Sacerd. 2, 1, 38 - 2, 1, 76
1‘Lo’ [t]erminata producuntur in genetivo, ‘Melo Melonis,
2calo calonis’; Graeca in ‘‑i‑’ mutant: ‘Apollo Apollinis’ et s[i] qua talia.
3‘Mo’ producuntur ‘temo [t]emonis, salmo salmonis’; excipitur
4unum, quod ‘‑o’ in ‘‑i’ mutat, ‘homo homi[ni]s’, quamvis antiqui |
5‘homonis’ dixerunt, ut Ennius ‘vulturus in spine[to] supinum
6mandebat homonem’.
7‘No’ terminata nomina si qua in[ve]nta fuerint superiori
8rationi respondebunt. (‘Leno lenonis, Iuno Iunonis’).
9‘Po’ finita nomina simili ratione declinabuntur, ut ‘vappo
10vapponis’ – animal est volans, quod vulgo †animas vocant –,
11lectum est apud Lu[
1nomina ‘r’ littera terminata] et neutri solius tertiae sunt
2declinationis, ‘‑is’ finiunt genetivo: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc {im}par’ vel
3‘impar’ ‘huius paris’ vel ‘imparis’, ‘cadaver cadaveris, iecur iecoris,
4robur roboris’, excepto uno, ‘hoc ir’, quod monoptotum est, significans
2, 5medietatem palmae, quae etiam vola dicitur, Grae[ce] θέναρ.
6Generis vero masculini vel feminini solius incerta sunt, an se[cun]dae
7sint declinationis an tertiae; ideo per singularum litterarum
8‘r’ litteram antecedentium syllabas decurrentes doceamus,
9qua[e] secundae sint declinationis, quae {etiam} tertiae.
1‘Ar’ pura nullum nomen finitur; qui invenerit, doceat
2rationem declinationis. ‘Er’ pur[a] terminata masculina secundae
3sunt declinationis, ut ‘puer pu[eri]’, feminina tertiae sunt declinationis,
4‘mulier mulieris’ et si qua ta[lia;] omnia tamen i‹n› nominativo
2, 5corrip[i]entur. ‘Ir’ pura unum indeclin[abi]le vel monoptotum,
6‘hoc ir’, contra rationem nominum generis n[eu]tri ‘r’ littera
7finitorum, quae omnia, sicut ante docui, tertiae sun[t declinationis.]|
8‘‑Ọ[r’ pu]ṛạ inventa generis masculini et feminini
9[.........................................] . [ . ]nt genetivum [
1‘Des’ omnia sunt producta et paene Graeca omnia,] unde
2arbitrio nostro declinabuntur ratione tertiae declinationis ‘‑dis’
3facientia genetivo et primae ‘‑dae’, ‘Pelides Pelidis’ vel ‘Pelidae’,
4‘Tydides Tydidis’ vel ‘Tydidae’. Unum nomen Latinum repperi
2, 5finitum ‘‑des’ syllaba declinationis quintae: ‘fides fidei’, ‘‑e‑’ in genetivo
6correpta. Legi et ‘hic Oedipodes huius Oedipodae’; nam si ‘Oedipus’
7declinaverimus, genetivo faciet ‘‑dis’, ‘Oedipodis’, sicut ‘Melampus
8Melampodis, ‹Lysipus Lysipodis›’ – nam si ante ‘‑pus’ syllaba‹m›
9nominativus ‘‑p‑’ litteram habuerit, ‘‑pi’ faciet genetivo: ‘Lysippus
10Lysippi, Philippus Philippi’. Omnia tamen ‘‑des’ producuntur.
11Finita ‘‑dis’ tertiae sunt declinationis, ‘‑dis’ faciunt genetivo: ‘hic’ et
12‘haec rudis huius rudis, hae‹c› fidis huius fidis’ – Vergilius ‘fidibusque
13canoris’; ‘haec glandis huius glandis’, ‘nec de concussa
14tantum pluit ilice glandis’, et cetera. ‘‑Dos’ producta tertiae sunt
15declinationis, ‘‑tis’ faciunt genetivo: dos dotis, sacerdos sacerdotis.
16‘‑Dos’ correpta Graeca sunt secundae declinationis, ‘‑di’ faciunt
17genetivo: ‘Tenedos Tenedi’ – potest tamen ‘Tenedus’ dici – et
18cetera. ‘‑Dus’ omnia masculina secundae sunt declinationis, ‘‑di’
19faciunt genetivo: ‘nidus nidi, tardus tardi; haec nardus nardi, haec
20Aradus Aradi’, nomen civitatis, et ‘nardos’ ‹et ‘Arados’› possunt
21dici, nam Graeca sunt. Excipitur unum quartae declinationis ‘‑dus’
22faciens genetivo, ‘hic gradus huius gradus’. Nam neutra nomina
23‘‑dus’ terminata ‘‑ris’ faciunt | genetivo, ‘pondus ponderis, sidus
24sideris’, ratione neutrorum ‘‑us’ terminatorum, quam supra docui.
25Nam feminina Latina ‘‑dus’ finita non repperi.
