Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 25 - 2, 2, 34

T: hanc litteram ante eo inveni, sed secundae coniugationis, specie perfecta facientem tui, ut lateo pateo, latui patui. Tertiae productae si inventum fuerit, a verbo veniet eo is et faciet ivi vel ii specie perfecta. Nam, sicut ante docui, e ante o 5verba habentia omnia secundae sunt coniugationis excepto eo is, et si quid ab eo nascitur: nam tertiae sunt productae, praeter duo verba primae coniugationis, quae ante posui, commeo commeas, remeo remeas. Tertia enim correpta coniugatio eo non terminatur, sicut supra monstravi. Hoc tamen scire debemus, quod tertiae 10productae coniugationis species perfecta duobus tantummodo modis terminatur, ivi vel ii. V: hanc litteram ante eo 2, 5positam verbum habens secundae coniugationis inveni, speciem perfectam faciens ivi, coniveo conives conivi: Cicero si qui exire velint, conivere possum; et ceveo ceves cevi, Persius an, Romule, ceves. X, y, z: has litteras ante eo verbum habens non inveni. Quoniam sufficienter, sicut arbitror, de verbis e ante o 10habentibus docui, consequens puto de his tractare, quae i ante o habent per singulas litteras ante io positas, quae primam regunt coniugationem vel tertiam utramque. Nam secunda coniugatio eo tantummodo terminatur. A ante io habens verbum tertiae correptae inveni, ai faciens speciem perfectam, aio ais ait, ai{o} 15aisti{s} ait (aie aiat). 15B ante io habentia verba tertiae sunt productae, vi vel bii facientia specie perfecta, ambio ambivi vel ambii. C ante io habentia tertiae productae <vel correptae> sunt: productae civi vel xi facientia specie perfecta, sarcio sarcivi, vincio vinxi; tertiae vero correptae ieci, inicio inieci. D ante 20io non inveni. 20E ante io non inveni. F ante io habentia verba tertiae coniugationis sunt productae, fivi vel fii faciunt specie perfecta, suffio suffivi vel suffii. Unum repperi eiusdem coniugationis defectivum genere, sicut soleo solitus sum, sic fio 2, 5factus sum.