Ps. Prob. cath. 1, 20 - 1, 29
                    120 ‹...›
21‘C’ littera unum nomen reperitur terminatum generis
neutri declinationis III: ‘‑is’ enim facit genitivo, ‘hoc lac huius lactis’.
1, 10Quidam putant ‘hoc lact’ debere dici, sed non legi nisi in Varrone
de lingua Latina. Vergilius ‘lac mihi non aestate nova d.’, Plautus
‘hoc lacte’ declinavit ubique, ‘sicut lacte lactis simile est’, numero
tantummodo singulari. Nam quod Plautus posuit ‘lactes’ {i} non a
nominativo ‘hoc lac’ vel ‘hoc lacte’, sed ‘hi lactes’ genere masculino
numero semper plurali. Sunt autem ‘lactes’, partes corporis in
intestinis pinguissimae.
22‘D’: hac littera nullum nomen repperi terminatum: doceat
5declinationem qui potuerit reperire. 
23‘E’ littera terminata nomina generis masculini et feminini
non inveni Latina, sed Graeca ‘‑e’ producta terminata, quae aut
Graeca ratione ‹declinabuntur – nulla ratione› Latinitatis –, ut
‘haec Danae huius Danaes’, qua syllaba nullus genetivus Latinus
10terminatur; aut ‘‑e’ in ‘‑a’ mutans nominativo, declinabitur ratione
primae declinationis, ‘‑ae’ diphthongo faciens genetivum, ‘Dana‹a
Dana›ae, Helena Helenae’. Generis neutri Latina nomina repperi
‘‑e’ terminata, sed correpto, quae ‘‑is’ facientia genetivo declinabuntur
secundum rationem tertiae declinationis, ‘hoc suave huius
15suavis, hoc monile huius monilis’. ‘Hoc praesepe huius praesepis’
hoc genere declinatur: nam quod Plautus ‘haec praesepes mea
est’, genere feminino, sicut apud Graecos, auctoritas est, non ratio
– ‘‑pes’ enim terminata nomina, sive correpta sive producta, aut ‘‑tis’
facient genetivo aut ‘‑dis’, ‘praepes praepetis, pes pedis’. Nam dapes
5numero semper plurali declinantur, dapem tantummodo legi
numero singulari; sicut multorum nominum aliqui casus inveniuntur,
ut ‘sponte, tabo, Iuppiter o Iuppiter’. Nam qui declinat
‘hic Iuppiter huius Iovis’ potest et ‘hic Phoebus huius Apollinis’
declinare et ‘haec Minerva huius Palladis’ et ‘hic Hercules huius
10Alcidae’. {‘E’ ergo nomina terminata Graeca sunt, ut ‘haec Danae,
Euterpe, Circe, Agave’, et si quis voluerit declinare, hoc modo faciet
secundum Graecos: immo addat in genetivo ‘‑es’ et in accusativo ‘‑en’
et faciet ‘huius Danaes’, unde est illud ‘aestiferae Libyes’, ‘hanc
Danaen’; ablativum enim, quia Graecum est, non habet, et convertuntur
15sic: ex ‘‑e’ littera ‘‑a’ facit et dicitur Circa, unde est illud Horati,
‘volente Circa’, Helena. Ergo in genetivo ‘aestiferae Libyes’,
Lucanus; Sallustius, ‘apollinis filia et Cyrenes’}|.
24‘F, g, h’: his litteris nomen non repperi terminatum.
25‘I’ littera terminata nomina quattuor tantummodo repperi
sine aliqua declinatione. Nam monoptota sunt duo generis omnis
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nihili frugi’, et duo generis neutri numero tantummodo
singulari, ‘hoc gummi, hoc sinapi’; quamvis Plautus in
5Pseudulo ‘haec senapis’ declinaverit. Inveni et duo in numero
plurali masculina, in numero singulari neutra, ‘hi Argi hoc Argos,
hi porri hoc porrum’. 
26‘K’: hac littera nullum nomen terminatur.
27‘L’ littera terminata nomina Latina generis masculini et
10feminini, exceptis quattuor, nulla reperies: ‘hic sol, haec Tanaquil’
(‘Tanaquil’ enim uxor fuit Tarquini Prisci, appellativum quidem
est sed pro proprio habetur), ‘hic consul’, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc exul’.
Generis vero neutri plurima nomina reperies hac littera terminata,
quae, si erunt monosyllaba, in genetivo ‘l’ littera duplicabitur,
15‘mel mellis, fel fellis’; excipitur unum, ‘sal salis’, unde quidam ‘hoc
sale’ declinant. Omnia tamen ratione tertiae declinationis flectuntur:
nam ‘‑is’ syllaba genetivum proferunt. Si qua alia inventa
fuerint, exceptis supra positis generis masculini, barbara sunt, ut
‘Hannibal, Hasdrubal, Hiempsal, Adherbal’. Inveniuntur et generis
20neutri barbara ‘l’ littera terminata, ‘hoc Muthul, Suthul’. 