1‘Fas’ tertiae sunt declinationis Graeca, ‘‑tis’ faciunt genetivo
2‘‑n‑’ ante ‹e›am habentia: ‘elefas elefantis’; dicitur et ‘‹e›lefantus
3huius elefanti’, secundae declinationis. Duo repperi indeclinabilia,
4‘hoc fas’ et ‘hoc nefas’; nam ‘fandi’ atque ‘nefandi’ a nominativo veniunt
2, 5‘hoc fandum’ et ‘hoc nefandum’. ‘Fes, fis, fos’: his syllabis non
6repperi nomina terminata; Graeca ‘fes’ inveni‹un›tur, sed vulgaria.
7‘Fus’ secundae sunt declinationis, ‘‑fi’ faciunt genetivo: ‘rufus
8rufi’.
1‘Gas’ unum Latinum monoptotum repperi generis omnis,
2‘nugas’; Graeca tertiae sunt declinationis ‘‑tis’ facientia genetivo:
3‘Gigas Gigantis’ et si qua talia. ‘Ges’ correpta tertiae sunt declinationis,
4‘‑tis’ faciunt genetivo: ‘seges segetis’; producta vero ‘‑gis’: ‘strages
2, 5stragis, Ganges Gangis’; Graeca vero ‘‑gis’ vel ‘‑tis’ vel ‘‑gae’: ‘Gyges
6Gygis Gygetis’ vel ‘Gygae’. ‘Gis’: non inveni hac syllaba nomen
7aliqụ{i}od terminatum. ‘Gos’ et corripitur et Graecum est declinationis
8secundae: ‘hoc Argos huius Argi’; hoc tamen nomen ṇụṃero
9quidem singulari genere neutro dicitur, plurali vero masculino, ‘hi
10Argi’, ut ‘hoc porrum hi porri’ – his contraria sunt numero singulari
11masculina plurali neutra, ‘hic Tartarus haec Tartara, hic
12Gargarus haec Gargara’. ‘Gus’ secundae sunt declinationis, ‘‑gi’
13faciunt genetivo, ‘mergus mergi’; ṇẹụṭṛạ ṣịc̣ụṭ supra docuimus, ‘‑us’
14terminata omnia tertiae sunt declinationis ‘‑ria’ genetivo facientia,
15‘hoc frigus huius frigoris’, exceptis quattuor supra dictis, ‘vulgus,
16‹pelagus, pus, virus›’.
4‘Has’ tertiae sunt declinationis Graeca ‘‑dis’ genetivo facientia,
2, 5‘orchas orchadis’: Vergilius ‘orchades et radii’; unum inveni
6barbarum monoptotum, ‘napthas’, a Sallustio dictum. HES prodục̣ṭạ
7Graeca sunt ṭẹṛṭiae declinationis ‘‑chis’ vel ‘‑tis’ genetivo
8facientia, ‘Laches Lachis’ vel ‘Lachetis’, | ‹ut› ‘Chremes Chremis’ –
9Terentius ‘puerum conveni Chremis’ – ‹et ‘Chremetis’›, ut
10Vergilius ‘Dares Daris’ ‘praecipitemque Daren’ et ‘Daretis’, ut
11‘versat pulsatque Daretem’. ‘His’ tertiae sunt declinationis, ‘‑dis’
12faciunt genetivo, ‘Bacchis Bacchidis’ et si qua talia. ‘Hos’: non
13inveni hac syllaba nomen terminatum, nisi unum barbarum
14numero semper plurali, ‘Tharrhos’, nomen lectum in Sallustio.
15‘Hus’ secundae sunt declinationis: antique dictum ‘Orchus Orchi’.
Critical apparatus
et haec et hoc De Nonno coll. Cath.: et hoc et haec B{im}par De Nonno coll. Cath.syllabas ope Cath. De Nonno: syllabarum B om. del. coll. Cath. De Nonnogenetivo Cipolla: ablativus BLysipus Lysipodis suppl. De Nonno coll. Cath.syllabam suppl. postulante sensu De Nonnogenetivo tacite Cipolla: ablativus Bhaec suppl. Cipolla De Nonno: hae B Cipolla1tardus tardi B Cipolla1: turdus turdi Cipollaet arados suppl. De Nonno coll. Cath.genetivo Cipolla: ablativus Bgenetivo tacite Cipolla: ablativus Beam suppl. De Nonno: am B Cipolla; an Cipolla1habentia De Nonno: habens B Cipollaelefantus suppl. Cipollainveniuntur sed vulgaria De Nonno coll. Cath.; coni. vocem scinifes: invenitur sed vulgaris B Cipollagenetivo tacite Cipolla: ablativus Bgenetivo tacite Cipolla: ablativus B‘‑gae’] ge Baliqụ{i}od De Nonnopelagus pus virus suppl. coni. in app. De Nonno Bramanti coll. Sacerd. 2, 1, 72 et 75genetivo tacite Cipolla: ablativus Bfacientia] faciunt Cipolla1genetivo tacite Cipolla: ablativus But suppl. Bramantiet Chremetis suppl. De Nonno: fort. melius vel Chremetis Bramantiut ‘versat pulsatque Daretem’] ut versus celsumque daretem Cipolla; ut versat pulsati que Daretem Cipolla1genetivo tacite Cipolla: ablativus Bantique dictum ‘Orchus Orchi’] anteque dictum orches orchi Cipolla1; orchos B