Sacerd.

Sacerd. 1, 11, 8 - 1, 12, 7

DE TMESI Tmesis, hoc est intercisio, sic fit, cum in medio unius verbi alterum interponitur, ut est septem conpacta trioni: positum verbum est conpacta inter septemtriones. DE ENALLAXI VEL ENALLAGE Enallaxis vel enallage est, cum 5contra naturam suam verbum positum hoc significat, ac si proprium verbum poneretur: ut est rursum, hoc significat quod rursus. 10DE SOLOECISMO Nunc de soloecismo ceterisque vitiis tractemus, quibus expositis docebimus quid vitare vel dicere debeamus. Soloecismus dictus est duobus modis: vel quod sit το σου 1, 15λόγου ακισμός, id est integrae laesio dictionis; vel quod aliquando Soloicoi, Cilicienses cives, Athenas profecti, non integre loquentes, vitioso sermoni de vocabulo suo nomen dederunt. Soloecismus dictus est duobus modis: vel quod sit το σου 1, 15λόγου ακισμός, id est integrae laesio dictionis; vel quod aliquando Soloicoi, Cilicienses cives, Athenas profecti, non integre loquentes, vitioso sermoni de vocabulo suo nomen dederunt. Fit autem soloecismus modis XVI. Per inmutationem generum pronominum, ut Terentius habeas quicum cantites pro cum qua cantites, et Plautus sed quis illaec mulier est pro sed quae il|laec. Per casus, ac si dicas sequor homine pro sequor hominem, 1, 5Terentius ita ut vobis decet pro ita ut vos decet. Per numeros, vos, o Calliopa, precor et pars in frusta secant.

Quotation layer

Verg. georg. 3, 381 conpacta] subiecta Verg. georg. 3, 381 (Ribbeck 1866 p. 211: ‘sic septem conpacta trioni pro subiecta, inde explicandum quod ecl. II 36 scripsit poeta septem compacta cicutis’.)

Ter. Ad. 750Plaut. Mil. 361; Plaut. Epid. 533

Ter. Ad. 491 ita] quaeso

Verg. Aen. 9, 525 Calliopa] Calliope
Verg. Aen. 1, 212

Critical apparatus

DE TMESI Tmesis, hoc est intercisio, sic fit, cum in medio unius verbi alterum interponitur, ut est ‘septem conpacta trioni’: positum verbum est ‘conpacta’ inter ‘septemtriones’] om. del. Hantsche 1911, 55; est verbum Keilenallaxis vel enallage est Keil: om. del. Hantsche 1911, 51 et sqq.; enallaxis est vel enallage B Eichenfeld-Endlicher; verum Eichenfeld-Endlichertractemus B: tractamus Eichenfeld-Endlicher ut ex codice; tractabimus Keil; haec verba addita esse ab manu eiusdem, qui caput barbarismi post soloecismi posuit Hantsche 1911, 51 et sqq.aliquando B1: aliquanq Bsoloicoi Bramanti: soloecoe B Eichenfeld-Endlicher; σόλοικοι Keilcilicienses Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: sicilienses Bsermoni in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: sermone B Eichenfeld-EndlicherXVI] sedecim Keil‘sequor homine’] an scripserit sequor homini Calliopa] calliope edd.