Sacerd.

Sacerd. 2, 1, 28 - 2, 1, 37

M littera terminatum nomen generis masculini vel feminini, excepto uno generis omnis monoptoto, Latinitas non habet, hic et haec et hoc nequam. Neutri generis plurima reperies, quae genetivo casu aut una i aut duabus terminabuntur: tunc una, si 5ante um syllabam nominativus i non habuerit, ut bellum regnum sceptrum, belli regni sceptri; si habuerit, genetivo duabus i terminabuntur, ut hoc sacrificium huius sacrificii;| sicut etiam quae ante us syllabam habent i, Terentius Terentii. Ex quibus una syllaba sublata fit vocativus singularis, si sint nomina propria, 10ut o Terenti; sin appellativa, novissimam i in e correptam mutabunt in vocativo, ut o egregie. Omnia tamen nomina m terminata secundae sunt declinationis: nam i faciunt genetivo, excepto nequam, monoptoto. Pronomen m littera terminatum us faciet genetivo, hoc ipsum huius ipsius, hoc unum huius unius. N littera terminata nomina tertiae sunt declinationis: nam omnia genetivo is faciunt. Latina quidem generis masculini vel feminini rara habentur: duo simplicia, hic rien rienis, lien lienis; composita generis omnis, hic et haec et hoc tibicen cornicen, 2, 5tibicinis cornicinis, fidicen fidicinis; quamvis Terentius fidicina et tibicina posuerit. Neutri generis multa inveniuntur en in nominativo correpta, in genetivo e in i mutata, ut hoc pollen pollinis, carmen carminis, lumen luminis, limen liminis. Sed quoniam multa Graeca {Sinon Sinonis} vel barbara {Saxon Saxonis} reperiuntur 10generis masculini vel feminini, observare debemus ut tunc producamus, cum apud illos producitur, ut Idmon Idmonis, Sinon Sinonis, tunc corripiamus, si illi corripiunt, Memnon Memnonis, hic et haec Saxon huius Saxonis; hic Titan, hic Pan, huius Titanos vel Titanis, huius Panos vel Panis, Panos de 15more Lycaei, sine alicuius declinationis ratione: nulla enim declinatio genetivum nos syllaba terminat. Posuit Lucretius, Graece, hoc sanguen, cum sit Latine hic sanguis sanguinis, contra rationem guis terminatorum, quae genetivum similem nominativo faciunt, {hic sanguis huius sanguinis}, hic anguis huius anguis, 20hic pinguis huius pinguis. Hoc tamen scire debemus, quod n littera terminatum nomen solius generis feminini non potest reperiri. O pura terminata genetivo o producant{ur} necesse est et tertiae declinationis sint nomina: nam is faciunt genetivo, 2, 15leo leonis, Pollio Pollionis; excipitur unum, quod in genetivo o in e correptam mutat ante novissimam syllabam, hic Anio huius Anienis, nomen fluminis (gelidumque | Anienem). Cum aliqua vero consonanti praeposita et iuncta et corripiuntur et producuntur, ideoque per singulas litteras doceamus iunctas o litterae. Bo terminata producuntur genetivo, Libo Libonis, Carbo Carbonis. Hoc tamen scire debemus, quod omnis nominativus o littera finitus sive pura sive aliqua consonanti praeposita et iuncta corripi{un}tur, exceptis Graecis nominibus, quae producuntur, ut 2, 5Dido, Manto: i{n}deoque indifferenter declinantur et Graece et Latine, huius Didus, Mantus ut fatidicae Mantus. Co syllaba si inventa fuerint, producentur et tertiae sunt 2, 5declinationis: barbara quaedam audivi, Sicco Sicconis, Franco Franconis. Do omnia in genetivo o in i mutant, ordo ordinis, hirundo hirundinis, cardo cardinis, exceptis duobus, quae {et} in genetivo o habent productam, pedo pedonis, cerdo cerdonis; nam 10Dido Graecum est. Fo terminata producuntur in genetivo, bufo bufonis, Gorfo Gorfonis et si qua talia. Go finita omnia o in i mutent in genetivo casu necesse est et generis sint feminini, virgo virginis, Carthago Carthaginis, uligo uliginis. Excipitur unum, quod in genetivo ante nis syllabam o producta terminatur et generis est masculini, ut ligo 2, 5ligonis. {mango} Ambago Latinum non est, sicut arbitror. Nam ambages et compages nominativo utriusque numeri declinantur, sicut strages: Lucanus compage soluta, non compagine, a nominativo singulari haec compages, non haec compago: nam compaginis et compagine diceretur. Vergilius laxis laterum 10compagibus, non compaginibus, et multae / ambages, non ambagines. Omnia tamen, sicut docuimus, nomina o terminata sive pura sive aliqua littera anteposita et iuncta tertiae declinationis sunt; exceptis Graecis, quae et us faciunt et nis, Dido Didus et Didonis. Ho finita producuntur in genetivo, lyrcho lyrchonis, lectum nomen in Plauto, significans ganeonem. Hoc tamen scire 2, 10debemus | [q]uod omnia nomina post c litteram h habentia peregrina sunt, ut chorus, [A]nchemolus, Chalybes, exceptis tribus quae Latina sunt, lurcho, pulcher, {H}orchus: [si]c enim in antiquioribus reperies. Ko non invenies nomen aliquod terminatum, ideo quoniam 15k non scribitur nisi ante a litteram puram [in] principio nominum vel cuiuslibt partis orationis, cum sequentis sylabae consonans principium est, sicut docui in primo libro.

