongo singularis
genetivus terminatus generis neutri non invenitur; exceptis
quibusdam generis omnis, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc verna’, ‘hic’ et ‘haec’ et
‘hoc advena’, ‘huius vernae’ et ‘huius advenae’: dicimus enim ‘verna
15puer, verna puella, verna mancipium’. Lectum est unum hac
declinatione nomen generis neutri apud Sallustium ‘et dextrum
flumen Thuria’ huius Thuriae. Nam ‘‑e’ sola sive correpta sive
producta nullius generis casus genetivus reperitur terminatus, nisi
antiqu{a}e, ut Vergilius ‘libra die somnique pares ubi fecerit
horas’ et Sallustius ‘dubitavit aci{a}e pars’. 
3Secundae declinationis genetivus singularis ‘‑i’ littera terminatur
in omni genere, ut ‘hic Plautus huius Plauti, haec fraxinus
5huius fraxini, hoc bellum huius belli’.
4Tertiae declinationis genetivus singularis ‘‑is’ syllaba terminatur
in omni genere, ‘hic orator huius oratoris, haec virgo huius
virginis, hoc carmen huius carminis’. 
5Quarta declinatio genetivum singularem ‘‑us’ syllaba terminat
10in genere masculino et feminino, ut ‘hic fluctus huius fluctus,
haec manus huius manus’. Nam generis neutri genetivus singularis
quartae declinationis ‘‑u’ producto terminatur, ut ‘cornu huius
cornu’, quoniam genetivus singularis ‘‑us’ syllaba terminatus in
genere neutro numquam reperitur.
615Quintae declinationis genetivus singularis ‘‑ei’ separatis
terminatur et regit genus tantummodo femininum, ut ‘haec
species huius speciei’, excepto uno communi duum generum |
masculini et feminini, ‘hic’ et ‘haec dies huius diei’. ‘‑E‑’ autem, quae
ante ‘‑i’ est in genetivo, et producitur et corripitur: tunc producitur,
20cum nominativus singularis ‘‑es’ pura producta syllaba terminatur,
ut ‘haec series huius seriei’; tunc corripitur, cum ‘‑es’ syllaba habet
ante se aliquam consonantem pariter copulatam, ut ‘fides fidei, res
rei, spes spei’.
7Prima declinatio dativum singularem similem genetivo
25faciat necesse est ‘‑ae’ diphthongo terminatum: ‘huic poetae, huic
Musae’; accusativum ‘‑am’, ‘hunc poetam, hanc Musam’; vocativum
‘‑a’, ‘o poeta, ‹o Musa›’; ablativum ‘‑a’, sed producto, ‘ab hoc poeta, ab
hac fortuna’; nominativum et vocativum pluralem ‘‑ae’ diphthongo,
‘hi’ ‹et› ‘o poetae’; genetivum ‘‑rum’, ‘horum poetarum’; dativum et
ablativum ‘‹‑is›’, ‘his’ et ‘ab his poetis’; accusativum ‘‹‑as›’, ‘hos poetas’. 
8Secunda declinatio dativum ‹et ablativum› singularem ‘‑o’
terminat in omni genere, ‘huic’ et ‘ab hoc grammatico’, ‘huic’ et ‘ab
hac fraxino’, ‘huic’ et ‘ab hoc regno’; accusativum ‘‑um’, ‘hunc grammaticum,
hanc fraxinum, hoc regnum’; vocativum generis quidem
10masculini aut ‘‑e’ correpta aut ‘‑i’ vel similem nominativo, ut ‘o
magne’, {vel} ‘o Sallusti, o puer’. Invenies antiquitus et ‘‑us’ syllaba
terminatum vocativum singularem secundae declinationis, ut
Vergilius ‘corniger Hesperidum fluvius’ pro fluvie. Feminini
generis secundae declinationis vocativus singularis semper ‘‑e’ correpto
15terminatur, ut ‘o fraxine’, neutri ‘‑um’, ut ‘o regnum’. Nominativum
et vocativum pluralem generis masculini et feminini ‘‑i’ facit
secunda declinatio{ne}, ‘hi’ et ‘o magistri’, ‘‹hae›’ et ‘o fraxini’, neutri
‘‑a’, ‘haec’ et ‘o regna’; genetivum in omni genere ‘‑rum’, ‘‹horum
magistrorum› harum fraxinorum ‹horum regnorum›’; dativum
et ablativum ‘‑is’ in omni genere, ‘his’ et ‘ab his magistris, fraxinis,
regnis’; accusativum generis masculini et feminini ‘‑os’, ‘hos grammaticos,
fraxinos’, neutri vero ‘‑a’, ‘haec regna’. 
