Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 45 - 2, 2, 54

S ante io habens verbum 5primae repperi coniugationis avi faciens specie perfecta, basio basiavi. T ante io habens verbum, si tertiae productae fuerit, tivi faciet specie perfecta, partio partivi: sic Cicero partiverunt. Dicimus et partior sub eodem intellectu activitatis vel verbi communis partior: Vergilius et socios partitur in omnes, sicut 10obsono et obsonor; utrumque enim in uno intellectu. Si primae fuerit, avi faciet, satio satiavi. U, x, y, z: ante io positas has litteras non inveni. A ante uo posita primae coniugationis verba regit et tertiae correptae. Nam secundae coniugationis vel tertiae productae 15verba u ante o numquam habent, sed secunda e solam, tertia producta e et i. Ergo a ante uo posita, si primae fuerint coniugationis, avi facient specie perfecta, lavo lavas lavavi, {volo volavi}; si tertiae correptae, vi, lavo lavis lavi. Dicimus | et lavor lavaris sub uno intellectu. B ante uo tertiae correptae repperi, bui faciens specie perfecta, imbuo imbui. Primae vero coniugationis non inveni. C ante uo tertiae correptae coniugationis verba regentem repperi, ui facientem specie perfecta, acui acuis acui. D: nec hanc litteram ante uo positam regentem verba primae coniugationis inveni, sed tertiae correptae dui 2, 5facientem specie perfecta, induo induis indui. Nam, sicut ante docui, u ante o posita aut primae coniugationis verba regit aut tertiae correptae; secundae vero vel tertiae productae, numquam. E: et huius litterae ante uo positae verbum tertiae coniugationis repperi, vi faciens specie perfecta, cevo cevis cevi, 10an, Romule, cevis?, significat autem cum turpitudine cedere vel turpiter incurvari. Primae coniugationis verbum e ante uo positam habens non inveni. F: hanc litteram ante uo positam non inveni verba regere. Novo more unam declinationem: ex hac quasi descendentem legi apud Terentium in Hecyra, fors 15fuat pol. 15G: huius litterae ante uo positae verbum primae coniugationis non inveni, sed tertiae correptae gui faciens specie perfecta, arguo arguis argui et unguo unguis ungui. Dicimus et ungo ungis unxi: nam ungeo non legi.