Sacerd.

Sacerd. 2, 1 tit. - 2, 1, 27

DE NOMINIBVS A littera terminatus nominativus singularis, sive pura sive aliqua consonanti praeiuncta, generis masculini vel feminini tantummodo Latinorum nominum reperitur, qui, genetivum ae diphthongo terminans, docebit nos quo modo totos casus utriusque 2, 5numeri declinemus secundum rationem primae declinationis, quam paulo ante monstravi. Inveniuntur etiam generis neutri nomina a littera terminata, sed peregrina, quae declinabuntur ratione tertiae declinationis, quae, sic uti docui, genetivo is syllaba termina{n}tur, ut hoc toreuma huius toreumatis, hoc schema 10schematis. Nam quod Plautus in Amphitryone posuit, in servili schema, non neutri generis declinationem subervertit, sed genus nominis: haec enim schema declinavit ab hac schema, sicut haec fortuna ab hac fortuna, primae declinationis, non tertiae hoc schema genere neutro: nam ab hoc schemate posuisset. A enim 15terminata nomina generis neutri solius Latinitas non habet praeter hoc Thuria, nomen fluminis lectum in Sallustio, et trium generum hic et haec et hoc verna. Pronomina vero a littera terminata solius generis feminini reperiuntur, us genetivo facientia vel ae diphthongo, ut ipsa ipsius, ista istius, mea meae, tua tuae, sua 20suae. Participium a terminatum generis tantummodo erit feminini et ae diphthongo faciet genetivo, ut haec docta huius doctae. B littera nullum nomen repperi terminatum; qui invenerit et declinationem demonstret. Nec pronomen nec participium. C littera unum nomen repperi terminatum generis neutri declinationis tertiae is faciens genetivo, hoc lac huius lactis. Plautus hoc lacte posuit, | sicut lacte lactis. Quidam putant hoc lact debere dici, sed errant: duabus enim mutis nullum nomen terminari 2, 5potest. Vergilius lac mihi non aestate novum, non frigore defit et declinatur numero tantummodo singulari. Nam quod Plautus lactes posuit genere masculino numero plurali, non a nominativo hoc lac vel hoc lacte, sed hi lactes numero semper plurali: sunt autem lactes partes corporis in intestinis pinguissimae. 10Sane pronomina generis omnis invenies, hic haec hoc genetivo singulari ius facientia, huius, genetivo plurali rum, horum, dativo his et ab his ablativo. D littera nullum nomen repperi terminatum: doceat 2, 5declinationem qui invenerit. Sane pronomina generis neutri invenies genetivo singulari ius facientia, illud illius, istud istius nam ipsum dicitur, non ipsud, Vergilius atque ipsum corpus amici et hoc ipsum ut strueret. Genetivo plurali rum, illorum, istorum, dativo et ablativo is, illis, istis et ab illis 10istis. E littera terminata nomina generis masculini et feminini non inveni Latina, sed Graeca e producto terminata, quae aut Graeca ratione declinabuntur nulla ratione Latinitatis , ut haec Danae huius Danaes, qua syllaba nullus genetivus Latinus 2, 5terminatur; aut e in a mutans in nominativo, declinabitur ratione primae declinationis, ae diphthongo faciens genetivum, Danaa Danaae, Helena Helenae. Generis neutri Latina nomina reperies e terminata, sed correpto, quae is facientia genetivo declinabuntur secundum rationem tertiae declinationis, et venientia a 10communi genere is terminato cum aliqua consonanti praeposita et iuncta, hoc suave huius suavis, hoc monile huius monilis. Hoc praesepe huius praesepis hoc genere declinatur: nam quod Plautus haec praesepes mea est genere feminino, sicut apud Graecos, auctoritas est, non ratio sed pes terminata nomina sive correpta 15sive producta aut tis facient genetivo aut dis (aut pis), ut praepes praepetis, pes pedis, (satrapes satrapis). Nam dapes numero semper plurali declinantur, dapem tantummodo legi numero singulari; multorum nominum aliqui casus inveniuntur, ut sponte, tabes tabo tabe, | Iuppiter o Iuppiter. Nam qui declinat hic Iuppiter 20huius Iovis, potest et hic Phoebus huius Apollinis declinare. Pronomina vero e correpta terminata generis quidem masculini ius facient genetivo singulari, plurali genetivo rum, dativo et ablativo is, ille ipse, illius ipsius, illlorum ipsorum; generis vero neutri genetivo singulari is facient, genetivo plurali um, dativo et 25ablativo bus, ut tale quale, talis qualis, talium qualium, talibus qualibus. Nam e correpta vel producta terminatus nominativus participiorum nullius generis invenitur. F, g, h: his litteris terminata nomina non potui reperire, nec pronomina nec participia. I littera terminata nomina quattuor tantummodo repperi sine aliqua declinatione. Nam monoptota sunt duo generis omnis, hic et haec et hoc nihili, hic et haec et hoc frugi, et duo generis neutri numeri tantummodo singularis, hoc gummi hoc sinapi; 2, 5quamvis Plautus in Pseudulo haec sinapis declinaverit. Inveni et duo in numero plurali masculina, in singulari neutra, hi Argi hoc Argos, hoc porrum hi porri. K: hac littera nullum nomen terminatur ratione in primo libro monstrata. 10L littera terminata nomina Latina generis masculini vel feminini, exceptis quattuor, nulla reperies: hic sol, haec Tanaquil, hic consul, hic et haec et hoc exul. Generis vero neutri plurima, quae, si erunt monosyllaba, in genetivo l litteram duplicabunt, mel mellis, fel fellis; excipitur unum sal salis, unde quidam hoc 15sale declinant. Omnia tamen ratione tertiae declinationis flectuntur: nam is syllaba genetivum proferunt. Si qua alia inventa fuerint, exceptis supra positis generis masculini vel feminini, barbara sunt, ut Hannibal, Hasdrubal. Inveniuntur et generis neutri barbara l littera terminata, hoc Muthul, hoc Suthul, oppidorum 20nomina. {Sunt item generis masculini l littera nomina terminata, Samuel Daniel Isdrahel, huius Samuelis Danielis Isdrahelis}.

