Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 44 - 1, 14, 53

DE SYNLEMPSI PRIMA Synlempsis prima fit, cum dictio singularis plurali alligatur, ut pars in frusta secant. DE SECVNDA SYNLEMPSI Secunda synlempsis e contrario 15fit, cum dictio pluralis singulari concluditur, ut hic illius arma, / hic currus fuit. DE TERTIA SYNLEMPSI Synlempsis tertia fit hoc modo: plurali vel singulari dictioni casus necessarius primo adtribuitur, ... ad quam sit alter casus necessario inducendus, et non adnectitur, ut est in plurali quidem numero sic, 1, 5aspice bis senos laetantes agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo ... . Hucusque necessarius est casus cycnos; nam in hoc, ut reduces illi ludunt stridentibus alis, cycni necessarius casus non dicitur, 10sed sufficit et ad hunc intellectum ante positum verbum, cycnos. Tale est, populo ut placerent quas fecisset fabulas: supra enim fabulae subauditur. De singulari vero sic est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae id est natam; et invenies alium, si te hic fastidit Alexis: 15supra Alexim subauditur. Ergo tertia synlempsis fit duobus modis de numero utroque. DE ANACOLVTHO Anacoluthon est dictio non habens verba sibi necessario iungenda, ac si ponamus quamquam et non subiungamus tamen, quod verbum necessario iungendum 1, 10est. Quod genus figurae anacoluthon primum vocatur, ut quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, / incipiam: non intulit tamen. Secundum anacoluthon fit cum tamen subiungimus, cum non praeposuerimus quamquam, ut tamen haec quoque siquis / 15captus amore leget. Tertium anacoluthon est cum oratio, in qua et quamquam et tamen necessaria sint duo verba, nullum habeat, ut | Marco Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior et cetera. Hic enim, si integra esset oratio, sic posuisset, quamquam Marco 20Lepido cum omnibus copiis Italia pulso tamen segnior. DE ANADIPLOSI Anadiplosis est, cum ultimum verbum dictionis praecedentis in sequentis principio iteratur, ut sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens. DE ANAPHORA Anaphora est, cum idem verbum in principio tam primae quam secundae ponitur dictionis, ut 1, 5nate, meae vires, mea magna potentia, solus nate patris summi qui tela Typhoea temnis. DE EPANALEMPSI Epanalempsis fit hoc modo: idem verbum ponitur in clausula, quod in principio dictionis, ut pater, inquam, hospitis me lumine orbavit, pater. 10DE EPIZEVXI Epizeuxis est eiusdem verbi repetitio cum impetu pronuntiationis, ut me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum o Rutuli.

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 212

Verg. Aen. 1, 16-17

Verg. Aen. 1, 393-395Verg. Aen. 1, 397Ter. Andr. 3Verg. Aen. 7, 268Verg. ecl. 2, 73 Alexis] Alexin

Verg. Aen. 2, 12-13

Verg. ecl. 6, 9-10

Sall. hist. frg. 1, 84

Verg. Aen. 10, 180-181

Verg. Aen. 1, 664-665

Verg. Aen. 9, 427-428

Critical apparatus

synlempsis prima B1: synlempsis fiprima Bin revera Be contrario suppl. Bramanti: contraria B addendum esse primae in app. coni. Eichenfeld-Endlicher, quae est contraria primae vel contrario fit vel contra fit in app. coni. Keil edd.lac. in app. coni. excidisse haec deine alia dictio additur Keilquam B1: quem Bdicitur] adicitur Keilplacerent P Eichenfeld-Endlicher: placeret B; placere B1fabulae Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: fabula Biungere nostrae P Eichenfeld-Endlicher: iungerere nostrae Bsi te hic P Eichenfeld-Endlicher: sic si te ic BDE ANACOLVTHO] de anacoluthon Biungenda B1: iunctagenda Bet non suppl. Eichenfeld-Endlicher: et B; nec Parrhasius P Keilsubiungamus Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: subigamus Biungendum] subiungendum Keilintulit suppl. Parrhasius P Keil: tulit B Eichenfeld-EndlicherHic enim] hic enim hic enim Bposuisset B1: posuitiisset Bcopiis B1: coepiis Bpraecedentis in suppl. Keilsequentis suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: sequenti B Eichenfeld-Endlicherdictionis Eichenfeld-Endlicher: dictioni Borbavit Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: orbabit B