Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 14 - 1, 14, 23

DE SYNALIPHE Synaliphe est, cum de convenientibus inter se litteris priorum fit elisio. Haec fit modis tribus, sicut ante monstravi. DE ECTHLIPSI De hac supervacuum est dicere, quia 5synaliphae similis est. Quidam tamen inter synaliphen et ecthlipsin hoc interesse voluerunt, ut synaliphe sit vocalium, ecthlipsis vero consonantium. DE PROTHESEON PARALLAGE Protheseon parallage est, cum altera praepositio pro altera ponitur, ut cui tantum de te 10licuit pro in te. DE ACYROLOGIA Acyrologia est dictio inconvenienter et inproprie prolata, ut est hunc ego si tantum potui sperare dolorem pro timere. Proprie enim speramus bona timemus mala. DE ΚΑΚΕΝΦΑΤO Cacenfaton est oratio turpem significationem 15habens non turpibus verbis, ut lepus tute es et pulpamentum quaeris et Cicero filiusque eius inpubes nudus stans sub fornice. DE AESCHROLOGIA Aeschrologia est verborum turpitudo non intellectus, conprime sis iram et arrectique ora tenebant et Cicero teneat nunc Metellus testes meos. Inter cacenphaton ergo et aeschrologian hoc est, quod cacenphaton honestis verbis 1, 5turpem continet sensum; aeschrologia vero obscenis verbis honestus exprimitur intellectus. | 5DE PLEONASMO Pleonasmos est unius verbi adiectio amplius quam exigit sensus, ut sic ore locuta est. DE PERISSOLOGIA Perissologia est multorum verborum ad sensum exprimendum supervacua adiectio, ut est ibant qua poterant et qua non poterant non ibant. 1, 10DE MACROLOGIA Macrologia est oratio longa sine cultu, ut est retro, unde venerant, domum reversi sunt. DE TAVTOLOGIA Tautologia est eiusdem sensus vel verbi iteratio, ut est ego ipse feci et qualem pateris libamus et auro pro aureis pateris: duo posuit pro uno, ut media testudine templi 15/ septa armis.

Critical apparatus

de synaliphe synaliphe B P edd.: de ecthlipsi ecthlipsis Parrhasius P; om. del. Hantsche 1911, 54de ecthlipsi suppl. Eichenfeld-Endlicherquia coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: quae B Eichenfeld-Endlichersynaliphe] synalipha BDE PROTHESEON PARALLAGE Protheseon parallage est, cum altera praepositio pro altera ponitur, ut ‘cui tantum de te licuit’ pro ‘in te’] om. del., cf. adn. ad loc. Hantsche 1911, 57DE ACYROLOGIA] de ceteriis vitiis Keilsperare] sprerare Bmala Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: bona Bde κακενφατo B: de κακεμφατωι Eichenfeld-Endlicher; de cacenphato Keilcacenfaton B1: cakenfaton B; cacemphaton Eichenfeld-Endlicher; cacenphaton Keilnon turpibus] in turpibus Eichenfeld-Endlicher; inturpibus Keil; turpibus B; ·n· turpibus B1es et P edd.: est revera Binpubes B: inpuber edd.conprime coni. in app. coll. Plaut. quia reprime non habet turpitudinem Eichenfeld-Endlicher Keil: reprime B Eichenfeld-Endlicherarrectique B sed Ribbeck 1866, 211 tribuit hoc verbum malignitati obtrectatoris pro illo Vergiliano intentique, cf. adn. ad loc. edd.honestis] inhonestis coni. in app. Eichenfeld-Endlicherhonestus exprimitur intellectus Eichenfeld-Endlicher: honestus exprimitur interiectus B; honestum exprimit intellectum Keilvenerant revera B Keil: venerunt Eichenfeld-Endlicherqualem] quallem B

Quotation layer

Verg. Aen. 6, 502

Verg. Aen. 4, 419 tantum potui] potui tantum

Ter. Eun. 426Cic. Verr. II 2, 154 filiusque eius inpubes nudus stans sub fornice] huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat

Plaut. Truc. 262 iram] eiram
Verg. Aen. 2, 1 arrectique] intentique
Cic. Verr. II 2, 139 nunc Metellus testes meos] iam sane meos testis Metellus

Verg. Aen. 1, 614; et 9, 5

Verg. georg. 2, 192Verg. Aen. 1, 505-506