Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 104 - 2 tit.

Hoc tamen scire debemus, quod argumentum, si praeposteram interdum acceperit dictionem, falsum incipit esse et non 15firmum, ut puta si lucet, dies est: falsum est argumentum, quod oratores non necessarium vocant. Nam et noctu lucere potest. Illud vero, si nox est, tenebrae sunt aut si dies est, lucet firmum est, quod illi necessarium nuncupant argumentum; sin dixerint si tenebrae sunt, nox est, tale est ut si lucet, dies est, id est non 20necessarium, sic Cicero in rhetorico. DE HEMIASTATO{N} Hemiastaton est, cum dictio continet speciei ignorantiam et scientiam generis, ut est{o} hunc, inquit, frondoso vertice collem / (quis deus incertum est) habitat deus. Hic enim certum est de genere, quod sit in loco deus, sed de 25specie dubitatur, quis deus sit. | DE METANOEA Metanoea vel metagnosis est dictio continens paenitudinem rei aut factae, quae fieri non debuit, ut insontem infando indicio, quia b. v. / d. n. n. c. l. lugent; aut non factae, quae fieri debuisset, ut 30saepe fugam Danai Troia{m} cupiere relicta moliri et longo fessi discedere bello; fecissentque utinam! DE EXOCHE Exoche est oratio incipiens ab specie{m} et gradatim ad genus cum coniunctione decenter adscendens. Huius species sunt tres. DE EXOCHE PRIMA Exoche prima fit hoc modo, quando 1, 10una species ponitur et statim genus per coniunctionem crescit, ut est leonem atque alias feras: nam leo speciale est, fera generale est. DE EXOCHE SECVNDA Exoche secunda est, cum duo nomina specialia ponuntur, et sic eminens oratio ad generale 15nomen ascendit, ut est probitatem, industriam ceterasque artes bonas. DE EXOCHE TERTIA Exoche tertia eodem modo quo et superiores conponitur, uno tantum modo addito nomine speciali ante generalem appellationem, ut est Hipponem, Adrumetum, 20Leptim ceterasque civitates. Exoche autem dicta est, quod gradatim oratio emineat: nam eminere Graece exechein dicunt. Huc usque artium grammaticarum fecimus instituta. De catholicis vero nominum atque verborum latius exponemus. | DE CATHOLICIS NOMINVM ET VERBORVM

Quotation layer

Cic. inv. 1, 86

Verg. Aen. 8, 351-352

Verg. Aen. 2, 84-85 b. v. / d. n. n. c. l. lugent] bella vetabat / demisere neci, nunc cassum lumine lugent
Verg. Aen. 2, 108-110

Sall. Iug. 1, 3

Sall. Iug. 19, 1

Critical apparatus

dixerint] dixerim Keilest suppl. Keilrhetorico B1: retoco Bde hemiastato{n} Eichenfeld-Endlicher: de emiastaton Besto revera B: est edd. ut e codicequis suppl. Keil: qui B Eichenfeld-Endlichervel metagnosis est Keil: est vel metagnosis B Eichenfeld-Endlichernon factae revera B Keil: non facta re Eichenfeld-Endlicher ut e codicetroia{m} Eichenfeld-Endlicher: troiam Bdiscedere P Eichenfeld-Endlicher: disdedere Bspecie{m} P Eichenfeld-Endlicher: speciem Boratio ad suppl. Keilexechein Bramanti: exechin B; ἐξέχειν edd.catholicis Eichenfeld-Endlicher: catolicis Bexponemus B1: expoponemus B; m claudi sacerdotis artium grammaticarum feliciter B