Sacerd.

Sacerd. 1, 8, 7 - 1, 10 tit.

Rationales duodecim: itaque, quoniam, enimvero, quia, quapropter, quoniamquidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, 10propterea: itaque si mihi stomachum moveritis, quoniam de moribus civitatis, enimvero Dave, sed quia provenere, quapropter te, quoniam quidem circ. v., quippe secundae res, ergo ausculta, Graiumque ideo, igitur colos, scilicet is superis, propterea quae nunc misera in maerore est. Inter causam autem et rationem hoc est, quod in ratione semper causa est, in causa vero non semper est ratio; et quod in ratione semper consilium continetur, in causa vero non semper. Causas habet Iuno ut irascatur Aeneae, non rationem; habet 1, 5rationem doctus ut sit litteratus, habet et causam. Nequidem ideo non est posita, quia sic iuncta Latina non est. Nam huic coniunctioni aliqua pars orationis interponi debet, 1, 5ac si dicamus ne ego quidem: nam nequidem ego nusquam lectum est, ideoque veluti barbarismus devitatur. Figurae coniunctionis aut simplices sunt, ut quoniam, aut compositae, ut quandoquidem. Ordo in tria dividitur: aut tantum praeponitur, ut ast 10ast illum ereptae magno; aut semper subiungitur, ut que arma virumque; aut et praeponitur et subiungitur, ut et et me saevus equis oriens, ut memet super ipsa dedissem. Quidam coniunctiones disiunctivas non putant oportere dici coniunctiones, hac ratione: si ideo dictae sunt coniunctiones 15a coniungendo, quae disiungunt non sunt coniunctiones. Sed errant: nam coniunctio eo dicta, quod verba coniungat non sensus. Ergo haec coniunctio disiunctiva sensus quidem separat, verba vero coniungit, unde nomen accepit. | DE INTERIECTIONE 20Interiectio est pars orationis adverbio persimilis, qua significantur animi variae passiones, quas quidam adfectus dicunt. Laetitiae vel laudis, ut va, ut Terentius va consilium callidum; irascentis vel dolentis, heu stirpem invisam; laetantis et irascentis, ut pro di immortales facinus indignum, Cicero pro di immortales, qui hic inluxit dies; laetantis et risus, ut 1, 5hahahae; admirantis, ut papae; dolentis, eheu. / Ne lacrima; admirantis et dolentis, ut o fortunati quorum iam moenia surgunt et o miserae quas non manus vel o dolor atque decus; hortantis, ut heia age rumpe moras. Item plurimae, quas adfectus faciunt animorum. DE SEPTIMO CASV

Quotation layer

Cic. Mur. 28 stomachum moveritis] homini vehementer occupato
Sall. Catil. 5, 9Ter. Andr. 206Sall. Catil. 8, 3Ter. Hec. 732Sall. Catil. 31, 9 circ. v.] circumventus
Sall. Catil. 11, 7Ter. Phorm. 62Verg. Aen. 4, 228Sall. Catil. 15, 5Verg. Aen. 4, 379Ter. Andr. 693 propterea quae] proptereaque

Verg. Aen. 3, 330Verg. Aen. 1, 1Verg. Aen. 5, 739 saevus] saevos
Verg. Aen. 4, 606

Ter. Andr. 589Verg. Aen. 7, 293Ter. Ad. 447Cic. Pis. frg. 1Ter. Haut. 83-84Verg. Aen. 1, 473Verg. Aen. 5, 623Verg. Aen. 10, 507Verg. Aen. 4, 569

Critical apparatus

quia Eichenfeld-Endlicher: qua Bpropterea quae B Eichenfeld-Endlicher: proptereaque Keilconsilium P: consiliam revera B edd.ast suppl. Keilet suppl. Keilsaevus Bramanti: foedus ex conflatione cum Verg. ecl. 3, 62 et me Phoebus amat, phoebus B Keiloriens B1: oriesns But] om. del. Keilhaec] om. del. Keillaetitiae B1: laetiae Bvel laudis ut va Keil: ut va vel laudis B Eichenfeld-Endlicherinvisam B1: visam Bdi B Keil: dii Eichenfeld-Endlicherimmortales suppl. Eichenfeld-Endlicher: immortale Bdi B Keil: dii Eichenfeld-Endlicherhahahae B1: haaae Beheu Bramanti coll. Ter.: heeu B; heu Eichenfeld-Endlicher