Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 65 - 2, 2, 74

S ante uo posita tertiam coniugationem 15correptam regit, suo suis sui.| 15T ante uo posita primam regit coniugationem et specie perfecta avi facit, ut fluctuo fluctuas fluctuavi. U, x, y, z: has litteras ante uo positas verba regere non inveni. Hoc modo declinabuntur omnia verba o terminata, ante eam habentia vocales illas quas memoravi, exceptis defectivis. Nunc ad syllabas consonantium veniamus. Quae consonantes si sint ante novissimam litteram o, aut primae coniugationis 2, 5facient verbum aut tertiae correptae. Nam secunda coniugatio vel tertia producta consonantem ante o litteram numquam habent, sed, ut frequenter docui, secunda quidem e solam, ut doceo doces; tertia vero producta duas, e et i, ut redeo redis, munio munis. Bo terminata, primae si sint, bavi facient 10specie perfecta, libo libavi; tertiae vero correptae bsi, ut nubo nubsi, aut bui, ut sorb{e}o sorbui, quamvis et sorbsi lectum sit. Co primae si sint, cavi facient specie perfecta, ut sicco siccavi, dico dicas dicavi: propriamque dicabo; aut cui, ut mico micui. Tertiae vero correptae aut ci, ut vinco vici; aut xi, ut dico 15dixi, duco duxi; aut ui, senesco senui et pasco pavi. 15Do primae si sint, aut di facient specie perfecta, ut do das dedi, aut davi, ut laudo laudavi; tertiae vero correptae aut didi, ut addo addidi, credo credidi, aut si, ut cedo cessi, aut cidi, ut cado cecidi, caedo caedis cecidi. Nam c{a}edo, quod significat da, sine 20verbi totius substantia solum reperitur numero singulari; c{a}edo, numeri pluralis cette sic Plautus et antiqui comoediographi , sicut est salve salvete salvere. Nam quod Plautus in Truculento posuit non salveo, inridenter posuit pro persona rustici. Fo: non inveni verba hac syllaba terminata. Go primae gavi faciet, ut rogo rogavi. Tertiae vero correptae aut xi, ut pingo pinxi, sugo suxi; aut si, ut tergo tersi lectum est et tergeo, unde utramque declinationem indifferenter invenimus, spicula lucida 2, 5tergunt a tergo tergis, et tergent a tergeo terges et vergo versi facit; aut gi (ut tango tetigi) et in principio syllabam adicit, sicut pungo pango, pupugi pepigi. Quidam pepigi defectivum tempore putant esse, ut odi, novi, memini.