Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 74 - 1, 14, 83

DE CATACHRESI Catachresis est dictio inpropria alterius dictionis sibi vindicans proprietatem, ut Camposque liquentes pro mari, cum campi proprie sint terrae, et praecipitemque 20Daren ardens agit aequore toto, id est campo. Hanc quidam metaphoran dicunt, de qua plenius docebo. DE EPITHETO{N} Epitheton est dictio propriis adiecta nominibus vel demonstrandi vel ornandi vel vituperandi causa, ut larissaeus Achilles, pius Aeneas, Fallax Ulixes. Sumitur epitheton modis quinque: ab animo, ut nec bonus Eurytion; 1, 5a corpore, ut Quantusque cavo Polyphemus; {ab} extrinsecus, ut rex Anius; a loco, ut Troianus Acestes; ab accidentibus, ut pallida Tisiphone. Sed ne quidam putent nos supervacue posuisse epitheton, cum in antonomasia eadem tractaverimus, neve dicat uni rei duo 10nomina posuisse, hoc sciat, quod inter antonomasian et epitheton hoc est, quod antonomasia non accipit nomina propria, sicut ante monstravi, epitheton vero accipiat necesse est propriam appellationem; et quod antonomasia per accidentia fieri non potest, cum epitheton possit, ut pulcher Iulus, pallentes Morbi, dira 15Famis. {candida / lilia} DE ANTAPODOSI Antapodosis est, quam nos appellamus reciprocam dictionem, cum duae dictiones invicem reddunt sibi verba necessaria, ut olli dura quies oculos, urget scilicet, et 1, 15ferreus urget / somnus, oculos utique subauditur; et nocte leves stipulae melius, tondentur subauditur, nocte arida prata / tondentur, melius subauditur. {Prata autem dicuntur et loca fenicularia, ut est nocte arida prata / tondentur, et loca florida, ut est 20ac velut in pratis, ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur}. DE HOMOEOSI Homoeosis est ignotae rei descriptio per similitudinem eius quae cognita est. Haec dividitur tribus modis: in parabolam, in | paradigma, in iconam. Parabola est rerum dissimilium comparatio, ut 1, 5ac veluti magno in populo cum saepe co{h}orta est seditio... sic cunctus pelagi cecidit fragor. Quidam hanc inter homoeosin et parabolen putant differentiam, quod homoeosis est, cum exposita re, quam ad comparationem 10induximus, tunc rem exponimus, propter quam similitudo videtur inducta; parabola vero, cum prima res exponitur, cuius gratia similitudo trahitur, et sic inducitur similitudo, ut est namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae 15purpureum, et laetos oculis adflarat honores et quale manus addunt ebori decus aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tunc sic reginam adloquitur. Hic enim non intulit talis erat Aeneas, sicut antea sic cunctus 20pelagi cecidit fragor, sed rem posuit ante similitudinem. Praeterea alia differentia: quod homoeosis genus est in se habens has species: parabolam, paradigma, iconam; parabola vero species nihil praeter se continens. Sicut exordium genus est et eius species principium et insinuatio, sicut Cicero in rhetoricis dicit. Fit autem parabola modis octo: per habitum corporis, ut os umerosque deo similis et virginis os habitumque gerens; vel per colorem, ut 1, 5indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa, tales virgo dabat ore colores; per altitudinem, ut Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentes, 10...qualis cum vertice celso; per magnitudinem, ut ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus et instar montis equum et 15Pelago credas innare revulsas Cycladas aut montes concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant; per effectum, ut in segetem veluti cum flamma furentibus Austris | 20incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor; per numerum, ut quam multa grandine nimbi / culminibus 25crepitant et quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus... vel cum sole novo densae torrentur aristae; per animi passionem, ut nigra velut magnas domini cum divitis aedis 30pervolat et pinnis alta atria lustrat hirundo; per pulchritudinem, ut ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta 35deserit... haud illo segnior ibat Aeneas tantum egregio decus enitet ore. DE PARADIGMATE Paradigma est rei praeteritae relatio ad hortationem vel dehortationem: ad hortationem ut est 1, 10Antenor potuit mediis elapsus Achivis; ad dehortationem, ut quin occidit una / Sarpedon, mea progenies. DE ICONE Icon est personarum similium comparatio, ut talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus: 15equus enim equo comparatur. DE HYPERBOLE Hyperbole est dictio ultra fidem prolata tam in maius quam in minus, ut candidior cycnis, vilior alga. Hanc poetae quidem sine colasi dicunt, ut geminique minantur / 20in caelum scopuli: non addidit paene aut tale aliquid; oratores vero cum colasi, id est cum cautela verisimilitudinis, ut Cicero parietes me dius fidius, ut mihi videntur, huius curiae tibi gratias agere gestiunt: hyperbole, sed addidit colasin ut mihi videntur. | DE COLASI Colasis est dictio reprehendens et puniens orationem ultra quam credi potest elatam, ac si dicas velocior Euro paene, quoniam velocius vento nihil poterit reperiri.