Quotation layer

Plaut. Amph. 117Sall. hist. frg. 2, 54

Plaut. Bacch. 7Verg. ecl. 2, 22Plaut. Curc. 319 lactes] lactibus
Plaut. Pseud. 319 lactes] lactibus

Verg. Aen. 1, 486 atque] utque
Verg. Aen. 2, 60

Plaut. Pseud. 817

Critical apparatus

quo modo] quod modo revera Btermina{n}tur Keil: terminantur B Eichenfeld-EndlicherAmphitryone] amphtryone Bdeclinavit P Eichenfeld-Endlicher: declinabit BThuria] turia Keilunum B1: nullum Bhoc Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: haec Bpartes Keil ex Cath.: partis B Eichenfeld-Endlichersingulari suppl. Keildativo ‘his’ et ‘ab his’ ablativo] dativo et ablativo is his et ab his Keilinvenies genetivo singulari suppl. Keil: invenies genetivo Eichenfeld-Endlicherius Eichenfeld-Endlicher: us Bgenetivo suppl. edd.: om. revera Bplurali B edd.dativo et ablativo is illis istis et ab illis istis suppl. Keil: dativo is illis istis B; dativo ab illis istis Eichenfeld-Endlicheret edd.: om. revera Bproducto B Eichenfeld-Endlicher: producta Keilcorrepto B Eichenfeld-Endlicher: correpta Keilet suppl. Bramantihoc genere B Keil: hoc enim genere Lindemannus Eichenfeld-Endlicherpraesepes Keil: preasepis B Eichenfeld-Endlicherdeclinantur revera B: declinatur edd.generis P edd.: generas revera mendose Bius suppl. Eichenfeld-Endlicher: us Bsingulari suppl. Keilipse P Eichenfeld-Endlicher: ipsius Bparticipia B1: partipia Bhic B Eichenfeld-Endlicher Keilhic suppl. P edd.: om. Bin Pseudulo] in speudulo Binveni suppl. Eichenfeld-Endlicher: in Bhoc porrum hi porri B Eichenfeld-Endlicher: hi porri hoc porrum Keilexul B1: exusul Bvero P edd.: vevo Bl revera B Keil: om. Eichenfeld-Endlicherfeminini] femini errore typographico KeilIsdrahel suppl. Eichenfeld-Endlicher Keil: om. del. Bramanti