Quotation layer

Ter. Eun. 457Ter. Ad. 905; et 907 tibicina] tibicinas
Verg. Aen. 8, 344Lucr. 1, 837; et 853 Lucr. 1, 860

Verg. Aen. 7, 683

Verg. Aen. 10, 199

Lucan. 1, 72Verg. Aen. 1, 122Verg. Aen. 1, 341-342 multae] longae

Plaut. Persa 421 lyrcho] lurcho

Critical apparatus

tunc B1: tumc Bnon B: no B1terminabuntur Keil: terminabitur B Eichenfeld-Endlicher‘Terentius Terentii’] ut Keilsyllaba suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath.novissimam i in e correptam mutabunt Keil: novissimam i in e correptam mutabitur B; novissimam us in e correptam mutabunt ope Cath. Eichenfeld-Endlicherhuius edd.: has B; haus B1tibicen cornicen tibicinis cornicinis B Eichenfeld-Endlicher: tibicen tibicinis cornicen cornicinis Keile suppl. edd.: om. revera B om. del. ope Cath. Keil om. del. ope Cath. Keilhuius Eichenfeld-Endlicher: hius Bhuius Panos vel Panis suppl. KeilPanos] panos Eichenfeld-Endlicher om. del. ope Cath. Eichenfeld-Endlicher del. ope Cath. Keil: hic sangus huius sanguins Bdebemus B1: debebmus Bproducant{ur} P ope Cath. Keil: producantur B Eichenfeld-Endlicheret suppl. edd.: om. Bcorripi{un}tur Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: corripiuntur Bi{n}deoque B1 Eichenfeld-Endlicher: indeoque Bhuius Didus Mantus suppl. ope Cath. Bramanti om. del. Bramantiterminata suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. BGorfo Gorfonis] gurfo gurfonis Bsyllabam suppl. Eichenfeld-Endlicher: syllaba Best suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bambago suppl. ope Lindemanni Eichenfeld-Endlicher: mango latinum non est B Keil; argo latinum non est Steup 1871a, 151a suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bgraecis B1: pgraecis Bdebemus] defunt B P; deficit Parrhasius P{h}orchus De Nonno coll. Cath. GL IV 10, 24 et 39, 2 nec non Sac. GL VI 491, 8: horchus B