Sacerd.

Sacerd. 2, 1, 97 - 2, 2, 4

X tertiae sunt declinationis, is faciunt genetivo ante eam c vel g posita, ut pix picis, arx arcis, nux nucis. Excipiuntur IIII, nix nivis, nox noctis, senex senis, supellex supellectilis. Y, z nulla nomina terminantur. 5Omnia igitur nomina monosyllaba tertiae sunt declinationis, exceptis quinque: tribus indeclinabilibus, git, ir, pus, et duobus declinationis quintae, res rei, spes spei, e contra rationem quintae declinationis correpta{e} in genetivo, quoniam nominativus ante es consonantem habet iunctam, ut fides fidei. Ergo breviter doceamus quot modis singuli casus utriusque numeri terminentur. Nominativus singularis fit modis quindecim, a, e, utraque, i, o utraque, u, l, m, n, r, s, x, c, t: poeta, monile, Danae, gummi, Varro Dido, {ordo}, genu, mel, bonum, carmen, 2, 5orator, sacerdos, verax, lac, caput. Genetivus singularis fit modis quattuor, ae, i, s, u: huius poetae, grammatici, sacerdotis, cornu. Dativus singularis fit modis quattuor, ae, i, o, u: huic Aeneae, sacerdoti, docto, genu. Accusativus singularis fit modis quattuor, m, n, s, u: hunc sacerdotem, carmen, pectus, cornu. Vocativus vero 10tot modis fit quot et nominativus, id est quindecim, qui supra sunt. Ablativus singularis fit modis novem, a, e utraque, i, o, u, m, s, t: ab hoc poeta, sacerdote, specie, suavi, docto, gelu, nequam, nugas, git. Nominativus pluralis fit modis quinque, a, ae, i, m, s: haec regna, hae Musae, hi docti, hi nequam, hi oratores. Genetivus 15pluralis fit modis tribus, m, s, i: horum bonorum, horum nugas, horum nihili. Dativus et ablativus pluralis fiunt modis tribus, i, m, s: his et ab his nihili, his et ab his nequam, his et ab his nugas. Accusativus pluralis fit modis quattuor, a, s, m, i: haec regna, hos nugas, hos nequam, hos nihili. Vocativus pluralis fit modis totidem 20quot et nominativus eiusdem numeri, id est quinque, a, ae, i, m, s: o sceptra, o fortunae, o nihili, o nequam, o nugas. Hoc tamen scire debemus quod, si {quid} in casibus cuiuslibet numeri aliquem modum praetermisimus, de his est monoptotis, nequam, nihili, nugas. Formae casuum sunt sex: unaria, binaria, ternaria, quaternaria, quinaria, senaria. Senaria forma regit pronomina tantummodo singularis numeri, nullus nullius nulli nullum o nulle a nullo.| DE VERBIS In hoc libro etiam de verbis tractabo, sicut ante promisi. Quorum rationes per singularum litterarum syllabas primae verbi personae, qualis sit secunda persona, unde coniugatio declaratur, 2, 5diligentissime hoc docebo. Atque interim de vocalibus tractemus positis ante novissimam litteram o primae verbi personae. Inveniuntur autem vocales ante novissimam litteram o tres, e, i, u {sed i et u correptae}; consonantes vero multae, de quibus postea docebimus. 10Prima coniugatio tres has vocales ante novissimam litteram o primae verbi personae recipit, e, commeo commeas commeat, i lanio lanias laniat, u fluctuo fluctuas fluctuat. Secunda coniugatio e solam recipit ante novissimam litteram o primae verbi personae, doceo doces docet, video vides 15videt. Tertia coniugatio correpta duas, i, rapio rapis rapit, et u, ruo ruis ruit.