Sacerd. 1, 14, 54 - 1, 14, 63
14DE PARONOMASIA Paronomasia est, cum iteratur dictio
15litteris vel syllabis demutatis: litteris, ut ‘nam inceptio est amentium,
16haud amantium’; syllabis, ut Cicero ‘nam qui nunc es‹t›
17locus disertissimus, erit locus desertissimus’. Syllabis quidem sic:
18nam quod supra fuit ‘est’, posuit postea ‘erit’: mutavit syllabas;
19litteris vero sic: nam quod supra ‹‘disertissimus’ fuit, postea›
20desertissimus posuit: litteras commutavit.
1DE SCHESI ‹ONOMATON› Sc‹h›esis onomaton est, cum
2singulis nominibus epitheta iunguntur, ut
3‘et malesuada Fames et turpis Egestas
4pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus’.
2DE PAROMOEOSI Par{h}omoeon est, cum multorum
3verborum diver|sorum initia similibus litteris proferuntur, ut
4‘casus Cassandra canebat’ et illud, ‘Clitipho consilia consequi
1, 5consimilia’.
6DE HOMOEOTELEVTO Homoeoteleuton, quod contrarium
7parhomoeo est, fit hoc modo: cum diversae orationis fines
8isdem litteris terminantur, ut ‘caesa iungebant foedera porca’.
9DE HOMOEOPTOTO Homoeoptoton est oratio excurrens
10per eosdem casus, ut
11‘hoc Ripheus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
12laeta facit’
13et ‘Acamasque Thoasque’ et
14‘fores effregit atque in aedes inruit
15alienas’:
16omnes enim casus similes sunt.
17Homoeoptoton quidam hirmo simile esse putant, errantes.
18Nam hirmos ab homoeoptoto hoc distat, quod hirmos cum
19similibus casibus struatur, tam‹en› etiam ordinis necessaria‹m›
20continet rationem; homoeoptoton vero similes tantum exigit
21casus.
1DE ISO Ison est res pares in diversa qualitate eodem fine
2laudis vel detractionis iungendae, ut ‘latro’ et ‘gladiator’ pares sunt
3detractione, ‘beneficus’ et ‘integer’ pares sunt laude. Sic Sallustius
4‘magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii: Caesar beneficiis
1, 5ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato; ille
6mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem
7addiderat’.
3DE HOMOEO Homoeon est res similis in eadem qualitate
4eandem laudem vel detractionem habens, ut ‘fur’ et ‘fur’ similes
1, 5sunt, et ‘orator’ et ‘orator’ similes sunt, ut est
6‘illum indignanti similem similemque minanti
7aspiceres’
8Inter ‘par’ ergo et ‘simile’ hoc est, quod ‘par’ de diversis venit,
9‘simile’ de isdem.
1DE DIAERESI Diaeresis est quam latine divisionem dicimus.
2Haec est unius rei separatio, ut puta vinum vel unus taurus dividitur,
3sic Vergilius,
4‘vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes |
1, 5litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
6dividit’:
7non partitur, quoniam unum corpus est vini.
1DE MERISMO Merismos, quam nos partitionem vocamus,
2fit hoc modo: cum multae res separantur, ut puta pecora multa
3partiuntur,
4‘quam septem ingentia victor
1, 5corpora fundat humo et numerum cum navibus aequet;
6et socios partitur in omnis’:
7non dividit, qui‹a› septem sunt, non unum corpus.
8Hac ratione poetae quidem indifferenter utuntur: nam Vergilius
9‘mecum partire laborem’ pro ‘divide’; et Lucanus, ‘Divisere
10deos’ pro ‘partiti sunt’.
11Oratores vero certe ponunt, ut Cicero in Verrinis ‘Quid? cum
12accusationis tuae dividere membra coeperit’ – non partiri, quia
13una accusatio est – ‘et in digitis singulas partes constituerit’; non
14divisiones, quoniam multae res partiendae sunt post accusationem
15divisam. Sic ipse in rhetoricis, ‘partitur apud Terentium optime
16senex’ – non dividit, quia intulit diversas res, non unam –
17‘“eo pacto et gnati vitam et consilium meum
18cognosces et quid facere in hac re te velim”’.
7Tropi{s} similes sunt metaplasmi‹s› non, ut quidam
8putant, dissimiles, dicentes quia metaplasmi vitia habent, tropi
9vero virtutes. Nam in ambobus utraque reperimus: ergo potestate
1, 10pares nomine separantur.
Quotation layer
Ter. Andr. 218
Verg. Aen. 6, 275-276
Verg. Aen. 3, 183Ter. Haut. 209
Verg. Aen. 8, 641
Verg. Aen. 2, 394-395Verg. Aen. 2, 262Ter. Ad. 88-89
Sall. Catil. 54, 1
Verg. Aen. 8, 649-650
Verg. Aen. 1, 195-197
Verg. Aen. 1, 192-194Verg. Aen. 11, 510Lucan. 2, 35Cic. div. in Caec. 45 Quid? cum accusationis tuae dividere membra coeperit] quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit
Cic. div. in Caec. 45 et in digitis singulas partes constituerit] et in digitis suis singulas partis causae constituere
Cic. inv. 1, 33 Terentium optime senex] Terentium breviter et commode senex
Ter. Andr. 49
Critical apparatus
Paronomasia est] paronomalisia est paronomasia est Bhaud Eichenfeld-Endlicher: aut Best suppl. Eichenfeld-Endlicher: es Bdesertissimus Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: disertissimus Bmutavit] mutabit Bdisertissimus fuit postea suppl. B Keildesertissimus Keil: disertissimus B Eichenfeld-Endlicherposuit B1: potuit Bonomaton suppl. KeilSc‹h›esis] scesis Bsenectus B1: secectus Bde paromoeosi par{h}omoeon Eichenfeld-Endlicher: de paromoeosi parhomoeon B; de parhomoeo parhomoeon Keilut B1fines Keil: finis B Eichenfeld-Endlicherhirmo] heirmo Eichenfeld-Endlicherhirmos B Keil: heirmos Eichenfeld-Endlicherhirmos B Keil: heirmo Eichenfeld-Endlichertamen suppl. Parrhasius P: tam revera B; tum edd.etiam] om. del. Parrhasius Pordinis necessariam continet rationem Parrhasius P: ordines necessaria continet rationem B; ordines necessario continet et rationem Eichenfeld-Endlicher; ordinem necessaria continet ratione Keilsimiles Keil: similis B Eichenfeld-Endlicheriungendae B Keil: iungens Eichenfeld-EndlicherDE HOMOEO] de homoeon Bres similis] res similes Keilhabens] habentes Keilet Eichenfeld-Endlicher: et Bquia septem P edd. ut e codice: quiseptem revera B; quiaseptem B1ratione B Eichenfeld-Endlicher: dictione Keildivisere B1: dedisere Boratores B1: oratore Bcoeperit B1: qoeperit Bdivisiones Keil: divisionis B Eichenfeld-Endlichertropi{s} similes sunt metaplasmis suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: de tropis Keil; strofis similes sunt metaplasmi B; tropis similes sunt metaplasmi Eichenfeld-Endlicherquidam B1: qui Btropi] strofi B