Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 15 - 2, 2, 24

G litteram ante eo habens 10verbum secundam regit coniugationem. Tempus vero perfectum modo triplici terminabit: nam aut xi faciet aut gui aut si, ut lugeo luxi, egeo egui, tergeo tersi. Dicimus et tergo tergis tertia correpta: legimus et spicula lucida tergent, quod venit a tergeo terges, et tergunt ab eo quod est tergo tergis (qua mensas 15detergeo). 15H, i, k: his litteris ante eo positis verbum regi non inveni. L ante eo posita secundam regit coniugationem, speciem perfectam lui vel levi, ut caleo calui, deleo delevi, compleo complevi. Excipitur unum ab utraque ratione defectivum genere, faciens speciem perfectam scilicet quasi passivam, soleo 20solitus sum. M ante eo posita primam regit coniugationem, speciem perfectam avi faciens, remeo remeavi, commeo commeavi. Hoc tamen scire debemus, quod omnia verba e ante o habentia secundae sint coniugationis necesse est, excepto eo et illis 2, 5quaecumque ab hoc verbo fuerint tracta, quae omnia tertiae sunt productae praeter duo primae coniugationis, quae supra posita monstravi, remeo commeo. N ante eo habentia verba, si venerint a verbo eo, tertiae productae sunt, specie perfecta facientia ivi vel ii, ut ineo inivi vel inii; si non venerint, secundae erunt coniugationis, nui facientia specie perfecta, ut moneo 2, 10monui. 10O ante eo habentia verba tertiae sunt coniugationis, vi vel ii facientia specie perfecta, ut coeo coivi vel coii. P: hanc litteram ante eo verbum habens non inveni. Q: hanc litteram ante eo habens verbum non inveni. R: haec littera ante eo posita secundae coniugationis regit verba, rui faciunt specie 15perfecta, careo carui; tertiae vero productae, ivi vel ii, pereo | perivi vel perii. S ante eo posita unum repperi verbum tertiae productae, ivi vel ii faciens specie perfecta, transeo trasivi vel transii.