28‘M’ littera terminatum nomen generis masculini vel feminini,
excepto uno generis omnis monoptoto, Latinitas non habet,
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nequam’. Neutri generis plurima reperies, quae
genetivo casu aut una ‘i’ aut duabus terminabuntur: tunc una, si
5ante ‘um’ syllabam nominativus ‘i’ non habuerit, ut ‘hoc bellum
regnum sceptrum, belli regni ‹sceptri›’; si habuerit, genetivus
duabus ‘i’ terminabitur, ‘hoc sacrificium huius sacrificii’; sicut etiam
quae ante ‘us’ syllabam habent ‘i’, ‘Terentius Terentii’.| Ex quibus
una syllaba sublata fit vocativus, si sint nomina propria, ut ‘o
10Terenti’; sin appellativa, novissimam ‘us’ in ‘e’ correptam mutabunt
vocativo, ut ‘o egregie’. Omnia tamen nomina ‘m’ terminata secundae
sunt declinationis: nam ‘i’ faciunt genetivo, excepto ‘nequam’,
monoptoto.
29‘N’ littera terminata nomina tertiae sunt declinationis: nam
15omnia genetivo ‘‑nis’ faciunt. Latina quidem generis masculini et
feminini rara habentur: duo figura simplici ‘hic rien huius rienis,
hic lien huius lienis’; composita generis omnis, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc
tibicen cornicen fidicen, tibicinis cornicinis fidicinis’, quamvis
Terentius ‘fidicinam’ et ‘tibicinam’ posuerit. Neutri generis multa
20reperiuntur ‘‹‑e›n’ in nominativo correpta, in genetivo ‘‑e‑’ in ‘‑i’
mutata, ut ‘hoc pollen pollinis, carmen carminis, lumen luminis,
gluten glutinis, crimen criminis, limen liminis’. Sed quoniam
multa Graeca vel barbara nomina reperiuntur generis masculini
vel feminini (nam Latina, exceptis supra positis et uno altero
proprio, ‘hic Idmon Idmonis’, ‘‑o’ et in nominativo et in genetivo
correpta, alia non inveniuntur), observandum est ut tunc producamus
Latine, si apud illos producuntur, ut ‘Sinon Sinonis, Rubicon
Rubiconis’, tunc corripiamus, si apud illos corripiuntur, ut
5‘Memnon Memnonis’, ‘hic’ et ‘haec Saxon Saxonis’; ‘hic Titan Pan,
Titanis Panis’ vel ‘Titanos Panos’, ut Vergilius ‘Panos de more
Lycaei’, sine alicuius declinationis ratione: nulla enim declinatio
genetivo ‘‑nos’ syllaba terminatur. Excipitur unum ‘‑tis’ faciens
genetivo, ‘Laocoon Laocoontis’. Posuit Lucretius ‘hoc sanguen’,
10novo more, cum sit ‘hic sanguis huius sanguinis’, contra rationem
‘‑guis’ terminatorum, quae genetivum similem nominativo faciunt,
‘hic anguis pinguis, huius anguis pinguis’.                
            Quotation layer
Verg. ecl. 2, 22  lac mihi non aestate nova d.] lact non mihi aestate novom non frigore defit
 Varro ling. 5, 104Plaut. Bacch. 7Plaut. Curc. 319;  Plaut. Pseud. 319
Lucan. 1, 206Hor. epod. 17, 17Lucan. 1, 206Sall. hist. frg. 2, 6
Plaut. Pseud. 817
Ter. Eun. 985;  Ter. Phorm. 109Ter. Ad. 905  tibicinam] tibicina
   et  907  tibicinam] tibicinas
 Verg. Aen. 8, 344Lucr. 1, 837;   et  853 Lucr. 1, 860
Critical apparatus
                        ‘C’] C ~ 1, 21 (p. 91, 3) pinguissimae om.  n ed. princ.reperitur p Putschius edd.: reperi  N; reperri  g Parrhasiushoc lac huius lactis N g Parrhasius: hoc lac lactis  p Putschius edd.lact p Putschius Keil: lacte  g Parrhasius Lindemannuslegi] legimus  p Putschiuslac mihi non aestate nova d. N g: lac mihi non aestate nova non frigore defit  Parrhasius; lac mihi non aestate novum non frigore defit  p Putschius edd.lactes {i} non a  nominativo Bramanti: lactes non a nominativo  N; lactes nominativo  p Putschius; lactes id non a nominativo  Lindemannus; id est non a nominativo  Keil; lactes in uno nominativo  g; lactes non est a nominativo  Parrhasiusnumero]  om.  g ParrhasiusD hac littera nullum nomen repperi terminatum doceat declinationem qui potuerit reperire N1:  om.  p ed. princ.