9Tertiae declinationis dativus singularis in omni genere ‘‑i’
5finitur, ‘huic sacerdoti, huic carmini’. Accusativus generis quidem
masculini et feminini ‘‑em’, ‘hunc’ et ‘hanc sacerdotem’; neutri vero
similis erit nominativo et vocativo, ‘hoc carmen’. Vocativus generis
omnis similis erit nominativo, ‘o sacerdos, o carmen’. Ablativus
singularis genere masculino vel feminino aut ‘e’ correpta terminabitur,
10ut ‘ab hoc’ et ‘ab hac sacerdote’, aut ‘‑i’, ut ‘ab hoc’ et ‘ab hac agili’;
in genere neutro semper ‘‑e’ correpto, ut ‘ab hoc carmine, ab hoc
suave’. Nominativum, accusativum et vocativum plurales generis
masculini et feminini ‘‑es’ producta syllaba terminabit tertia declinatio,
‘hic’ et ‘hae’, ‘hos’ et ‘has’ et ‘o sacerdotes’, interdum accusativum
15‘‑is’, ‘hos’ et ‘has agilis’; neutri vero ‘‑a’, et ‘haec’ et ‘o carmina’; genetivum
in omni genere ‘‑um’, ‘horum’ et ‘harum sacerdotum, horum carminum’;
dativum et ablativum in omni genere ‘‑bus’, ‘his’ et ‘ab his
sacerdotibus’.                 
            Critical apparatus
                        de catholicis nominum suppl. BramantiQuoniam instituta artium sufficienter tractavimus] artium instituta quoniam  Putschius;  om.  p; tractabimus  Ndeclinationes numero] declinationes nominum  ed. princ. Putschiuset omnem declinationem ex genetivo casu numeri singularis posse cognosci. Et primae quidem declinationis genetivum singularem ‘‑ae’ diphthongo terminant generis masculini et feminini, ut ‘hic poeta huius poetae, haec Musa huius Musae’. Nam prima declinatio neutrum nomen non habet, id est ‘‑ae’ diphthongo singularis genetivus terminatus generis neutri non invenitur]  om.  p; omnium  ed. princ. Putschius; numero  revera N; difthongum  revera N; dipthongos  N; dipthongo  N1; sing. genetivus  revera N; genitivus singularis  ed. princ.; genetivus singularis  legit sing. genitivi Lindemannus male edd.hic N ed. princ. Lindemannus: ut  p Keilhuius vernae et huius advenae p Putschius:  om.  N edd.enim]  om.  phuius N1: Turia huius Turiae  p Keil; huiut  NNam] Nam ~ 1, 6 (p. 75, 17) species om.  pantiqu{a}e n ed. princ. edd.: antiquae  Naci{a}e n ed. princ. edd.: aciae  Nproducto N: producta  N1reperitur] repetitur  revera Nduum] duorum  lectio facilior p‘hic’] ut  pquae N: quam  N1‘‑i’]  om.  pet corripitur tunc producitur N1tunc] et  pspes] spes ~ 1, 11 (p. 81, 7) Unde om.  phuic  Musae N1am N1 edd.: ham  N; in  n ed. princ.hanc Musam N1o Musa suppl. n ed. princ. Lindemannusablativum a sed producto ab hoc poeta ab hac fortuna Parrhasius n ed. princ. Lindemannus: ablativum a ab hoc poeta set producto ab hac fortuna  N; ablativum a ab hoc poeta  Keilet suppl. Bramanti: hi poeta o  al. man. suppl. N; hi poetae o  g n ed. princ.; hi o  edd.is suppl. g Parrhasius n Keil:  om.  N Lindemannus; his  n; in is  ed. princ.accusativum as suppl. ed. princ. Keil:  om.  N Lindemannus; as accusativum add.  g net ablativum suppl. Parrhasius n ed. princ. edd. ut e codicein]  om.  ed. princ.accusativum um Parrhasius n ed. princ. edd.: accusativo um  N um s.l. N1vel similem nominativo N1 om. del. Bramanti: vel  revera N;  om.  g ed. princ. edd.o puer N1: feminini semper e correpto o fraxine neutri um o bellum  in mg. N1 in textu g del. n1 om. ed. princ. suppl. in mg. sed postea del. Parrhasius om. edd.masculini et feminini] masculini et feminini generis  ed. princ.declinatio{ne} Parrhasius n ed. princ. edd.: declinatione  Nhae suppl. ed. princ. Keil: et h o  N; et o  N1; et o  Lindemannushorum  magistrorum suppl. Putschius Bramanti: harum fraxinorum  N edd.et feminini N1hos N1: hoc  Nhoc N1: oc  Ncorrepto, ut] correpto terminatur ut  ed. princ.plurales n Putschius edd.: pł  N; pluralem  g ed. princ.terminabit n ed. princ. edd.: terminatur  N; terminavit  N1; terminabitur  gaccusativum] accusativus  ed. princ.is hos revera N: is ut hos  edd. ut e codice inda a ed. princ.et haec revera N n ed. princ.: ut haec  edd. ut e codice                        
                        
                    
                Quotation layer
Sall. hist. frg. 2, 54Verg. georg. 1, 208  die] dies
 Sall. hist. frg. 1, 41
Verg. Aen. 8, 77