Sacerd.

Sacerd. 1, 10, 1 - 1, 11, 7

Septimus casus fit duobus ablativis pariter copulatis, qui locutionem habet ablativorum casuum, intellectum genetivorum. Nihil enim significat auferendi. 10Hic fit modis octo: aut ex participio et nomine, ut ducente dea, volente deo; aut ex nomine et participio, ut oratore declamante, Sacerdote docente; aut ex duobus participiis, ut docto exponente; aut ex duobus nominibus, ut bono homine; aut ex pronomine et nomine, ut me duce; aut ex nomine et pronomine 15... ut laetante me. Nam ex duobus pronominibus septimus casus fieri non potest. Quidam putant his casibus iunctis intellectum fieri dativi casus et vocari ipsum quoque septimum casum, ut est et magno se corpore miscet, sed errant, nam ibi, antiquorum more, 20ablativum pro dativo posuit, quod licet etiam si non iunxerimus duos ablativos {ponere ablativum scilicet pro dativo}, ut est haeret pede pes et parce metu Cytherea pro pedi, pro metui , quod septimus casus fieri non potest sine duobus ablativis et sine intellectu casus genetivi. | DE SYNCOPE Syncope est cum una vel plures litterae eliduntur, ut apparent rari nantes in gurgite vasto, id est natantes. DE SYNALIFA Synalifa est quando finita pars orationis in 1, 5vocalem vel in m litteram vel in s, altera parte orationis incipiente a vocali, eliditur, ut mene efferre pedem et mene incepto: sic in vocali. In m littera, m non sola perit in metro sed etiam vocalis quae eam antecedit, ut monstrum horrendum ingens. S vero littera eliditur sola, si a consonanti incipiat altera pars orationis, 10ut Lucretius mensibus frigus et alibi ex infantibus parvis. Cum vocali vero praecedente et iuncta perit s, si in eam finiatur pars orationis et sequens pars orationis incipiat a vocali, ut Vergilius rursus in secessu longo sub rupe cavata. Non tamen omnes syllabae quae sic cadunt, id est aut in 15vocalem aut in m aut in s, necesse est ut synalifam patiantur; sed quae synalifam patiuntur, sic cadant necesse est. Ceterum sunt quae sic eveniunt, non tamen eliduntur: {ut} de vocali, ut texunt umbracula vites et sucus pecori et lac subducitur agnis et Aeaeque insula Circae; de m, ut hic ver purpureum varios; et 20de s, ut ecce manus iuvenem interea. Hoc tamen scire debemus, quod versus percutientes, id est scandentes, interdum accentus alios pronuntiamus, quam per singula verba ponentes. Toro et pater: acutum accentum in to ponimus et in pa, scandendo vero inde toro pater Aeneas in ro 1, 5{et in ter}. Haec igitur in metro ideo suam non continent rationem, quia in ipsis nulla intellectus ratio continetur: nam ropater nihil significat. Inter syncopen ergo et synalifam hoc est, quod syncope ab ipsis ponitur poetis, nantes pro natantes; synalifa autem a nobis vel {a} pronuntiantibus vel pedes scandentibus fit. Cum a poeta plenum verbum ponatur, mene incepto, nos scandimus menincepto; 1, 10monstrhor nos percutimus, cum poeta posuerit monstrum horrendum; et infantibu parvis et rursin secessu longo scandimus, cum infantibus et rursus posuerit poeta. | DE DIAERESI Diaeresis est cum duae vocales in syllabam ductae, singulares pronuntiatae, dividuntur, ut aulae in medio 15et frugiferae, aulai et frugiferai. Huic contraria est synaeresis. DE SYNAERESI Synaeresis est cum dictio duarum syllabarum in unam cogitur, ut fixerit aeripedem pro aëripedem et hortator scelerum Oelides pro Eolides.

Critical apparatus

auferendi] auferendum Keil‹...›] ut auctore me aut ex pronomine et participio ut me legente aut ex participio et pronomine coni. Keil om. del. Keillitteram suppl. P: littera B edd.orationis B1: ontionis Beliditur Eichenfeld-Endlicher: dicitur Bmensibus Keil: mensib. B; mensibu Eichenfeld-Endlicherinfantibus Keil: infantib. B; infantibu Eichenfeld-Endlicherorationis P Eichenfeld-Endlicher: oratio Bomnes Keil: omnis B Eichenfeld-Endlicher om. Keilde s ut suppl. de s sed ut quasi e codice Keil edd. Bramantiecce Eichenfeld-Endlicherpercutientes B1: pecutientes Bscandentes suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: om. del., sed cf. Labhardt 1959, 71 fn. 11 Keil; cadentes Bsingula] singua Bponentes B edd. pronuntiantes coni. in app. Eichenfeld-Endlicher om. del. Labhardt 1958, 71 n. 12vel {a} pronuntiantibus in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: vel a pronuntiatib. B; vel a pronuntiantib. B1; vel a pronuntiantibus Eichenfeld-Endlichera B1: ad Bmenincepto Parrhasius P in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: mencepto B‘monst‹r›hor’] monsthor revera B edd.infantibu] infantib. Binfantibus et suppl. in app. Eichenfeld-Endlicher KeilDIAERESI Diaeresis est cum duae vocales in syllabam ductae, singulares pronuntiatae, dividuntur, ut aulae in medio et frugiferae, aulai et frugiferai. Huic contraria est synaeresis B sed diaeresis cum duae vocales in unam syllabam coniunctae diductae et singulares pronuntiatae dividuntur in app. Keil edd.: diheresi diheresis B; doctae revera B P edd.; singulare B edd.; frugae aulai et frugai B; fugae aulai et fugai Eichenfeld-EndlicherSYNAERESI Synaeresis] synheresi synheresis Baeripedem pro aëripedem Keil: eripedem pro aepipedem B Eichenfeld-Endlicher; eripedem pro aeripedem B1eolides B Eichenfeld-Endlicher: aeolides Keil

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 632Verg. Aen. 1, 303Verg. Aen. 10, 92

Verg. Aen. 6, 727Verg. Aen. 10, 361Verg. Aen. 1, 257

Verg. Aen. 1, 118

Verg. Aen. 2, 657Verg. Aen. 1, 37Verg. Aen. 4, 181Verg. Aen. 3, 229 rursus] rursum
Lucr. frg. 16Lucr. 1, 186

Verg. ecl. 9, 42Verg. Aen. 3, 386 Aeaeque] Aeaeaeque
Verg. ecl. 9, 40Verg. Aen. 2, 57

Verg. Aen. 2, 2

Verg. Aen. 3, 354 aulae in medio] aulai medio

Verg. Aen. 6, 802Verg. Aen. 6, 529