Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 85 - 2, 3, 4

Xo primae coniugationis verba xavi facient, flexo flexavi, aut xui, enexo enexas enexui; tertiae vero sola xui, ut nexo nexis nexui. | Quoniam, sicut abitror, iam sufficienter tractavimus de verbis o littera terminatis, nunc veniamus ad ea, quae or syllaba finiuntur. Or syllaba terminata sive pura sive {vocali vel} consonanti praecedente, si primae sint coniugationis vel secundae vel 2, 5tertiae productae, ante novissimam litteram s secundae personae activitatis ri{s} syllabam accipientia, facient secundam personam passivitatis, ut amo amas, amor amaris; doceo doces, doceor doceris; munio munis, munior muniris. Tertiae vero correptae coniugationis verba i litteram in e mutabunt et, sicut illa, ri ante s 10accipient, ut lego legis legor legeris, et si qua talia. Tempus autem perfectum facient omnes coniugationes participio masculino temporis praeteriti addita sum syllaba: hic amatus amatus sum, hic doctus doctus sum, hic scriptus scriptus sum, hic munitus 2, 5munitus sum. Fit autem participium temporis praeteriti generis masculini ex secunda persona activitatis in prima quidem coniugatione et tertia producta accepta syllaba tu ante novissimam litteram s, ut amo amas hic amatus, munio munis hic munitus; in secunda vero et tertia correpta, pereunte littera paenultima 10secundae personae activitatis et tu ante s posita, ut doceo doces hic doctus, dico dicis hic dictus, aut pereuntibus duabus litteris paenultimis et su ante novissimam litteram s posita, ut necto nectis necsus sum quamvis posterius pro c et s x posuerunt, nexus sum. Imperativus modus passivitatis re syllaba addita imperativo activitatis, infinito activitatis fiet similis, ut amare, docere, scribere, munire. De hac tamen ratione et de modo 2, 5infinito plenius in institutis artium, id est libro primo, docuimus. Illorum vero verborum, id est r terminatorum et non venientium ab o littera, species perfecta notetur de participio temporis praeteriti. DE STRVCTVRIS Quoniam igitur de pedibus disyllabis et trisyllabis nec non et quattuor syllabarum in primo docui libro, de nominum vero ratione verborumque in hoc, consequens arbitratus sum et de 2, 5structuris placentibus nostro tempore paucis admodum demonstrare, quas multi credunt metro debere constare; quorum opinioni non libenter consentimus, quoniam et | Tullius et ceteri oratores monosyllabo struxere verbo, cum una syllaba metrum non sit. Est autem structura verborum compositio dicta ab 10struendo, id est componendo, unde structores, compositores alicuius rei dicuntur. Quamquam igitur haec in omni oratione servari debeat, tamen maxime in verbis duobus, novissimo et paenultimo, sunt delectabiliter componendae. Antiqui quidem oratores, in quibus maxime Tullius, num quam necessariis sensibus praeposuerunt orationis structuram; sed magis fortiter et gravi compositione quam molliter vel laxe dicere maluerunt et, cum haberent occasionem sic struendi, quem 2, 5ad modum nostri temporis homines delectantur, tamquam de industria usi sunt structura forti potius quam delectanti, sicut exemplis Tullianis breviter probare poterimus. Quod in primis est videlicet nostro tempore vitiosum, 2, 5Tullius non dubitavit verbo monosyllabo finire structuram, ut ab istius petulantia conservare non licitum est et quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt et id quod P. R. iam diu flagitat, extincta atque deleta sit. Hae{c} compositiones demutatae facient nostri temporis structuras sic: ex tribrachy et 10ditrochaeo ab istius petulantia non est licitum conservare, ex trochaeo et dactylo et ditrochaeo quae sunt G. Verri cum his civitatibus copulata, ex trochaeo et bacchio a longa id quod P. R. iam diu flagitat, extincta si{n}t atque deleta. Disyllaba structura, quae non valde quibusdam placet, antiquos viros vehementissime delectabat. Est enim fortis admodum vitansque etiam nostri temporis barbarismum, si non fuerit spondeo vel trochaeo post dactylum finita, ut primus ab oris et 2, 5in quo meam voluntatem P. R. perspicere possit. Sic enim versum heroicum, hexametrum, faciunt, quae sola versificatio est oratoribus devitanda. Nam si omnem fugere voluerint, tacebunt, quoniam nulla oratio sine metro constat.