Ps. Prob. cath. 1, 30 - 1, 39
                    130‘O’ littera pura terminata nomina genetivo ‘‑o’ producant
necesse est et tertiae sint declinationis: nam ‘‑is’ terminant genetivum,
1, 15‘leo leonis, Pollio Pollionis’; excipitur unum quod in genetivo
‘‑o’ in ‘‑e’ correptam mutat, ‘hic Anio huius Anienis’, nomen fluminis.
Cum aliqua vero consonanti praeposita et corripiuntur et producuntur,
ideoque per singulas litteras doceamus iunctas ‘o’ litterae.
31‘Bo’ terminata producuntur in genetivo, ‘Libo Libonis,
20Carbo Carbonis, Narbo Narbonis’. Hoc tamen scire debemus,
quod omnis nominativus ‘‑o’ littera terminatus sive pura sive aliqua
consonante praeposita et iuncta corripitur, exceptis Graecis, quae
producuntur, ut ‘Dido, Manto’: ideoque indifferenter declinantur
et ‹Graeca et› Latina ratione, ‘huius Didus, Mantus’, ut Vergilius
‘fatidicae Mantus et Tusci’. 
32‘Co’ syllaba si inventa fuerint, producentur: barbara audivi,
5‘Sico Siconis,| Franco Franconis’.
33‘Do’ omnia in genitivo ‘‑o’ in ‘‑i‑’ mutant, ‘ordo ordinis, hirundo
hirundinis, cardo cardinis’, exceptis duobus, quae ‘‑o’ habent in
genetivo productam, ‘pedo pedonis, cerdo cerdonis’; nam ‘Dido’
Graecum est.
3410‘Fo’ terminata producuntur in genetivo, ‘bufo bufonis,
Gorfo Gorfonis’, et siqua alia.
35‘Go’ finita ‘‑o’ in ‘‹‑i›’ mutent genetivo necesse est et sint
generis feminini, ‘virgo virginis, Carthago Carthaginis, uligo
uliginis’. Excipitur unum, quod in genetivo ante ‘‑nis’ syllabam ‘‑o‑’
15producta terminatur et generis est masculini, ‘ligo ligonis’, instrumentum
rusticum. ‘{mango}, ‹Ambago›’ Latinum non est. Nam
‘ambages’ et ‘compages’ nominativo utriusque numeri declinantur,
sicut ‘strages’. Lucanus ‘sicut compage soluta’, non ‘compagine’, a
nominativo singulari ‘haec compages’, non ‘haec compago’: ‹nam›
‘compaginis’ et ‘compagine’ faceret; Vergilius ‹‘laxis laterum compagibus’
et non ‘compaginibus’ et ‘multae› / ambages’ non ambagines.
Omnia tamen, sicut docuimus, nomina ‘o’ terminata sive
5pura sive aliqua consonanti anteposita tertiae sunt declinationis,
id est genetivum singularem ‘‑is’ syllaba terminant, exceptis Graecis,
quae et Graeca ratione ‘‑us’ faciunt genetivo et Latina ‘‑is’, ‘Dido
Didus, Dido Didonis’, et siqua talia. 
36‘Ho’ finita producuntur in genetivo ‘lurcho lurchonis’,
10lectum nomen in Plauto, significans ganeonem, nepotem, devoratorem.
Hoc tamen scire debemus, quod omnia nomina post ‘c‑’
litteram habentia ‘‑h‑’ peregrina sunt, ut ‘chorus, Anchemolus, charta,
Charon, Chrysus, Chalybes’, exceptis tribus quae Latina sunt,
‘lurcho, pulcher, Orchus’: sic enim in antiquioribus reperies, non
15‘Orcus’. 
37‘Ko’ non invenies, ideo quoniam ‘k’ non scribitur nisi ante ‘a’
litteram puram in principio nominum vel cuiuslibet partis orationis,
cum sequentis syllabae consonans principium sit, sicut docui
in primo libro. 
