Sacerd. 1, 14, 64 - 1, 14, 73
1DE ANTONOMASIA Antonomasia est {cum} vocabulum
2quod sine nomine proprio positum loco fungitur proprietatis, ut
3‘Latona natum’ ponimus et ‘Apollo’ intellegitur.
4Haec fit modis quattuor: ab animo, a corpore, ab his quae
5extrinsecus nuncupantur, a loco. ‹Ut› ‘magnanimusque Anchisiades’
6‹et› ‘ergo his aligerum dictis adfatur amorem’ et
7‘o qui res hominumque deumque
8aeternis regis imperiis et fulmine terres’ |
9et ‘Delius inspirat vates’: ab animo ‘Aeneas’, a corpore ‘Cupido’,
10ab his quae extrinsecus sunt ‘Iuppiter’, a loco ‘Apollo’. In uno loco
11omnia, ‘‹armipotens praesens belli Tritonia virgo›’: ab ‹his
12quae› extrinsecus ‘armipotens’, ab animi voluntate ‘praesens
13belli’, a loco ‘Tritonia’, a corpore ‘virgo’, quamvis sit hoc nomen
14virgo commune animi, quod casta, ‹et› corporis, quod intacta.
3DE ALLEGORIA Allegoria est dictio aliud significans quam
4continetur in verbis, ‹ut› ‘et iam tempus equum fumantia
1, 5solvere colla’, qua significatur carmen esse finitum.
6Huius species ex plurimis necessariae sunt septem: ironia,
7astismo‹s›, sarcasmo‹s›, antiphrasi‹s›, ‹cacophemia›, aenigma
8sive griphus, paroemia.
9DE IRONIA Ironia est oratio cum inrisione, pronuntiatio
10dictionis in contrarium redigens intellectum, ut est
11‘egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
12tuque p.m.m.n.’.
13Haec enim dictio nis‹i› aliter pronuntietur quam qualitas
14sua{m} postulat, non erit voluntati dicentis apte positus intellectus.
1DE ASTISMO Astismos, quem quidam charientismon
2dicunt, dictio est urbanitate et faceta gratia composita, ut Terentius
3‘Tum quod dem ei, ‘recte’ est: nam nihil esse mihi religio est
4dicere’.
1, 5Astismos fit tribus modis.
6Per euphemian, ac si dicamus fata ‘Parcas’, quod non parcant;
7quale est exemplum, quod posuimus, Terentianum.
8Per cacenphaton, ut est illud Plautinum ‘Conprime sis iram’:
9nam rem turpem sonat utpote ‹a› meretricis ancilla dicta oratio.
10Per similitudinem, quo modo dictum est de Carbone qui,
11mortuo Crasso, homine felice inimico suo, ante obscurus florere
12coepit: ‘postquam Crassus carbo factus’ est, id est periit, ‘Carbo
13crassus factus est’, id est res ante mortua revixit, id est ad florem
14pervenit. Et illud de Pompeio, qui co|loris erat rubei sed animi
15inverecundi, ‘quem non pudet et rubet, non est homo sed sopio’.
16Sopio autem est aut minium aut piscis robeus aut penis.
1DE SARCASMO Sarcasmos est oratio cum insultatione, ut
2est
3‘en agros et quam bello, Troiane, petisti,
4Hesperiam ‹m›etire iacens’,
1, 5et Cicero ‘en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum
6servus accuset’.
7Inter ironiam ergo et sarcasmon hoc est, quod ironia contrarium
8dictioni continet sensum cum inrisione, sarcasmos vero
9eodem modo quo dicitur intellegatur necesse est, quamvis cum
10inrisione.
18DE ANTIPHRASI Antiphrasis est, cum ponitur verbum
19bonum pro malo, malum tamen significat, ut ‘Parcae’ ab eo quod
20non parcant, et ‘Eumenides’ ab eo quod nulli ‘eumen‹e›is’ sunt,
21id est propitiae. Antiphrasin alii euphemian vocant.
1DE CACOPHEMIA Cacophemia {est}, quam quidam dysphemian
2vocant, e contrario euphemiae fit: nam verbum malum
3pro bono ponitur, sed tamen bonum intellegitur, ut est ‘pro
4su{p}preme Iuppiter’, id est summe non infime.