Quotation layer

Verg. Aen. 6, 724Verg. Aen. 5, 456

Verg. Aen. 2, 197Verg. Aen. 1, 220Mart. 3, 64, 4; Ov. met. 13, 712 Fallax Ulixes] fallacis Ulixis
Verg. Aen. 5, 541Verg. Aen. 3, 641Verg. Aen. 3, 80Verg. Aen. 5, 757Verg. Aen. 10, 761Verg. Aen. 5, 570Verg. Aen. 6, 275Verg. Aen. 6, 708-709Verg. Aen. 3, 256

Verg. Aen. 10, 745; et 12, 309Verg. Aen. 10, 745-746; et 12, 309-310Verg. georg. 1, 289-290Verg. Aen. 6, 707-709

Verg. Aen. 1, 148-149; et 154Verg. Aen. 1, 589-594Verg. Aen. 1, 154Cic. inv. 1, 20

Verg. Aen. 1, 589Verg. Aen. 1, 315Verg. Aen. 12, 67-69Verg. Aen. 3, 678-679 ferentes] ferentis
qualis] quales
Verg. Aen. 5, 118-119Verg. Aen. 2, 15Verg. Aen. 8, 691-693Verg. Aen. 2, 304-308Verg. Aen. 5, 458-459Verg. Aen. 7, 718; et 720Verg. Aen. 12, 473-474Verg. Aen. 4, 141-144Verg. Aen. 4, 149-150

Verg. Aen. 1, 242Verg. Aen. 10, 470-471

Verg. georg. 3, 89-90

Verg. ecl. 7, 38Verg. ecl. 7, 42Verg. Aen. 1, 162-163Cic. Marcell. 10

Critical apparatus

de epitheto{n} Eichenfeld-Endlicher: de epitheton Bcausa suppl. Eichenfeld-Endlicherut suppl. P Keilnec Eichenfeld-Endlicher: nem But suppl. Keil om. del. Keilextrinsecus] extrensecus Bmonstravi] mostravi BFamis] fames Keil om. del. ut sumptum ex proxima interpolatione (Sacerd. 1, 14, 76) BramantiDE ANTAPODOSI Antapodosis] de antopodosi antopodosis Btondentur revera B: condentur Eichenfeld-Endlichernocte arida prata tondentur melius subauditur suppl. Keil om. del. quia glossema videtur esse Eichenfeld-Endlicher del. Keilin parabolam in paradigma Keil: in paradigma in parabolam B Eichenfeld-Endlichericonam revera Bco{h}orta est suppl. Eichenfeld-Endlicher: cohorta es Binduximus suppl. Keil: duximus B Eichenfeld-Endlicherprima B: primo P edd.et B Eichenfeld-Endlicher: om. Keilnon revera B: om. Eichenfeld-Endlichercecidit B1: cedit Bhas revera B Bramanti: tres edd. ut e codiceiconam suppl. Bramanti coll. Sacerd. 1, 14, 77: icona B edd.vel per colorem Eichenfeld-Endlicher: vel colorem B; per colorem KeilAetnaeos] aetneos Bgyas Eichenfeld-Endlicher: gyan Bincidit B1: icidit Baut] auo But suppl. Keilnovo suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: no Bdivitis qui legit videtis male Eichenfeld-Endlicher: viditis Bpinnis B Keil: pennis Eichenfeld-Endlicherinfert suppl. Parrhasius P qui legit inter male Eichenfeld-Endlicher: infer Bhaud Eichenfeld-Endlicher: aut Bhortationem Parrhasius P Eichenfeld-Endlicherdehortationem Parrhasius P Eichenfeld-Endlicherad hortationem suppl. Keildomitus Eichenfeld-Endlicher Parrhasius P: domitum Bin suppl. P Keilcolasi B1: colari Bcum B1reperiri] pepperiri B