Sacerd.

Sacerd. 1, 13, 6 - 1, 14, 3

25Per transmutationem litterarum, ac si dicas ohminem pro homine. Per accentum, ac si dicas iste et te acuas, cum is debeas. Per immutationem loquellarum, ac si Graecum nomen Latine dicas vel scribas, vel Latinum nomen Graece scribas vel dicas: ut puta si philosophum per f scribas, cum per p et h 1, 5scribere debeas; vel si felix scribas per p et h, cum f ratio exigat. Per immutationem accentuum, ac si dicas Ceres ce longa{m}, cum brevis sit, et res breve, cum sit longa. Haec vitia, cum dicuntur, barbarismi sunt, cum scribuntur, barbarolexeis; et cum dicuntur a nobis, vitia sunt, cum a 10poetis, metaplasmi. Inter barbarismum et soloecismum hoc est, quod soloecismus Latinus est sermo perversus, barbarismus vero nullam Latini sermonis continet rationem; et quod soloecismus pluribus partibus orationis fit, barbarismus una quamvis et soloecismus potest 15interdum una parte orationis fieri, ac si dicas uni habete. DE METAPLASMIS VEL FIGVRIS Inter figuram et metaplasmum hoc est, quod figura virtus est veniens ex soloecismo, metaplasmus vero veniens de barbarismo. De quibus mixte tractabimus. 1, 20Metaplasmus vel figura est dictio aliter composita quam debet metri vel decoris causa. Huius species sunt plurimae, sed maxime necessariae hae: prothesis, epenthesis, paragoge, aphaeresis quae et encope vocatur, syncope, apocope, antithesis, metathesis, systole, ectasis, diaeresis, episynaliphe, synaliphe, ecthlipsis, 25protheseon parallage. DE PROTHESI Prothesis est, cum in prima parte dictionis aut littera plus est aut syllaba: littera, ut gnatique; syllaba, ut tetulisset pedem.

Critical apparatus

transmutationem Bramanti: immutationem B edd.pro B1: pho Bhomine B: hominem edd.accentum P edd. ut e codice: actutum revera Bet suppl. Keilvel scribas B: om. edd.long{a} Keil: longa B Eichenfeld-Endlicherbrevis Eichenfeld-Endlicher: urebes Bbreve qui subintellegunt syllaba B Eichenfeld-Endlicher: brevi Keilbarbarolexeis Bramanti: barbaroelexis B; barbarolexis edd.cum suppl. KeilDE METAPLASMIS VEL FIGVRIS] om. Hantsche 1911, 69vel figura est Keil: est vel figura B Eichenfeld-Endlichersystole] synstole Bepisynaliphe] episynaloephe edd.synaliphe suppl. Bramantiecthlipsis Eichenfeld-Endlicher: ellipsis B; eclipsis B1tetulisset B edd. coll. Ter.: tetulissem P in app. Keil

Quotation layer

Verg. Aen. 6, 116Ter. Andr. 808 tetulliset] tetulissem