Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 5 - 2, 2, 14

Tertia producta, quam quidam quartam dicunt coniugationem, et ipsa duas: e, redeo redis redit, et i, munio munis munit. Sed quoniam tota vis verborum et in tempore praeterito perfecto modi indicativi continetur, sicut in secunda persona eiusdem modi temporis praesentis et in secunda persona modi imperativi temporis praesentis declaratur, per singulas litteras 2, 5primae verbi personae doceamus personam secundam modi indicativi temporis praesentis et personam primam eiusdem modi temporis praeteriti perfecti et modi imperativi temporis praesentis secundam personam, quae fit litteris quidem tribus, modis vero IIII, sicut exemplis paulo ante monstravi: a ama, e 10producta doce, e correpta lege, i muni. Extra hos modos si quod | verbum alia littera terminaverit secundam personam modi imperativi temporis praesentis, nullius coniugationis continet rationem, ut es dic, velis, cedo, et si qua talia. E: hanc litteram ante o habentia verba aut primae sunt coniugationis aut secundae aut tertiae productae. Si primae fuerint, avi facient temporis praeteriti perfecti modi indicativi primam personam, ut commeo commeas commeavi, remeo 2, 5remeas remeavi; si secundae, aut cui, ut arceo arcui, iaceo iacui, aut di, ut prandeo prandi, interdum crescente una syllaba in principio, ut mordeo mordes momordi, pendeo pendes pependi, aut xi, ut lugeo luxi, aut gui, ut langueo langui, aut si, algeo alsi, ardeo arsi; si tertia<e> producta<e>, aut vi aut duas i, ut eo is ii 10vel ivi. I: hanc litteram ante o habens verbum aut primae est declinationis aut tertiae utriusque: si primae, avi facit tempore perfecto, lanio lanias laniavi; si tertiae correptae, ui separatis, rapio rapis rapui, aut pi, capio cepi; si tertiae productae, aut vi iuncta aut duas i, ut munio munivi vel munii. U: hanc litteram 15separatam ante o habens verbum aut primae est coniugationis aut tertiae correptae: si primae fuerint, avi facient tempore perfecto, fluctuo fluctuavi; si tertiae correptae, separatis ui, ut ruo rui, unguo ungui, sed antique dicimus ungo ungis unxi. Ergo breviter per singulas litteras ante eo positas decurramus, ut facilius cognoscamus e ante {e}o posita cuius sint coniugationis vel quo modo faciant tempus praeteritum perfectum. A: hanc litteram ante eo habens verbum non reperitur. B 2, 10ante eo posita aut secundae sunt coniugationis aut tertiae productae. Secundae bui faciunt, ut rubeo rubui, sorbeo sorbui, nam sorbsi barbarismus est; tertiae productae ivi vel ii, subeo subivi vel subii. (Inveni unum primae coniugationis beavi faciens tempore perfecto: Terentius ecquid beo te?, beo beas beavi). C 15ante eo posita secundae sunt coniugationis et aut cui faciunt aut xi, ut arceo arcui, luceo luxi. D ante eo posita secundae sunt coniugationis, aut di faciunt aut si, ut prandeo prandi, ardeo arsi, aut interdum in principio verbi crescente una syllaba, ut mordeo momordi et pendeo pependi exceptis duobus defectivis 2, 5genere, quae incipientia quasi neutra tempus faciunt perfectum quasi passiva, id est quasi r littera finita, ut gaudeo gavisus | sum, audeo ausus sum; aut dui, studeo studui, strideo stridui sed vide ne magis dicendum sit strido stridi: Vergilius stridunt silvae, non strident. E ante eo posita tertiam coniugationem productam regit, tempus perfectum ivi faciet vel ii, ut anteeo anteivi vel anteii, praeeo praeivi praeii. F: hanc litteram ante eo habens nullum repperi verbum.