Sacerd. 1, 14, 84 - 1, 14, 93
1DE HYPERBATO{N} Hyperbaton est oratio non servans
2ordinem mox sed postea. Huius species sunt IIII: parenthesis,
3hysterologia, synchysis, ‹tmesis›.
4DE PARENTHESI Parenthesis est, cum dictionis ordo
5interposita sententia di‹du›citur, ut est
6‘at regina dolos (quis fallere possit amantem?)
7praesensit’.
8DE HYSTEROLOGIA Hysterologia vel hysteronproteron est,
9cum id quod primum esse debet postea ponitur, ut est ‘scuta
10latentia condunt’, id est condunt et latentia faciunt.
11Inter anastrophen ergo et hysterologian hoc est, quod anastrophe
12duorum verborum perversus ordo ponitur, ut ‘Thestylis et’
13‹pro ‘et› Thestylis’; hysterologia vero sensu‹u›m habet cum
14verbis praeposterum ordinem, ut est
15‘postera Phoebea lustrabat lampade terras
16humentemque Aurora polo dimoverat umbram’:
17primo enim noctis umbra discedit et sic sol oritur.
18DE SYNCHYSI Synchysis est multis hyperbatis unius orationis
19ordo factus perversus, ut est
20‘tris Notus abreptas in saxa latentia torquet,
21saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras’:
22ordo e‹s›t: ‘tris Notus abreptas in sax‹a torquet› mediis {quae}
23latentia fluctibus, quae saxa Itali aras vocant’.
1DE TMESI Tmesis est, cum una pars orationis secatur, alia
2interposita, ut est ‘septem conpacta triones’, id est ‘septemtriones’.
4DE METAPHORA Metaphora est oratio a propria significatione
1, 5ad non propriam translata, fit autem modis IIII:
6ab animali ad {in}animale, ‘atque gubernator magna contorsit
7equos vi’: pro auriga animal‹i animale› posuit gubernatorem;
8ab inanimali ad inanimale, ut est ‘qua sequar fastigia rerum’:
9nam et tectorum fastigia | inanimalia sunt, et res inanimales;
10ab animali ad inanimale, ‘vertice montis’;
11ab inanimali ad animale, ‘pectore ‹robur concipis›’, pro
12animo.
13DE METALEMPSI Metalempsis est dictio per gradus interpretationis
14descende‹n›s ad propriam significationem, ut est
15‘speluncis abdidit atris’, nigris, tenebricosis.
1DE METONYMIA Metonymia est oratio ab aliqua propria
2significatione ad propriam, proximitatis interpretatione, descendens.
3Haec fit modis sex:
4per id quod continetur, illud quod continet: ut est ‘et vina
1, 5coronant’, pro crateris;
6per id quod continet, illud quod continetur: ut est, ‘caelo
7gratissimus amnis’, pro dis, qui continentur a caelo;
8per inventorem, id quod inventum est: ‹ut est› ‘sine Cerere
9et Libero friget Venus’: inventores enim posuit pro inventis: pro
10tritico, Cererem, pro vino, Liberum. ‹...›
11per efficientem, id quod efficitur: ut ‘melior remis’: pro velocitate
12remigum remos posuit, qui efficiunt navibus celeritatem;
13per id quod efficitur, illud quod efficit: ‘pallidus ‹...›’, effectus
14positum pro effectore.
5DE ONOMATOPOEIA Onomatopoeia est verborum figuratio
6ad imitandas voces expressa, ut dicimus equum ‘‹h›innire’ ab
7eo quod vox equi sic sonet.
8DE PERIPHRASI Periphrasis est res longiore oratione extenta,
9quam necessitas postulat. Ea fit modis tribus:
1, 10aut ornandae rei gratia, ut est
11‘postera Phoebea lustrabat lampade terras
12humentemque Aurora polo dimoverat umbram’,
13pro ‘lucebat’ vel ‘dies incipiebat’;
14fit et caelandae turpitudinis causa, ut est
15‘placidumque petivit
16coniugis infusus gremio per membra soporem’:
17vult enim coitum dicere;
18fit sine hac utraque significatione, cum pro ipsa re ponenda
19quasi pertinens res ad eam rem quam nolumus ponere dicatur, ut
20est ‘aut duri miles Ulixi’, id est ipse Ulixes, quasi militem ad
21Ulixem pertinentem pro ipso Ulixe posuit. |
Critical apparatus
de hyperbato{n} Eichenfeld-Endlicher: de hyperbaton BIIII] III Eichenfeld-Endlichertmesis suppl. Keildiducitur Keil: dicitur B in app. coni. deducitur Eichenfeld-Endlichervel hysteronproteron est Keil: est vel ysteronproteron B; est vel hysteronproteron Eichenfeld-Endlicherest revera B Bramanti: om. edd.Thestylis] om. del. Eichenfeld-Endlicherpro et suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keilsensuum Keil: sensum B Eichenfeld-Endlicherpraeposterum revera B Keil: praeposteris Eichenfeld-Endlicherumbram cf. Sacerd. 1, 14, 93 Eichenfeld-Endlicher: umbras Bordo B1est P Keil: et B Eichenfeld-Endlichersaxa suppl. P Eichenfeld-Endlicher Keil: post torquet fort. etiam in supplendum est Bramanti{in}animale Eichenfeld-Endlicheranimali animale suppl. Keilinanimale] ut est Keilanimale] ut est Keilpectore Keil: pectori B Eichenfeld-Endlicherrobur concipis suppl. Keilanimo Keil: animae B Eichenfeld-EndlicherDE METALEMPSI] de metalemspi Bdescendens P Eichenfeld-Endlicherut est suppl. KeilLiberum] post Liberum exspectes pro coito vel concubito Venerem sed cf. adn. ad loc. Bramantilac. Keilefficit] ut est Keil‘pallidus ‹...›’, effectus positum pro effectore] pallidus orcus Eichenfeld-Endlicher coll. Verg. georg. 1, 277; fort. pallidus Orcus, quia faciat pallidos, effectum posuit pro effectore KeilDE ONOMATOPOEIA Onomatopoeia] de onomatopyia onomatopyia B‘‹h›innire’] innire Blustrabat] lustrab. Bhumentemque] umentemq. B; humentemq. Bconiugis] coniugis coniugis B
Quotation layer
Verg. Aen. 4, 296-297
Verg. Aen. 3, 237Verg. ecl. 2, 10Verg. Aen. 4, 6-7
Verg. Aen. 1, 108-109
Verg. georg. 3, 381 conpacta triones] subiecta trioni
Verg. Aen. 1, 342 qua sequar] sed summa sequar
Verg. Aen. 5, 35Verg. Aen. 11, 368Enn. frg. inc. 465 atque gubernator] quomque gubernator
Verg. Aen. 1, 60
Verg. Aen. 7, 147Verg. Aen. 8, 64Ter. Eun. 732Verg. Aen. 5, 153
Verg. Aen. 4, 6-7Verg. Aen. 8, 405-406Verg. Aen. 2, 7