3DE AENIGMATE Aenigma vel griphus est dictio obscura,
4quaestio vulgaris, allegoria difficilis, antequam fuerit intellecta,
1, 5postea ridicula, ut est ‘mater me genuit, eadem mox gignitur ex
6me’; de glacie, quae, de aqua procreata, aquam soluta{m} parit, vel
7carbo de flamma natus ‹flammam› gignit; Vergilius de ore putei
8‘tris patea{n}t caeli spatium non amplius ulnas’.
9DE PAR{H}OEMIA Par{h}oemia est vulgaris proverbi usurpatio
10ad aliquam rem significandam, cum aliud intellegitur quam
11quod dictione monstratur, ut ‘adversum stimulum calces’,
12quo{d} significatur contra pessimos vel potentiores audere
13stultum esse.
14DE ANASTROPHE Anastrophe est duorum verborum transversa
15dictio, | ut ‘Italiam contra’ id est ‘contra Italiam’, et ‘ipsis ex
16vincula sertis’ pro ‘ex ipsis sertis vincula’.
Quotation layer
Verg. Aen. 5, 407Verg. Aen. 1, 663Verg. Aen. 1, 229-230Verg. Aen. 6, 12Verg. Aen. 11, 483
Verg. georg. 2, 542
Verg. Aen. 4, 93-94 p.m.m.n.] puerque tuus magnum et memorabile nomen
Ter. Haut. 228Plaut. Truc. 262
Verg. Aen. 12, 359-360Cic. Deiot. 17
Ter. Ad. 196
Verg. ecl. 3, 105
Ter. Phorm. 78
Verg. Aen. 1, 13Verg. ecl. 6, 19
Critical apparatus
om. del. Keilextrinsecus] extrensecus BUt suppl. Keilet suppl. Keilomnia] ab extrinsecus fort. errore typograhphi Eichenfeld-Endlicherarmipotens praesens belli Tritonia virgo suppl. Eichenfeld-Endlicherab B Eichenfeld-Endlicher: om. del. Keilhis quae suppl. Bramanti: om. B edd.extrinsecus] extrensecus Bvirgo B Eichenfeld-Endlicher: om. del. Keilcasta et suppl. Eichenfeld-Endlicher: castaq B; casta B1ut suppl. Keilequum Eichenfeld-Endlicher: equm Bqua B Eichenfeld-Endlicher: quo Keilseptem Keil: ex B; sex Eichenfeld-Endlicher; fort. haec Parrhasius Pastismos suppl. edd.: astismo revera B; asteismos Eichenfeld-Endlichersarcasmos suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: sarcasmo Bantiphrasis suppl. P Eichenfeld-Endlicher: antiphrasi Bcacophemia suppl. Keilparoemia] parhoemia Bpronuntiatio] pronuntiatione coni. in app. Keildictio nis‹i›] dictionis revera B edd.sua{m}] om. del. Eichenfeld-Endlicher del. KeilDE ASTISMO Astismos] de asteismo asteismos Eichenfeld-Endlicherquem Eichenfeld-Endlicher: quam BAstismos] asteismos Eichenfeld-Endlicherdicamus P: dicimus B edd.conprime Keil: reprime B Eichenfeld-Endlicherturpem sonat utpote a meretricis Eichenfeld-Endlicher: turpersonat ut poetae meretricis Bquo B1: quod Best] Sacerdoti verbum restitui cum Hauptio; editores versui laudato tribuerunt, cf. adn. ad loc. Bramantiperiit] perit Bcrassus B1: cassus Bmortua revixit Eichenfeld-Endlicher: motua raevixit Bnon est B edd.: est non Bücheler 1880, 400; cf. adn. ad loc. sopio sopio B cum Lunello, cf. adn. ad loc. Bramanti: ropio ropio edd. ut traditum, sed Keil dubitanterminium] nimium Bpiscis B1: piccis Bpenis] pene Binsultatione Parrhasius P coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: exultatione B Eichenfeld-Endlichermetire suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: etire Bdicitur] digitur Bsignificat] significatur Keileumeneis Bramanti: eumenis B; εὐμενεῖς edd. om. del. Keilsu{p}preme Keil: suppreme B Eichenfeld-Endlichersoluta{m} Keilparit Eichenfeld-Endlicher: paro Bflammam suppl. Eichenfeld-Endlicherpatea{n}t P Eichenfeld-Endlicher: pateant Bde par{h}oemia par{h}oemia Eichenfeld-Endlicher: de parhoemia parhoemia Bquo{d} Eichenfeld-Endlicher