Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 75 - 2, 2, 84

Ho primae coniugationis havi facit, ut incoho incohavi. Quidam putant inchoo debere dici, imperitissime. Nam neque post c litteram h Latina verba regit, | exceptis tribus nominibus, pulcher, Orchus, lurcho; neque 5o littera ante o in Latinorum verborum prima persona reperitur; sed illae tres vocales, quas ante docui, e, i, u, nec a nec o. Nam quod Plautus posuit, {re}boo, Graece posuit: βο βος, unde derivatur reboo. Nam Latinum verbum o ante o habens nusquam repperi. Tertiae vero correptae verba ho terminata xi facient, 10traho veho, traxi vexi. Ko: non invenitur verbum hac syllaba terminatum, rationabiliter. Nam k littera non scribitur nisi ante a litteram in principiis nominum vel verborum, cum sequentis syllabae consonans principium sit, sicut in institutis artium, 2, 5hoc est in primo libro, monstravi, Kamenae, kalendae, kaleo, kareo, et si qua talia. Lo primae si sint coniugationis, lavi facient, celo celavi; tertiae vero correptae aut lui, ut excello excellui, aut li, ut tollo sustollo, tuli sustuli {de utroque verbo venit: nam tuli ab eo quod est fero, tuli facit}. Mo primae coniugationis aut 10mavi facit, ut amo clamo, amavi clamavi, aut mui, ut domo domui, Cicero domuisti gentes; tertiae vero correptae aut psi, ut sumo sumpsi, aut mui, ut tremo tremui. No primae coniugationis navi facit, sano sanavi; tertiae vero correptae ni, sed in principio syllaba adiecta, cano cecini, aut vi, ut sino cerno, sivi crevi. Po primae coniugationis pavi facit, ut stipo stipavi; tertiae vero correptae pi, rumpo rupi. Q: haec littera ideo non invenitur regens verbum, quoniam nullam litteram antecedere 2, 5potest nisi u et aliquam vocalem cum ea antecedente iunctam. Unde supra, cum de vocalibus antecedentibus o litteram tractaremus, posuimus relinquo relinquis reliqui. Ro primae coniugationis ravi facit, oro oravi; tertiae vero correptae aut vi, ut sero sevi, aut sivi, ut quaero quaesivi, aut rui, ut insero inserui. 10So primae coniugationis savi facit, penso pensavi; tertiae correptae sivi, quaeso quaesivi. Tale est etiam cerno cresco crevi. To primae coniugationis tavi facit, muto mutavi; tertiae correptae si, mitto misi, aut ti, verto verti, aut tui, sterto stertui. Si c ante to habuerit prima verbi persona, prima coniugatio tavi 15facit, ut macto mactavi; tertia correpta xui, necto nexui, flecto flexui.