Sacerd.

Sacerd. 1, 7, 10 - 1, 8, 6

Omnia igitur participia aut n et s terminantur temporis praesentis, ut amans; aut rus temporis futuri activitatis, ut 20amaturus; aut dus temporis futuri passivitatis, ut amandus; temporis praeteriti aut tus, ut amatus, aut xus, nexus, et sus, ut visus tersus mersus. Hoc tamen scire debemus, quod participium sus terminatum aut de secunda erit coniugatione aut de tertia correpta. Sed haec exempla de genere masculino sunt tantummodo: 25excepto tempore praesenti, cetera omnia genere feminino a terminantur, neutro m. Numeri in participiis duo sunt: singularis, ut hic doctus; pluralis, ut hi docti. Sunt nonnulla participia quae, adiecta praepositione, transeunt in nomen, ut innocens, indoctus, indomitus, insciens. Nec enim possunt sic cum praepositione a verbo venire. Nemo enim dicit: innoceo vel indoceor vel indomor vel inscio{r}, sic 1, 5ut indicens et indicans indico, et insipiens insipio. DE CONIVNCTIONE Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque 1, 5dictionem. Coniunctioni accidunt tria: potestas figura ordo. Potestas in quinque dividitur: sunt enim copulativae disiunctivae expletivae causales rationales. Copulativae sunt sex: et, que, at, atque, ac, ast, ut et te montosae misere, teque isto corp. s., at tuba t., atque ea 10diversa, ac me cum ab reliquorum, ast de me divum. Disiunctivae vero quinque: aut, vel, ve, nec, neque, ut aut age diversos, vel tu quod s., miscerive probet populos, nec | tibi diva parens, neque ego hanc abscondere. Expletivae vero decem: quidem, equidem, saltem, videlicet, quamquam, quamvis, quoque, autem, vero, etsi, ut est quidem hoc coeptum atque temptatum, equidem merui nec d., saltem siqua mihi de te, videlicet / ille servus Cliniae, quamquam 1, 5haec inter nos nuper, quamvis increpitent socii, hanc quoque deserimus, ille autem neque te Phoebi cortina ffe., me vero primum dulces ante omnia Musae, etsi scio ego Phil.. Causales viginti et septem: si, tametsi, tamen, siquidem, quandoquidem, quinetiam, quatenus, sin, seu, sive, nam, namque, nisi, nisisi, enim, etenim, ni, sed, interea, quando quando potest et adverbium esse temporis, ut Terentius in Eunucho 1, 5veniet Chaerea. / Fraterne? Quando? Hodie , quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea, {a}ut si bene quid de te merui, tametsi haudquaquam par gloria sequitur, {et si fata deum}, tamen quia nati sunt cives monitos esse etiam atque etiam volo, si tu quidem vera praedicas, quandoquidem 10tu solus regnas, quinetiam patria excussos. Quatenus, Lucretius libro secundo quatenus in pullos animantium vertier ova cernimus alituum, sin has non possim naturae acquirere partes, seu pacem 15seu bella geram, sive Erycis fines, nam mihi parta quies, namque fatebor enim, nisi me animus fallit hic profecto, nisi si id est quod suspicor, quis enim modus adsit amori, etenim quod sit ingenium tantum, ni me quae Salium fortuna, sed tibi ingentes pop., interea sacra | haec, quando huc ven., quamobrem 20nisi si idest quod suspicor / mali haec non tam coniuctio quam tres partes orationis nuncupandae: quam ob rem , his praesertim iam noctibus, item alii per dedecora patrimoniis amissis, itemque senatus magna pars, ceterum mihi in dies magis auxiliorum, alioquin hoc fieri non potest, praeterea si no. d..

Critical apparatus

participia Eichenfeld-Endlicher: particia Bactivitatis B1xus suppl. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: us B Eichenfeld-Endlichertranseunt P Keil: transeant B Eichenfeld-Endlicherin Eichenfeld-Endlicher: ad B; del. B1indocmitus B1: indocmitus Binnoceo vel suppl. Keilinscior B Eichenfeld-Endlicher: om. del. KeilConiunctio est pars orationis] haec verba minio exarata BCopulativae] minio Bte B1at tuba t. Keil: at tuba r. B Eichenfeld-Endlicher; at tubar B; at tuba Parrhasius Pmiscerive B Keil: miserive Eichenfeld-Endlicher ut traditumPhoebi] foeibi BPhil.] fil. Bviginti et septem in app. Eichenfeld-Endlicher Bramanti coll. enumeratione coniunctionum quae sequitur: viginti et sex B edd.quando suppl. Keil{a}ut Eichenfeld-Endlicher: aut Bhaudquaquam] autquaquam B om. del., cf. adn. ad loc. Keilauxiliorum B edd.no d. B Keil: nona diem Eichenfeld-Endlicher

Quotation layer

Verg. Aen. 7, 744Verg. Aen. 4, 703 corp. s.] corpore solvo
Verg. Aen. 9, 1Sall. Catil. 3, 5Verg. Aen. 10, 743Enn. ann. 451 t.] terribili
cf. Prisc. ars 103, 4 cf. Serv. Aen. 9, 501 Verg. Aen. 9, 503 t.] terribilem

Verg. Aen. 1, 70Verg. Aen. 5, 691 s.] superest
Verg. Aen. 4, 112Verg. Aen. 4, 365Verg. Aen. 4, 112

Cic. Catil. 4, 17 est quidem hoc coeptum] est id quidem coeptum
Verg. Aen. 12, 931 d.] deprecor
Verg. Aen. 4, 327Ter. Haut. 514-515 Cliniae] Cliniai servos
Ter. Haut. 53Verg. Aen. 3, 454Verg. Aen. 3, 190Verg. Aen. 6, 347 ffe.] fefellit
Verg. georg. 2, 475Ter. Hec. 243 Phil.] Philumena

Ter. Eun. 696-697 veniet Chaerea. / Fraterne? Quando? Hodie] venit Chaerea. Fraterne? Ita. Quando?
Verg. Aen. 4, 317Sall. Catil. 3, 2Verg. Aen. 2, 54Cic. Catil. 2, 27Ter. Eun. 828 si tu quidem] siquidem tu istaec
Ter. Phorm. 405 tu]
Verg. Aen. 7, 299Lucr. 2, 927-928 animantium] animalis
Verg. georg. 2, 483 non possim naturae acquirere partes] ne possim naturae accedere partis
Verg. Aen. 9, 279Verg. Aen. 1, 570Verg. Aen. 7, 598Verg. ecl. 1, 31Ter. Haut. 614Ter. Andr. 249Verg. ecl. 2, 68Cic. Verr. I 10 sit] est
Verg. Aen. 5, 356Verg. Aen. 8, 475 pop.] populos
Verg. Aen. 8, 172Verg. Aen. 8, 172 ven.] venistis
Ter. Andr. 249-250Cic. Catil. 2, 23Sall. Catil. 37, 5Sall. Catil. 53, 1Sall. Catil. 20, 6 auxiliorum] animus adcenditur
Verg. Aen. 5, 64 no. d.] non diem