Sacerd. 2, 1, 87 - 2, 1, 96
1‘‑Tas’: omnia nomina hac syllaba finita tertiae sunt declinationis,
2‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘facultas facultatis’, et si qua talia. Hoc
3naptas primae est ‘‹‑t›ae’ genetivo faciens, ‘huius naptae’, nomen
4barbarum neutrum contra rationem neutrorum, qua‹e› Latina
5genetivum ‘‑ae’ diphthongo non terminant, exceptis tribus, ‘hic’ et
6‘haec’ et ‘hoc verna huius vernae’, ‹‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc advena huius›
7advenae’, ‘hoc Turia huius Turiae’, flumen. ‘Hoc naptas huius
8naptae’ – genus olei cedro simile, sicut Sallustius in historiarum
9libro quarto ait –, sed vide ne melius sit, si sit indeclinabile. ‘‑Tes’
10finita nomina Latina ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘haec rates huius ratis’;
11Graeca vero ‘‹‑t›ae’, si apud illos ‘‑του’, ‹‘ Achates Achatae Ἀχάτης
12Ἀχάτου’›; aut ‘‑tis’ syllaba, si apud illos ‘‑τος’, ‘Crates Cratetis Κράτητος’,
13ut Bibaculus de Catone grammatico, ‘en cor Zenodoti, en
14iecur Cratetis’. ‘‑Tis’ terminata nomina tertiae sunt declinationis:
15‘‑tis’ faciunt genetivo Latina, ‘hic mitis huius mitis, haec neptis
16huius neptis’; Graeca ‘‑tis’ vel ‘‑dis’, ‘hic Attis Attidis’ vel ‘Attis’, ‘haec
17amystis huius amystis’ vel ‘amystidis’, nomen lectum in Horatio.
18‘‑Tos’ terminata omnia nomina corripiuntur et Graeca sunt et
19secundae declinationis, ‘‑ti’ faciunt genetivo, ‘Neritos Neriti, Berytos
20Beryti, Pontos Ponti’; quae poterunt Latine melius dici, si ‘‑o‑’ in
21‘‑u‑’ mutaverint. ‘‑Tus’ terminata nomina, exceptis Graecis venientibus
22a syllaba ‘‑tos’, cetera facientia aliud genus, secundae sunt
23declinationis ‘‑ti’ facientia genetivo, ut ‘hic stultus huius stulti,
24venatus’, participium est faciens ‘venati’, ‘hic artus huius arti, angustus
25{angusti}’ – nam ‘artus’, id est membra, numero semper plurali
26declinantur; non facientia ‘‑tus’, ‘vestitus huius vestitus’, res ipsa.
27Excipiuntur duo ‘‑tis’ facientia genetivo, ‘virtus iuventus, virtutis
28iuventutis’. Nam ‘hoc tus’ neutrorum ratione ‘‑us’ finitorum ‘‑ris’ facit
29genetivo, ‘hoc tus huius turis’: Vergilius ‘ture calent arae’; praeterea
30monosyllabum est.
1‘‑Ctus’ finita omnia, si fecerint aliud ex se genus, secundae
2sunt declinationis, ‘rectus recti’; non facientia aliud ex se genus
3quartae, ‘hic rictus huius rictus, hic luctus huiuc luctus’. Excipitur
4unum, quod quamvis non faciat ex se aliud genus, tamen ‘cti’ facit
2, 5genetivo, ‘hic lectus huius | lecti’; non, ut quidam imperiti, ‘huius
6lectus’, dicunt. Nam Cicero ‘me in meo lecto’, qui ablativus ab ‘‑i’
7littera terminato genetivo venit, non ‘‑us’; et Terentius ‘lectos
8sterni iube’, qui accusativus ‘‑os’ terminatus ‹a› genetivo venit ‘‑i’
9terminato, non ‘‑us’. Unum excipitur tertiae declinationis ‘‑tis’
10faciens genetivo, ‘senectus senectutis’.
4‘‑Ptus’ finita nomina, si fecerint aliud ex se genus, secundae
2, 5sunt declinationis, ‘‑pti’ faciunt genetivo, ‘hic raptus huius rapti’; si
6minus, quartae, ‘‑ptus’: ‘hic sumptus huius sumptus’ ‹Terentius
7‘sumptus› quos ergo faciunt’; ‘sumptus’, acceptus, ‘huius sumpti’:
8faci{un}t enim ‘ha‹e›c sumpta’.