38‘Lo’ terminata Latina producuntur, ‘Milo Milonis, calo
calonis’; Graeca in ‘‑i‑’ mutabunt, ‘Apollo Apollinis’.
395‘Mo’ producuntur, ‘temo temonis, Almo Almonis’. Excipitur
unum, quod ‘‑o’ in ‘‑i‑’ mutat, ‘homo hominis’, quamvis antiqui
‘homonis’ declinabant.                 
            Critical apparatus
                        ‘O’ littera pura terminata nomina genetivo ‘‑o’ producant] o littera terminata nomina producantur  p‘‑is’] nis  punum]  om.  p‘‑e’]  om.  plittera bo litera ~ 1, 31 (p. 99, 19) bo N1: literae per bo  litera ~ 1, 31 (p. 99, 19) bo  Putschius Libo] ut bibo bibonis  pHoc] Hoc ~ 1, 35 (p. 103, 8) talia om.  ppraeposita n ed. princ.: proposita  revera Ndeclinantur N1et revera N:  om.  ed. princ. edd.Graeca et suppl. Simoni 1988, 139latina N1: et graeca  Parrhasius n; lationa  Nratione, ‘huius] Didonis Mantonis aut Graeca ratione huius  Steup 1871a, 158Tusci] filius amnis  Parrhasius n ed. princ.duobus g n ed. princ. Keil: duabus  N Lindemannuspedo] ut  n ed. princ. edd.alia N Lindemannuso in i mutent genetivo ope Sacerdotis Keil: o in mutant genetivo  N; o in i mutant in genitivo  n ed. princ. Lindamnnusgenetivo N1: genetivm  N{mango} Ambago Latinum non est Keil: mango latinum non est  N; ambago latinum non est  ed. princ.; ambago  Parrhasius n; mango ambago latinum non est  Lindemannussicut ‘strages’. Lucanus ‘sicut compage] sicut Lucanus compage  n ed. princ.;  om.  del. ope Sacerdotis Keilnam suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.‘compaginis’ et ‘compagine’] compaginis et compaginis  Nlaxis laterum compagibus et non compaginibus et multae suppl. Parrhasius ex P ed. princ. edd.anteposita] et iuncta  fort. ex P Parrhasius ed. princ.singularem]  om.  n ed. princ.faciunt n g ed. princ.: faciant  revera N edd.latina is N Parrhasius ex g Keil:  om.  ed. princ.; latina nis  ed. princ. Lindemannus‘Ho’ finita] cho finita  pproducuntur comprobante B p: producentur  N edd.; producunt  ed. princ.genetivo] o  N ed. princ.lurcho N1: luchro  Nlectum N1nomen N1: nonen  Nut revera N:  om.  n ed. princ. edd.anchemolus N1: archemorus  N; anchomotus  pCharon, Chrysus] charo chyrisus  pChalybes] chalubes  N p‘lurcho, pulcher, Orchus’: sic enim in antiquioribus reperies, non ‘Orcus’.]  om.  p; monorchus  pko n ed. princ.:  om.  p; o  revera male N edd.; ro  N1;  om.  N; r  N1; consequentis  N ed. princ.; ut sequentis  Parrhasius nterminata Latina] terminata nomina latina  pmilo N1: milo milo  NGraeca in ‘‑i‑’] graeca o in i  p Putschius‘Mo’ producuntur] mo terminata nomina producuntur  ptemo temonis n Soncinus: tomo tomonis  ed. princ.almo almonis N p Parrhasius ex g: sulmo sulmonis  Parrhasius n ed. princ.; salmo salmonis  n Lindemannus Keilhomonis N1 p1: hominis  N p                        
                        
                    
                Quotation layer
Verg. Aen. 10, 199
Lucan. 1, 72  sicut compage soluta] sic cum compage soluta
 Verg. Aen. 1, 122Verg. Aen. 1, 341-342  multae] longae
 
Plaut. Persa 421