‘E’] E ~ 1, 23 (p. 93, 1) declinatur om.  pGraeca] graece  N1declinabuntur nulla ratione suppl. ope Sacerdotis KeilLatinitatis]  om.  del. Parrhasiusnominativo] in nominativo  N1declinabitur] declinatur  ed. princ.; declinabis  in app. coni. KeilDanaa Danaae g Lindemannus: Dana ae  N; huius Danae  ed. princ.declinabuntur N1: terminabuntur  Nhoc genere N1 n: hoc enim genere  ed. princ. Lindemannushaec N1: hoc  Npraesepes Parrhasius n Parrhasius: praesepis  ed. princ.mea p ed. princ. edd.: meus  N; meas  N1facient g Parrhasius: faciunt  ed. princ.genetivo revera N n ed. princ. Parrhasius: genetivum  edd.pedis N1: dedis  No Iuppiter]  om.  ppotest]  om.  pdeclinare]  om.  phercules Parrhasius n ed. princ.: herculis  revera N edd.‘E’] E ~ 1, 24 (p. 93, 18) terminatum om.  pquis n1 Keil: quid  N; qui  ed. princ. Lindemannusimmo ed. princ. Lindemannus: inmo  N; in nominativo  Keilaestiferae Parrhasius n ed. princ. edd.: iferi  N; aestiferi  N1dicitur edd.: d.  N ed. princ.; declinat  sed postea del. Parrhasiushelena Keil: elena  N;  om.  del. Parrhasius n del. ed. princ. del. Lindemannusduo]  om.  pomnis hic et haec et hoc nihili frugi et duo generis p Putschius edd.:  om.  N n ed. princ.gummi p ed. princ. Lindemannus: cummi  N Keilin Pseudulo Parrhasius n ed. princ. edd.: ipsenudulo  N;  om.  psenapis N Keil: sinapis  p g Parrhasius n ed. princ. Lindemannus coll. loco plautinodeclinaverit] declinaberit  N‘hi Argi hoc Argos, hi porri hoc porrum’] hii argi huius argorum hoc porrum hii porri  p‘K’: hac littera nullum nomen terminatur.]  om.  p; nomen reperi terminatum  n; reperi terminatum  ed. princ.(‘Tanaquil’ enim uxor fuit Tarquini Prisci, appellativum quidem est sed pro proprio habetur)]  om.  p Putschiusin genetivo ‘l’]  om.  pduplicabitur] duplicantur  pfel N1: fell  Ngeneris N1: geris  NHasdrubal] hasdrybal  N; hamilcar  N om. p ed. princ. edd. del. Steup 1871a, 157Hiempsal] iempsal  NAdherbal] aderbal  N;  om.  pl littera terminata p Putschius:  om.  n ed. princ.Suthul] Suthul ~ 1, 29 (p. 97, 15) faciunt om.  pfeminini N1: feminino  NNeutri generis] generis neutri  ed. princ.sceptri suppl. g Parrhasius ope Sacerdotis Keilhoc] ut  N n ed. princ.etiam]  om.  ed. princ.Terentius] ut  N n edd. ed. princ.correptam]  om.  ed. princ.vocativo] in  N n ed. princ. edd.egregie N1: egregi  N‘m’ terminata] m littera terminata  ed. princ.excepto ‘nequam’] excepto uno nequam  ed. princ.genetivo ‘‑nis’ faciunt] nis faciunt genetivo  ed. princ.simplici] simplices  p‘fidicinam’ et ‘tibicinam’ posuerit] tibicena et fidicena fieri posuerit  pen suppl. ope Sacerdotis Keil:  om.  p; n  N ed. princ. Lindemannus; pollen  recentior manus adnotavit N nam]  om.  psupra] idem  phic Idmon Idmonis n ope g Parrhasius: hic Idemon huius Idemonis  p; hic Ligmon Ligmonis  ed. princ.; hic Ligmo Ligmonis  Putschius‘‑o’]  om.  pLatine] latina  psi apud illos producuntur ut (qui si aput illos producitur idos producitur legit male) Lindemannus: si apud illos illos producitur  N; si apud illos producitur ut  p ed. princ.corripiamus] corripimus  pcorripiuntur] corripitur  psaxon saxonis p Parrhasius n ed. princ. Keil: sason sasonis  N ope g Parrhasius Lindemannus; sasson sassonis  in app. coni. Lindemannus‘hic Titan Pan, Titanis Panis’ vel ‘Titanos Panos’] hic titan huius titanos et huius panos vel panis et titanis  psine N1:  om.  p; ne  N; unum  N; sanguem  N