Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 94 - 1, 14, 103

DE SYNECDOCHE Synecdoche est oratio plus minusve dicens quam necessaria postulat significatio {postulat intellectus}. Haec fit modis quattuor: aut ex parte totum, ut stant litore puppes, pro navibus; 5aut per totum pars, ut ingens a vertice pontus, pro fluctu, parte ponti; per id quod dicitur, illud quod sequitur, ut rex ambas ultra fossam retinere coepit: subauditur enim manus; per id quod sequitur, illud quod debuisset dici, ut est et iam 10summa procul villarum culmina fumant, cum debuisset praeponere vesperam factam. Ex hac figura, id est synecdoche, nascuntur duae: aposiopesis et epidiorthosis. 1, 10DE APOSIOPESI Aposiopesis est dictio cuius finis reticetur, ut aut terreatur auditor, aut ad desiderium incendatur auditus, ut quos ego... sed motos praestat componere fluctus et quem quidem ego si sensero... et donec Calchante ministro... 15sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?. DE EPIDIORTHOSI Epidiorthosis est oblivii correctio, ut filius huic fato divum prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est; hic enim quod oblitus ante dixerat non fuisse, postea corrigens 1, 5fuisse quidem dixit, sed cito perisse. Terentius, filium unicum adulescentem habeo. At quid dixi habere me? Immo habui, Chreme; nunc habeam necne incertum est; et Cicero, cum huius mulieris viro fratre volui dicere; semper 10hic erro. Quidam inter tropos ponunt etiam probationem, quae fit modis tribus: exemplo, argumento, signo. 1, 5DE PROBATIONE Probatio est rei factae vel non factae ratio confirmatione dictionis ad persuasionem deducta, ac si voluerimus probare nescio quem sacrilegium fecisse vel non fecisse. DE EXEMPLO Exemplum est rerum per res diversas adprobatio: ut | si voluerimus docere ratione domum regi et demus 10exemplum mundum regi ratione{m}. Exemplum dicitur modis quattuor: a minore ad maius, ut est servi mehercules mei si me isto pacto metuerent; a maiore ad minus, ut est 15at non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in igni: hoc commune est paradigmati; a simili, ut est et si me meis civibus iniuria suspectum atque offensum viderem; 20e contrario, ut est quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi corruptis moribus victoriae temperarent. DE ARGVMENTO Argumentum est rei confirmatio necessaria probatione facta, ac si dicas si dies est, lucet. DE SIGNO Signum est res quae tam credi quam non credi possit, ac si dicamus eum, qui iuxta cadaver occisi gladium tenens inventus est, homicidium perpetrasse, cum possit signum esse hoc et veritatis et falsi. Ergo inter paradigma et exemplum et argumentum et signum hoc est, quod paradigma non inducitur nisi aut a petentibus aut ad petentes, ut Antenor potuit med. et quin occidit una Sarpedon; exemplum vero de definitione venit et non petente 1, 5aliquo, ac si dicas ratione omnes res humanas regi, ubi etiam mundus regatur ratione; argumentum vero hoc distat, quod necessariam habet probationem, quam nec exemplum nec signum, et quod exemplum et paradigma ex aliis conprobatur, argumentum vero ex ipsius rei effectu; signum vero inter falsum et 10verum positum est, sicut ante monstravi.

Quotation layer

Verg. Aen. 3, 277Verg. Aen. 1, 114Verg. ecl. 1, 82Enn. frg. inc. 617 †retinere] protendere

Verg. Aen. 1, 135Ter. Andr. 164Verg. Aen. 2, 100-101

Verg. Aen. 7, 50-51Ter. Haut. 93-95 adulescentem] adulescentulum
Cic. Cael. 32 huius] istius

Cic. Catil. 1, 17Verg. Aen. 9, 144-145 igni] ignis
Cic. Catil. 1, 17 atque] tam graviter
Sall. Catil. 11, 7

Verg. Aen. 1, 242Verg. Aen. 10, 470

Critical apparatus

om. del. Keilut suppl. Keilut suppl. Keilambas revera B†retinere Keil: retinere B Eichenfeld-Endlicherincendatur B Eichenfeld-Endlicher: intendatur Keilpraestat P edd.: prestas revera Bdonec] donhaec Bcalchante ministro B1: calchante hu multa ministro Boblivii revera B: obliti qui legerunt oblivio pro oblivii Eichenfeld-Endlicher; oblivionis Keilcorrectio Eichenfeld-Endlicher: correptio Biuventa B1: iuenta Bmulieris B1: muliere Bfratre revera B: fratrem edd.persuasionem] persuationem Bet suppl. Keilratione{m} Eichenfeld-Endlicher: rationem Bdicitur B in app. coni. inducitur Keil: ducitur Eichenfeld-Endlicher; efficitur Pmehercules revera B: me hercule edd.viderunt edd.: vitierunt revera Bsuspectum edd.: usus pactum revera Bdies B1: di Btam revera B Keil: tum Eichenfeld-Endlicherquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codicegladium] gradium Bpetentibus Eichenfeld-Endlicher: parentibus Bmed. revera B: om. edd.hoc distat suppl. in app. Keilquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codice