Sacerd.

Sacerd. 1, 3, 3 - 1, 3, 12

Verbum autem dicitur, quod verberato aere fiat, ideoque et vox aer ictus. Formae verborum sunt duae, personalis et inpersonalis. Formae verborum personas recipientium sunt quattuor: prima 20profertur o littera, ut amo; secunda r, ut amor; tertia m, ut sum; quarta i, ut odi novi. Illorum verborum quae personas non recipiunt, formae sunt duae: prima est quae profertur syllaba tur, ut itur sedetur ambulatur; altera et, ut taedet, pudet, paenitet, piget. Qualitas in verbis aut finita est, ut amo, aut infinita, ut 25amare. Genus in verbis, id est species vel adfectus vel significatio, dividitur in novem: activum, passivum, deponens, neutrum, commune, inchoativum, defectivum, frequentativum, inpersonale. 30Activum o littera terminatur et r accepta facit passivum, ut amo amor. Passivum r littera terminatur et, ea amissa, redit in activum, ut scribor scribo. Deponens r littera terminatur et eam amittere non potest. Si autem amiserit, Latinum non est, ut luctor loquor. Nam quod 1, 5Terentius in Hecyra posuit eique anulum dum luctat detraxisse pro luctatur: non sic posuit, ut sit luctat activum faciens ex se passivum luctatur, sed ut sit lucto neutrum, | luctor deponens, ut obsono et obsonor. Utrumque enim in unum intellectum activitatis cadit. 10Deponens dictum est tribus causis: vel quod activitatem in intellectu teneat et passivitatem deponat; vel quod passivitatem in declinatione teneat et activitatem deponat; vel e contrario, quod r litteram deponere non potest. Quidam putant ideo dici deponens quod de quattuor participiis unum deponat, sed errant: nam 15quattuor habet, luctans luctaturus luctatus luctandus. Neutrum o littera terminatur et r accipere non potest: nam Latina non sunt, ut ambulo, sedeo, pendeo, vapulo: ambulor, sedeor, pendeor, vapulor nemo dicit. Communis r littera terminatur et eam amittere non 20potest; quam si amiserit, Latina non erunt, ut criminor te et criminor a te.

Critical apparatus

fiat B1: fit Br B: or edd. ut traditumamissa revera B Keil ut e coniectura: om. Eichenfeld-Endlicher ut traditumdetraxisse] detraxisse ex detraxitsse B1‘lucto’] luctas luctat Keilluctor P Keil: luctatur B Eichenfeld-Endlicher; luctaris luctatur Keilvapulor suppl. KeilCommunis] commune sed subintellegendum videtur species verborum non genus, cf. Eichenfeld-Endlicher 1837 app. ad. loc. KeilLatina non erunt] Latinum non erit Keil

Quotation layer

Ter. Hec. 829 eique] illi