1‘‑Stus’: finita nomina ista syllaba, si fecerint aliud ex se
2genus et si propria sint, secundae erunt declinationis, ‘hic castus
3huius casti, hic Augustus huius Augusti’; non facientia autem
4quartae erunt declinationis, ‘‹‑s›tus’ facient genetivo – excepto
2, 5uno ‘mustus musti’ –, ‘hic aestus huius aestus, hic quaestus huius
6quaestus’. ‹‘Hic questus’›, si participium sit, ‘huius qu{a}esti’; si
7non fecerit aliud genus, ‘huius qu{a}estus’: Vergilius ‘qu{a}estuque
8cruentus’. Excipitur unum, quod et ‘‑sti’ facit et ‘‑stus’ genetivo, ‘hic
9caestus’, tunica Veneris, ‘huius caesti, hic caestus’, pugilum, ‘huius
10caestus’: Vergilius ‘quid si quis caestus ipsius et H.’. {Et orthographia
11distant et declinatione}. Ergo omnia ‘‑sti’ faciunt genetivo
12exceptis quattuor, ‘quaestus, aestus, caestus, ‹questus›’ (querella).
3‘‑Thas’ unum barbarum legi, ‘hoc napthas huius napthae’ –
4de hoc et supra docui –, sed melius indeclinabile erit. ‘‑Thes’
2, 5Graecum inveni, sed productum, apud Ovidium, ‘Ianthes Ianthis’
6vel ‘Ianthidis’. ‘‑This’ tertiae declinationis ‘‑this’ vel ‘‑dis’ facit ‹genetivo›,|
7‘haec Atthis huius Atthis’ vel ‘Atthidis’: sic Ovidius. ‘Thos’:
8nullum nomen hac syllaba repperi terminatum. ‘‑Thus’ secundae
9sunt declinationis, ‘‑thi’ faciunt genetivo, ‘Parthus Parthi, ‘acanthus
10acanthi’: Vergilius ‘croceo velamen acantho’; ‘Xanthus Xanthi’.
11‘‑Thys’ vel ‘‑Thyrs’ tertiae sunt declinationis, ‘‑is’ faciunt genetivo, ‘hic
12Panthys Panthyis, Othrys Othryis, Tethys Tethyis’.
1‘‑Vas’ tertiae sunt declinationis, et ‘‑sis’ faciunt <genetivo> et
2‘‑dis’, ‘hoc vas huius vasis’ vel <‘hic vas huius> vadis’: Cicero ‘vultu
3tamquam vade’. ‘‑Ves’ omnia corripiuntur et tertiae sunt declinationis,
4‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘dives divitis’. ‘‑Vis’ tertiae sunt declinationis,
2, 5similem nominativo faciunt genetivum, ‘hic civis huius civis, <haec vis huius
6vis>’, et plurali ‘hae vis’: nam ‘hae vires’ numero
7semper plurali declinantur. ‘‑Vos, ‑vus’: rationem supra docui
8horum nominum, et quod secundae sint declinationis, ‘parvus
9parvi’.
10‘‑Xas’: hac syllaba nullum nomen finitum repperi. ‘‑Xes’
11tertiae sunt declinationis et producuntur, ‘‑xis’ genetivo faciunt,
12‘Araxes Araxis, Xerxes Xerxis’. ‘‑Xis’ Latina ‘‑xis’ genetivo faciunt, ‘hic
13axis huius axis’; Graeca et ‘‑xis’ et ‘‑dis’, ‘hic Alexis huius Alexis’ vel
14‘Alexidis’ tertiae ratione declinationis. ‘‑Xos’ corripiuntur et Graeca
15sunt secundae declinationis, ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘haec Naxos huius
16Naxi’. ‘‑Xus’ secundae sunt declinationis, ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘laxus
17laxi, fluxus fluxi, taxus taxi, buxus buxi’. Excipitur unum quartae
18declinationis ‘‑xus’ faciens genetivo, ‘hic luxus huius luxus’, luxuriam
19significans: Terentius ‘adulescens luxu perditus’. Nam ‘luxus’,
20vacillans, ‘huius luxi’ facit: Sallustius ablativo ‘luxo pede’.
1‘‑Zas’ barbara sunt et primae declinationis, ‘‑zae’ ‹faciunt
2genetivo›, ‘hic Ormizas huius Ormizae’. ‘‑Zes’ producuntur et
3primae sunt declinationis, ‘hic Artabazes huius Artabazae’. ‘‑Zis, ‑zos,
4‑zus’ nulla nomina terminantur.
2, 5‘‑T’ duo tantummodo nomina reperiuntur Latina, unum
6indeclinabile, ‘hoc git’, genus seminis, et unum tertiae declinationis
7‘‑tis’ ‹faciens› genetivo, ‘caput capitis’, et si quid ab eo nascitur,
8‘sinciput sincipitis’.
9‘‑U’ omnia neutra sunt quartae declinationis ‘‑u’ terminantia
10genetivum dativum et ablativum, sed producto; nominativum
11accusativum et vocativum ‘‑u’ correpto ter|mina‹n›t, ut ‘hoc cornu,
12gelu, veru’. Tamen quarta declinatio in genere quidem masculino
13et feminino ‘‑us’ genetivo terminatur, in genere neutro ‘‑u’.